| Controversiarum | |
| Liber Primus | |
| Seneca Novato, Senecae, Melae filiis salutem. | |
| Exigitis rem magis iucundam mihi quam facilem: | 1.pr.1.1 |
| iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam | |
| qui in aetatem meam inciderunt indicare, et si qua | |
| memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta | |
| colligere, ut, quamvis notitiae vestrae subducti | 5 |
| sint, tamen non credatis tantum de illis sed et | |
| iudicetis. Est, fateor, iucundum mihi redire in | |
| antiqua studia melioresque ad annos respicere, et | |
| vobis querentibus quod tantae opinionis viros audire | |
| non potueritis detrahere temporum iniuriam. Sed | 2.1 |
| cum multa iam mihi ex meis desideranda senectus | |
| fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sensum | |
| hebetaverit, nervorum firmitatem fatigaverit, inter | |
| ea quae rettuli memoria est, res ex omnibus animi | 5 |
| partibus maxime delicata et fragilis, in quam primam | |
| senectus incurrit. Hanc aliquando <adeo> in me | |
| floruisse ut non tantum ad usum sufficeret sed in | |
| miraculum usque procederet non nego; nam et | |
| duo milia nominum recitata quo erant ordine dicta | 10 |
| reddebam, et ab his qui ad audiendum praeceptorem | |
| mecum convenerant singulos versus a singulis datos, | |
| cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo inci- | |
| piens usque ad primum recitabam. Nec ad con- | 3.1 |
| plectenda tantum quae vellem velox mihi erat mem- | |
| oria, sed etiam ad continenda quae acceperat solebat | |
| bonae fidei esse: nunc et aetate quassata et longa | |
| desidia, quae iuvenilem quoque animum dissolvit, | 5 |
| eo perducta est ut, etiamsi potest aliquid praestare, | |
| non possit promittere. Diu ab illa nihil repetivi: | |
| nunc quia iubetis quid possit experiar et illam omni | |
| cura scrutabor. | |
| Ex parte enim bene spero: nam quaecumque apud | 10 |
| illam aut puer aut iuvenis deposui, quasi recentia aut | |
| modo audita sine cunctatione profert; at si qua illi | |
| intra proximos annos commisi, sic perdidit et amisit | |
| ut, etiamsi saepius ingerantur, totiens tamen tam- | |
| quam nova audiam. Ita ex memoria mea quantum | 4.1 |
| vobis satis sit superest; neque enim de his me | |
| interrogatis quos ipsi audistis, sed de his qui ad vos | |
| usque non pervenerunt. | |
| Fiat quod vultis: mittatur senex in scholas. Illud | 5 |
| necesse est inpetrem, ne me quasi certum aliquem | |
| ordinem velitis sequi in contrahendis quae mihi | |
| occurrent; necesse est enim per omnia studia mea | |
| errem et passim quidquid obvenerit adprehendam. | |
| Controversiarum sententias fortasse pluribus locis | 5.1 |
| ponam in una declamatione dictas; non enim <sem- | |
| per> dum quaero aliquid invenio, sed saepe quod | |
| quaerenti non comparuit aliud agenti praesto est; | |
| quaedam vero, quae obversantia mihi et ex aliqua | 5 |
| parte se ostendentia non possum occupare, eadem | |
| securo et reposito animo subito emergunt; aliquando | |
| etiam seriam rem agenti et occupato sententia diu | |
| frustra quaesita intempestive molesta est. Necesse | |
| est ergo me ad delicias conponam memoriae meae | 10 |
| quae mihi iam olim precario paret. | |
| Facitis autem, iuvenes mei, rem necessariam et | 6.1 |
| utilem quod non contenti exemplis saeculi vestri | |
| prioris quoque vultis cognoscere. Primum quia, | |
| quo plura exempla inspecta sunt, plus in eloquentiam | |
| proficitur. Non est unus, quamvis praecipuus sit, | 5 |
| imitandus, quia numquam par fit imitator auctori. | |
| Haec rei natura est: semper citra veritatem est | |
| similitudo. Deinde ut possitis aestimare in quantum | |
| cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate | |
| naturae eloquentia se retro tulerit: quidquid Romana | 10 |
| facundia habet quod insolenti Graeciae aut opponat | |
| aut praeferat circa Ciceronem effloruit; omnia in- | 7.1 |
| genia quae lucem studiis nostris attulerunt tunc nata | |
| sunt. In deterius deinde cotidie data res est, sive | |
| luxu temporum—nihil enim tam mortiferum ingeniis | |
| quam luxuria est—sive, cum pretium pulcherrimae | 5 |
| rei cecidisset, translatum est omne certamen ad | |
| turpia multo honore quaestuque vigentia, sive fato | |
| quodam, cuius maligna perpetuaque in rebus omni- | |
| bus lex est ut ad summum perducta rursus ad in- | |
| fimum, velocius quidem quam ascenderant, relaban- | 10 |
| tur. | |
| Torpent ecce ingenia desidiosae iuventutis nec in | 8.1 |
| unius honestae rei labore vigilatur; somnus lan- | |
| guorque ac somno et languore turpior malarum rerum | |
| industria invasit animos: cantandi saltandique obscena | |
| studia effeminatos tenent, [et] capillum frangere et | 5 |
| ad muliebres blanditias extenuare vocem, mollitia | |
| corporis certare cum feminis et inmundissimis se | |
| excolere munditiis nostrorum adulescentium speci- | |
| men est. Quis aequalium vestrorum quid dicam | 9.1 |
| satis ingeniosus, satis studiosus, immo quis satis vir | |
| est? Emolliti enervesque quod nati sunt in vita | |
| manent, expugnatores alienae pudicitiae, neglegentes | |
| suae. In hos ne dii tantum mali ut cadat eloquentia: | 5 |
| quam non mirarer nisi animos in quos se conferret | |
| eligeret. Erratis, optimi iuvenes, nisi illam vocem | |
| non M. Catonis sed oraculi creditis. Quid enim est | |
| oraculum? nempe voluntas divina hominis ore enun- | |
| tiata; et quem tandem antistitem sanctiorem sibi in- | 10 |
| venire divinitas potuit quam M. Catonem per quem | |
| humano generi non praeciperet sed convicium | |
| faceret? Ille ergo vir quid ait? 'Orator est, | |
| Marce fili, vir bonus dicendi peritus.' Ite nunc et | 10.1 |
| in istis vulsis atque expolitis et nusquam nisi in libi- | |
| dine viris quaerite oratores. Merito talia habent | |
| exempla qualia ingenia. Quis est qui memoriae | |
| studeat? quis est qui non dico magnis virtutibus sed | 5 |
| suis placeat? Sententias a disertissimis viris iactas | |
| facile in tanta hominum desidia pro suis dicunt, et | |
| sic sacerrimam eloquentiam, quam praestare non | |
| possunt, violare non desinunt. Eo libentius quod | |
| exigitis faciam, et quaecumque a celeberrimis viris | 10 |
| facunde dicta teneo, ne ad quemquam privatim per- | |
| tineant, populo dedicabo. | |
| Ipsis quoque multum praestaturus videor, quibus | 11.1 |
| oblivio inminet nisi aliquid quo memoria eorum | |
| producatur posteris tradetur. Fere enim aut | |
| nulli commentarii maximorum declamatorum ex- | |
| tant aut, quod peius est, falsi. Itaque ne aut ignoti | 5 |
| sint aut aliter quam debent noti, summa cum fide | |
| suum cuique reddam. Omnes autem magni in elo- | |
| quentia nominis excepto Cicerone videor audisse; | |
| ne Ciceronem quidem aetas mihi eripuerat, sed | |
| bellorum civilium furor, qui tunc orbem totum perva- | 10 |
| gabatur, intra coloniam meam me continuit: alioqui | |
| in illo atriolo in quo duos grandes praetextatos ait | |
| secum declamasse potui adesse, illudque ingenium | |
| quod solum populus Romanus par imperio suo habuit | |
| cognoscere, et, quod vulgo aliquando dici solet, sed in | 15 |
| illo proprie debet, potui vivam vocem audire. | |
| Declamabat autem Cicero non quales nunc contro- | 12.1 |
| versias dicimus, ne tales quidem quales ante | |
| Ciceronem dicebantur, quas thesis vocabant. Hoc | |
| enim genus materiae quo nos exercemur adeo novum | |
| est ut nomen quoque eius novum sit: controversias | 5 |
| nos dicimus; Cicero causas vocabat. Hoc vero alter- | |
| um nomen Graecum quidem, sed in Latinum ita | |
| translatum ut pro Latino sit, scholastica, contro- | |
| versia multo recentius est, sicut ipsa 'declamatio' | |
| apud nullum antiquum auctorem ante Ciceronem | 10 |
| et Calvum inveniri potest, qui declamationem | |
| <a dictione> distinguit; ait enim declamare iam se | |
| non mediocriter, dicere bene; alterum putat domes- | |
| ticae exercitationis esse, alterum verae actionis. | |
| Modo nomen hoc prodiit; nam et studium ipsum | 15 |
| nuper celebrari coepit: ideo facile est mihi ab | |
| incunabulis nosse rem post me natam. | |
| In aliis autem an beneficium vobis daturus sim | 13.1 |
| nescio, in uno accipio: Latronis enim Porcii, | |
| carissimi mihi sodalis, memoriam saepius cogar retrac- | |
| tare, et a prima pueritia usque ad ultimum eius diem | |
| perductam familiarem amicitiam cum voluptate | 5 |
| maxima repetam. Nihil illo viro gravius, nihil | |
| suavius, nihil eloquentia [sua] dignius; nemo plus | |
| ingenio suo imperavit, nemo plus indulsit. | |
| In utramque partem vehementi viro modus deerat: | |
| nec intermittere studium sciebat nec repetere. | 10 |
| Cum se ad scribendum concitaverat, iungebantur | 14.1 |
| noctibus dies, et sine intervallo gravius sibi instabat, | |
| nec desinebat nisi defecerat; rursus cum se remiser- | |
| at, in omnes lusus, in omnes iocos se resolvebat; cum | |
| vero se silvis montibusque tradiderat, in silvis ac | 5 |
| montibus natos, homines illos agrestis, laboris | |
| patientia et venandi sollertia provocabat, et in | |
| tantam perveniebat sic vivendi cupiditatem ut | |
| vix posset ad priorem consuetudinem retrahi. At | |
| cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abdux- | 10 |
| erat, tantis viribus incumbebat in studium ut non | |
| tantum nihil perdidisse sed multum adquisisse de- | |
| sidia videretur. Omnibus quidem prodest subinde | 15.1 |
| animum relaxare; excitatur enim otio vigor, et omnis | |
| tristitia, quae continuatione pertinacis studii ad- | |
| ducitur, feriarum hilaritate discutitur: nulli tamen | |
| intermissio manifestius proderat. Quotiens ex | 5 |
| intervallo dicebat, multo acrius violentiusque dicebat; | |
| exultabat enim <animo> novato atque integro | |
| robore, et tantum a se exprimebat quantum concupi- | |
| erat. Nesciebat dispensare vires suas, sed inmoderati | |
| adversus se imperii fuit, ideoque studium eius pro- | 10 |
| hiberi debebat quia regi non poterat. Itaque sole- | |
| bat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa | |
| contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem, | |
| quae non minor est quam corporis, sed occultior. | |
| Corpus illi erat et natura solidum et multa ex- | 16.1 |
| ercitatione duratum, ideoque numquam impetus | |
| ardentis animi deseruit. Vox robusta, sed surda, | |
| lucubrationibus et neglegentia, non natura infuscata; | |
| beneficio tamen laterum extollebatur, et, quamvis | 5 |
| inter initia parum attulisse virium videretur, ipsa | |
| actione adcrescebat. Nulla umquam illi cura vocis | |
| exercendae fuit; illum fortem et agrestem et Hispa- | |
| nae consuetudinis morem non poterat dediscere: | |
| utcumque res tulerat, ita vivere, nihil vocis causa fac- | 10 |
| ere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum | |
| perducere, non rursus a summa contentione paribus | |
| intervallis descendere, non sudorem unctione dis- | |
| cutere, non latus ambulatione reparare. Saepe | 17.1 |
| cum per totam lucubraverat noctem, ab ipso cibo sta- | |
| tim ad declamandum veniebat. Iam vero quin rem | |
| inimicissimam corpori faceret vetari nullo modo | |
| poterat: post cenam fere lucubrabat, nec patiebatur | 5 |
| alimenta per somnum quietemque aequaliter digeri, | |
| sed perturbata ac dissipata in caput agebat; itaque | |
| et oculorum aciem contuderat et colorem mutaverat. | |
| Memoria ei natura quidem felix, plurimum tamen | |
| arte adiuta. Numquam ille quae dicturus erat | 10 |
| ediscendi causa relegebat: edidicerat illa cum scrip- | |
| serat. Id eo magis in illo mirabile videri potest quod | |
| non lente et anxie sed eodem paene quo dicebat | |
| impetu scribebat. Illi qui scripta sua torquent, qui | 18.1 |
| de singulis verbis in consilium eunt, necesse est | |
| quae totiens animo suo admovent novissime adfig- | |
| ant; at quorumcumque stilus velox est, tardior | |
| memoria est. In illo non tantum naturalis memor- | 5 |
| iae felicitas erat, sed ars summa et ad conprehenden- | |
| da quae tenere debebat et ad custodienda, adeo | |
| ut omnes declamationes suas quascumque dixerat | |
| teneret etiam. Itaque supervacuos sibi fecerat | |
| codices; aiebat se in animo scribere. Cogitata | 10 |
| dicebat ita ut in nullo umquam verbo eum memoria | |
| deceperit. Historiarum omnium summa notitia: | |
| iubebat aliquem nominari ducem et statim eius acta | |
| cursu reddebat: adeo quaecumque semel in ani- | |
| mum eius descenderant in promptu erant. | 15 |
| Video vos, iuvenes mei, plus iusto ad hanc eius | 19.1 |
| virtutem obstupescere; alia vos mirari in illo volo: | |
| hoc, quod tantum vobis videtur, non operosa arte tradi | |
| potest. Intra exiguum paucissimorum dierum tem- | |
| pus poterit quilibet facere illud quod Cineas fecit, | 5 |
| qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos postero die | |
| novus homo et senatum et omnem urbanam | |
| circumfusam senatui plebem nominibus suis persalu- | |
| tavit; aut quod ille fecit qui recitatum a poeta nov- | |
| um carmen dixit suum esse et protinus <ex> memoria | 10 |
| recitavit, cum hoc ille cuius carmen erat facere non | |
| posset; aut quod fecit Hortensius, qui a Sisenna | |
| provocatus in auctione persedit per diem totum et | |
| omnes res et pretia et emptores ordine suo argen- | |
| tariis recognoscentibus ita ut in nulla re falleretur | 15 |
| recensuit. Cupitis statim discere? Suspendam cu- | |
| piditatem vestram et faciam alteri beneficio locum; | |
| interim hoc vobis in quo iam obligatus sum persol- | |
| vam. | |
| Plura fortasse de Latrone meo videor vobis quam | 20.1 |
| audire desiderastis exposuisse; ipse quoque hoc fu- | |
| turum provideram, ut memoriae eius quotiens oc- | |
| casio fuisset difficulter avellerer. Nec his tamen | |
| ero contentus; sed quotiens me invitaverit memoria, | 5 |
| libentissime faciam ut illum totum et vos cognoscatis | |
| et ego recognoscam. Illud unum non differam, fals- | |
| am opinionem de illo in animis hominum convaluisse: | |
| putant enim fortiter quidem sed parum subtiliter eum | |
| dixisse, cum in illo, si qua alia virtus fuit, et sub- | 10 |
| tilitas fuerit. | |
| Id, quod nunc a nullo fieri animadverto, semper | 21.1 |
| fecit: antequam dicere inciperet, sedens quaestiones | |
| eius quam dicturus erat controversiae proponebat. | |
| Quod summae fiduciae est: ipsa enim actio multas | |
| latebras habet, nec facile potest, si quo loco subtilitas | 5 |
| defuit, apparere, cum orationis cursus audientis | |
| iudicium impediat, dicentis abscondat; at ubi nuda | |
| proponuntur membra, si quid aut numero aut | |
| ordine excidit manifestum est. Quid ergo? unde | |
| haec de illo fama? Nihil est iniquius his qui nus- | 10 |
| quam putant esse subtilitatem nisi ubi nihil est | |
| praeter subtilitatem; et in illo cum omnes oratoriae | |
| virtutes essent, hoc fundamentum superstructis tot | |
| et tantis molibus obruebatur, nec deerat in illo sed | |
| non eminebat. Et nescio an maximum vitium sub- | 15 |
| tilitatis sit nimis se ostendere. Magis nocent in- | |
| sidiae quae latent: utilissima est dissimulata subtili- | |
| tas, quae effectu apparet, habitu latet. | |
| Interponam itaque quibusdam locis quaestiones | 22.1 |
| controversiarum, sicut ab illo propositae sunt, nec | |
| his argumenta subtexam, ne et modum excedam et | |
| propositum, cum vos sententias audire velitis et | |
| quidquid ab illis abduxero molestum futurum sit. | 5 |
| Hoc quoque Latro meus faciebat, ut sententias | |
| amaret. Cum condiscipuli essemus apud Marullum | |
| rhetorem, hominem satis aridum, paucissima belle, | |
| sed non vulgato genere dicentem, cum ille exilitatem | |
| orationis suae imputaret controversiae et diceret: | 10 |
| 'necesse me est per spinosum locum ambulantem | |
| suspensos pedes ponere,' aiebat Latro: 'non | |
| mehercules tui pedes spinas calcant, sed habent'; | |
| et statim ipse dicebat sententias quae interponi | |
| argumentis cummaxime declamantis Marulli poss- | 15 |
| ent. | |
| Solebat autem et hoc genere exercitationis uti, | 23.1 |
| ut aliquo die nihil praeter epiphonemata scriberet, | |
| aliquo die nihil praeter enthymemata, aliquo die | |
| nihil praeter has translaticias quas proprie sententias | |
| dicimus, quae nihil habent cum ipsa controversia | 5 |
| inplicitum, sed satis apte et alio transferuntur, | |
| tamquam quae de fortuna, de crudelitate, de saeculo, | |
| de divitiis dicuntur; hoc genus sententiarum supellec- | |
| tilem vocabat. Solebat schemata quoque per se, | |
| quaecumque controversia reciperet, scribere. Et | 10 |
| putant illum homines hac virtute caruisse, cum in- | |
| genium quidem eius et hac dote abundaverit? | |
| Iudicium autem fuit strictius; non placebat illi orat- | |
| ionem inflectere nec umquam recta via decedere | |
| nisi cum hoc aut necessitas coegisset aut magna suas- | 15 |
| isset utilitas. Schema negabat decoris causa | 24.1 |
| inventum, sed subsidii, ut quod [palam] aures | |
| offensurum esset si palam diceretur, id oblique et | |
| furtim subreperet. Summam quidem esse dement- | |
| iam detorquere orationem cui esse rectam liceret. | 5 |
| Sed iam non sustineo diutius vos morari: scio | |
| quam odiosa res mihi sit Circensibus pompa. Ab | |
| ea controversia incipiam quam primam Latronem | |
| meum declamasse memini admodum iuvenem in | |
| Marulli schola, cum iam coepisset ordinem ducere. | 10 |