Mutanda Optio Raptore Convicto
Rapta raptoris aut mortem aut indotatas 7.8.pr.1
nuptias optet.
  Rapta producta nuptias optavit. Qui diceba-
tur raptor negavit se rapuisse. Iudicio victus
vult ducere; illa optionem repetit. 5
  ALBUCI SILI Praeterquam quod in omni dis- 1.1
crimine periculosa libertas est, meruit puella ut
taceremus: misericors in nos etiam antequam roga-
remus fuit. Inhumana libertas est si vincimus
<adversus uxorem, si vincimur> adversus iudicem. 5
Non oportet tibi amplius quam semel licere optare.
Omnis nimia potentia saluberrime in brevitatem
constringetur. Qui potest condemnare, possit semel;
qui potest occidere, possit semel; aut, si qua iteratio
recipi potest, in paenitentiam mortis recipienda est. 10
Proponite vobis illam supplici invisam faciem, carni-
ficem, securem: hoc semel licere nimium est. 'Exorata
sum, condo gladium; irata sum, repeto optionem.'
At non semel mori satius est? Occides iam non
vitiatorem sed virum. 15
  PORCI LATRONIS Periculosius est negare raptum 2.1
quam commisisse? In hanc perturbationem adulescens
perductus erat ut ignoraret quid fecisset. Non refugie-
bat tamen puellae nuptias; favebat tantum sibi, ut
innocens duceret. Itaque nihil aliud petit quam 5
libertatem ut honestius duceret. Ita apud vos,
iudices, tutius est peccare quam erubescere? Dig-
nior poena erat si id peccasset quod meminisse pos-
set. Exsurge, adulescens, et sine ullo respectu
pudoris ad pedes te puellae demitte; accedite et 10
vos, amici propinquique, et tu mater ac pater. Quid
est, puella? ecquid te horum lacrimae movent?
Non, inquit; ad [illum] magistratum veniat. Non
dissimulo: metuo te, puella, si nusquam rogari vis
nisi ubi occidere potes. Gravius punior nunc, cum 15
me peccasse pudet, quam cum peccavi. Quae post
iniuriam ignoscit, post misericordiam <irascitur>.
  CESTI PII Venit ad vos vestro beneficio retenturus 3.1
puellae beneficium. Optavit nuptias; neque adhuc
sciebat quam verecundum maritum esset habitura.
Vitiatorem dimisisti; virum occides? Aiebat iudex:
Quid habes quod tam pertinaciter neges? nuptias 5
optat. Minus est ergo quod vitiavit quam quod negavit?
  Q. HATERI 'Non sum' inquit 'optatura mor-
tem, sed volo mihi licere et mortem optare.' Quam
potestas ista delectat crudelis est.
  BLANDI Ergo nos iniuriam periculosius negavimus 10
quam fecimus?
  IUNI GALLIONIS Quadam nocte—quid dicam? iam 4.1
non negare non pudet: nox, vinum, error—quid irasceris,
puella? iam negare non audeo. Non diligenter causa
mea acta est: dum nihil timetis, facilius me puellae
credidistis. Confitendum est vitium nostrum: nos 5
nuptiis moram fecimus. Sive adhuc non esset
vitiata sive esset, visa digna matrimonio quae homi-
nem non posset occidere. Tibi consulebam, ne
dicereris vitiatori nupta. Si per te licuisset, hones-
tiorem maritum habuisses. Tu negasti? o hominem 10
inpudentem! ita tu non ante magistratus tribunal,
in conspectu populi, in medio foro clamitasti: 'ego
virginem rapui'? Neminem habere tam obse-
quentem maritum potes: hic iam nihil negabit.
  VARI GEMINI Exponam vobis rerum ordinem sic 5.1
tamquam ab eo didicerim qui quid fecerit nescit.
  VIBI GALLI Ubi estis qui dicebatis: 'nihil in-
terest tua, confitere'? Confitetur, quia honestius
putasti raptori nubere. 'Sit' inquit 'mihi heres 5
si quis intra decem menses natus fuerit.' Numquid
negat? Surge, adulescens, dic: 'rapui, vitiavi';
incipe scire quod nescis. Miraris si tibi non credit?
multum est de quo timet.
  Pars altera. P. ASPRENATIS Nescio utro iudicio 6.1
adversarius fuerit inprobior. Priore id egit ne quam
omnino poenam stupri penderet; hoc id agit ut ipse optet
ex duobus a lege constitutis suppliciis utrum velit
pendere; fatetur enim se inpune habere maluisse 5
quam ducere uxorem, uxorem ducere malle quam
mori. Antea legem vitiationis evertere conatus est,
nunc transferre volt: advocatos rogat, iudices rogat,
omnis potius quam vitiatam. Utinam non hoc illum
liberaret metu, quod iudicis suae clementiam novit. 10
Clamabat se innocentem esse: si quid peccasset,
mori non recusare. Aderat raptori populus, nec
quicquam magis suspectam faciebat vitiatae causam
quam lenitas optionis. Si iam tibi de stupro tuo
liquet, est quaedam proxima innocentiae verecundia, 15
praebere se legibus; tu vero [ne] meruisti quidem
mortem illa infitiatione. Ignorasti an peccasses?
innocens esse voluisti? Causam habes. Revertere
ad parentes, puella, quoniam quidem totiens iam
rogas, quae rogari ipsa debueras. 20
  Latro tres fecit quaestiones: an illa, interrogavit, 7.1
optio iusta fuerit. Non fuit, inquit, iusta; non enim
constabat te raptorem esse. Nihil refert, inquit, an
negaverit. Erat enim raptor, etiamsi negabat, et
ita iusta fuit optio. An, si iniusta optio fuit, revocari 5
possit. Optio, inquit, semel puellae datur; immuta-
bilis est simul emissa est. Iudex quam tulit de reo
tabellam revocare non potest; quaesitor non mutabit
pronuntiationem suam. Nihil tam civile, tam utile
est, quam brevem potestatem esse quae magna est. Si 10
volet et alteram optionem suam revocare et deinde
tertiam, numquam constabit quid futurum sit, cum
illa quod optaverit possit sequenti semper optione
rescindere. Tertiam fecit quaestionem: an, si
potest revocari aliquando optio, nunc debeat. Hic 15
defensio adulescentis, qui negavit se vitiasse.
  Fuscus et ordinem mutavit quaestionum et 8.1
numerum auxit; fecit enim primam quaestionem:
an rapta non possit amplius optare quam semel.
Potest, inquit; lex enim non adicit quotiens optet, sed
ex quibus: 'aut hoc' inquit 'aut illud'; non adicit 5
'ne amplius quam semel.' Contra ait: lex te iubet
alterutrum optare; tu hodie si mortem optabis, facies
quod numquam factum est: utrumque optaveris. Etiam-
si non licet, inquit, amplius quam semel [et mortem
optabis et nuptias], ego nondum optavi; optio est 10
enim quae legitime fit: illa non est facta legitime.
Si praetor defuisset, numquid optionem vocares?
[si rapta defuisset] Raptor defuit: non est ista
optio; sermo est. An proximo iudicio confirmata
sit optio. Raptor ait: agebatur apud iudices utrum 15
deberet rata esse optio <an> non; iudicata est rata
esse debere: rata sit. Non, inquit puella; quaesi-
tum est enim an ego in raptorem ius haberem;
iudicatum est habere me: uti debeo. Non possum
ante legem habere quam raptorem. Novissimam 20
quaestionem fecit aequitatis: an rata debeat esse
optio.
  Passienus hanc ultimam partem sic dividebat: 9.1
an, si adulescens malo adversus puellam animo
infitiatus est raptum, ut nuptias effugeret, dignus
sit qui iterum fortunam subeat optionis recusatae.
Deinde: an malo animo fecerit. 5
  Varius Geminus ultimae quaestioni vel parti, in
qua quid debeat fieri quaeritur, duo haec adiciebat,
quae posse quaeri putabat: an, si puella pro certo
adulescentis mortem optatura est, non debeat illi
permitti optio tam crudeliter usurae sua potestate; 10
deinde: an mortem optatura sit. Quid est, inquit,
quare velis optare nisi quod nuptias non vis? <An
vis?> Hoc non tantum patimur sed rogamus.
  Color pro adulescente introductus est a Latrone 10.1
talis ut diceret se ebrium fuisse et ignorare quid fece-
rit: hodie quoque magis credere de facto suo quam
scire; recusasse autem non ne duceret uxorem sed
ut sua voluntate duceret; et iudices non audisse 5
sollicitos: faciles fuisse, quasi de nuptiis ageretur.
  Varius Geminus raptum confessus est, et dixit
nihil esse tam contrarium adulescenti quam etiam-
nunc negare: non tantum raptam sed iudicem
offendet. 10
  Cestius nec Latronem secutus est dicentem nescisse
se hodieque nescire nec Varium Geminum confiten-
tem, sed [non] rapuisse apertius negavit. Verum,
inquit, inveniri non poterat; iudices illam senten-
tiam secuti sunt: si rapuit, indignum est puellam 15
inultam esse; si non rapuit, non est indignum fieri
illum maritum.
  Silo Pompeius dixit adulescentem verecundum
natura et rustici pudoris non sustinuisse confessionem.
Non placebat Latroni <hic> color: minus, inquit, 20
ignoscetur illi si scit se rapuisse et sciens mentitus
est. Contradicebat Silo <non> posse ulli fidem
fieri aliquem nescire an rapuerit.
  Hispanus Cornelius: Non subducere illi, inquit, 11.1
maritum volui, sed honestiorem dare. Digna est,
inquit, tam misericors puella quae non videatur nup-
sisse raptori.
  Hispo Romanius ait illos sodales qui illum nocte in- 5
pulerant circumstetisse et dixisse: non est quam
rapuisti; alia fuit. Timuit ne illi quam rapuerat
faceret iniuriam.
  Argentarius dixit: Vellem mortem optasses: non
esset hic raptor iudicatus. Non causa tua illum 10
<vicit> sed optio, dum unusquisque iudex dicit:
'Quid habet quod tantopere recuset? putes de
capite agi; et ipse ait se non nolle ducere uxorem,
sed titulum recusare. Nempe victus ducet uxorem.
Non est sollicite de eo iudicandum cui damnato 15
gratulandum est.'
  Silo hoc colore usus est: confusum adulescentem
subito et tanto tumultu parum sibi constitisse; et
negasse quia perturbatus erat, <et> perseverasse
quia negaverat. 20