Parrhasius et Prometheus
|
|
Laesae rei publicae sit actio.
|
10.5.pr.1
|
Parrhasius, pictor Atheniensis, cum Philippus
|
|
captivos Olynthios venderet, emit unum ex iis
|
|
senem; perduxit Athenas; torsit et ad exem-
|
|
plar eius pinxit Promethea. Olynthius in tor-
|
5
|
mentis perit. Ille tabulam in templo Minervae
|
|
posuit. Accusatur rei publicae laesae.
|
|
GAVI SILONIS Infelix senex vidit iacentis divulsae
|
1.1
|
patriae ruinas; abstractus a coniuge, abstractus a
|
|
liberis, super exustae Olynthi cinerem stetit; iam ad
|
|
figurandum Promethea satis tristis est. Pro Iuppiter!
|
|
—quem enim melius invocem adversus Parrhasium
|
5
|
quam quem imitatus est?—Olynthium tantum
|
|
picturae tuae excipio? Nemo ut naufragum pingeret
|
|
mersit. Caeditur: 'parum est' inquit; uritur:
|
|
'etiamnunc parum est'; laniatur: 'hoc' inquit
|
|
'<in> irato Philippo satis est, sed nondum in irato
|
10
|
Iove.'
|
|
IULI BASSI Producitur puer: 'supervacuum est'
|
|
inquit; 'nondum quantum satis sit Prometheo
|
|
potest gemere.' Ultima Olynthi deprecatio est:
|
|
'Atheniensis, redde me Philippo.' Non est istud
|
15
|
donum, sacrilegium est. 'Servus' inquit 'meus
|
|
fuit.' Putes Philippum loqui. Aedem Minervae tam-
|
|
quam castra Macedonum fugiunt.
|
|
CLODI TURRINI 'Parum' inquit 'tristis est.'
|
2.1
|
Aliquis Olynthius parum tristis est nisi qui Atheniensem
|
|
dominum sortitus est? Vis [Parrhasi] tristem videre?
|
|
Dabo tibi, Parrhasi, maiora tormenta: duc illum ad
|
|
iacentem Olynthum, duc illo ubi liberos, ubi domum
|
5
|
perdidit. Scis certe quam tristem illum emeris. Olyn-
|
|
thiis urbem aperuimus, templa praeclusimus? Ergo
|
|
nemo Olynthius tortus esset si omnes illos Macedones
|
|
emissent? 'Torqueatur': hoc nec sub Philippo factum
|
|
est. 'Moriatur': hoc nec sub Iove.
|
10
|
ARGENTARI Hoc hospitio Olynthius Athenis exceptus
|
3.1
|
est? Tantum porro Olynthium torsit Parrhasius?
|
|
Quid? non et oculos nostros torquet? Ibi ponit
|
|
tabulam ubi fortasse nos tabulam foederis posuimus.
|
|
Hoc Promethea facere est, non pingere. Aiebat
|
5
|
tortoribus: 'sic intendite, sic caedite, sic istum quem
|
|
fecit cummaxime vultum servate, ne sitis ipsi
|
|
exemplar.'
|
|
CESTI PII 'Emi' inquit. Immo, si Atheniensis
|
4.1
|
es, redemisti. Si nescis, Parrhasi, in isto templo pro
|
|
Olynthiis vota suscepimus: <ita> solventur? Crudelis
|
|
ille Graeciae carnifex istum tamen nihil amplius quam
|
|
vendidit. Producitur nobilis senex, longa miseriarum
|
5
|
tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis
|
|
quam si iam tortus esset. Ut admoveri sibi catenas
|
|
vidit: 'supervacuae sunt' inquit; 'si ad alium
|
|
dominum pervenissem, Athenas fugerem.' Istud
|
|
tibi in nullo Olynthio permitto, nisi si Lasthenen eme-
|
10
|
ris.
|
|
TRIARI Corrupisti duo maxima Promethei mune-
|
5.1
|
ra, ignem et hominem. Quemcumque praeco flentem
|
|
viderat, sciebat emptorem, miserebantur omnes; et
|
|
fortasse ipse Philippus reduci iussisset, nisi Athenien-
|
|
sem vidisset emptorem. . . . quod ego fabulosum
|
5
|
esse non dubito. Sed utrum vult Parrhasius eligat:
|
|
parum pie aut infamavit Iovem aut imitatus est.
|
|
Clamabat iste: nondum satis tristis es, nondum satis,
|
|
inquam, adiecisti ad priorem vultum. <Num>
|
|
talis in auctione Philippus?
|
10
|
MUSAE Narraturus sum Olynthi senis ignes, ver-
|
6.1
|
bera, tormenta: aliquis nunc me queri de Philippo
|
|
putat. Dii deaeque te perdant! misericordem Philip-
|
|
pum fecisti. Si isti creditis, iratum Iovem imitatus est,
|
|
si nobis, iratum vicit Philippum. Pinge Philippum
|
5
|
crure debili, oculo effosso, iugulo fracto, per tot
|
|
damna a dis immortalibus tortum.
|
|
CORNELI HISPANI Ultima membrorum tabe tor-
|
|
mentis inmoritur. Parrhasi, quid agis? Non servas
|
|
propositum; hoc supra Promethea est. Tantum
|
10
|
patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Iove.
|
|
ARELLI FUSCI patris Pinge Promethea, sed homi-
|
7.1
|
nes facientem, sed ignis dividentem; pinge, sed inter
|
|
munera potius quam inter tormenta. Inter altaria
|
|
Olynthi senis crucem posuit. Miserrime senex, aliquis
|
|
fortassis ex servis tuis felicius servit; utique felicior
|
5
|
est quisquis Macedoni servit.
|
|
FULVI SPARSI Si ad succurrendum profectus es,
|
8.1
|
queror quod unum emisti, si ad torquendum, queror
|
|
quod ullum. Utinam, Philippe, auctionem cum ex-
|
|
ceptione fecisses: ne quis Atheniensis emeret!
|
|
Non vidit Phidias Iovem, fecit tamen velut tonantem;
|
5
|
nec stetit ante oculos eius Minerva, dignus tamen illa
|
|
arte animus et concepit deos et exhibuit. Quid
|
|
facturi sumus si bellum volueris pingere? Diversas
|
|
virorum statuemus acies et in mutua vulnera arma-
|
|
bimus manus? Victos sequentur victores? Re-
|
10
|
vertentur cruenti? Ne Parrhasii manus temere
|
|
ludat coloribus, internecione humana emendum
|
|
est? Si necesse est aliquem torqueri, eme nocentem
|
9.1
|
servum, ut eodem tempore <et> exemplum sumas
|
|
et supplicium. Statuitur ex altera parte Parrhasius
|
|
cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus, flagellis,
|
|
eculeis. Ista aut videntem aut expectantem, Par-
|
5
|
rhasi, parum tristem putas? Dicebat miser: 'Non
|
|
prodidi patriam. Athenienses, si nihil merui, suc-
|
|
currite, si merui, reddite Philippo.' Inter ista
|
|
Parrhasius dubium est studiosius pingat an saeviat.
|
|
'Torque, verbera, ure': sic iste carnifex colores
|
10.1
|
temperat. Quid ais? parum tristis videtur quem
|
|
Philippus vendidit, emit Parrhasius? 'Etiamnunc
|
|
torque, etiamnunc; bene habet, sic tene, hic vultus
|
|
esse debuit lacerati, hic morientis.'
|
5
|
PORCI LATRONIS Si videtur tibi, istis muneribus
|
|
aram Misericordiae orna. Nemo ergo ex Olynthiis
|
|
miserius servit quam qui Atheniensem dominum
|
|
sortitus est? Miser, ubicumque Philippum non
|
|
viderat, pacem putabat. 'Alliga' inquit. Aiebat:
|
10
|
'solutus apud Philippum fui.'
|
|
ALBUCI SILI Expecta dum Euthycrates aut Las-
|
11.1
|
thenes capiantur. Phidias omnia opera sine tortore
|
|
fecit. Philippus quoque vendidisse contentus est.
|
|
Producitur senex nobilis, flens, respiciens patriam:
|
|
placuit isti vultus; habuit aliquid Promethei simile etiam
|
5
|
ante tormenta. Quam diligenter causam agit! ut
|
|
Philippus Olynthio . . . non est, ego pecuniam
|
|
perdidi; redi ad auctorem. Propter homines Pro-
|
|
metheus distortus <est>, propter Promethea homi-
|
|
nes ne torseris. Philippus sic rogabatur: liceat
|
10
|
Olynthios vivere. Parrhasius aliter rogandus: Olyn-
|
|
thiis mori liceat. 'Tristem volo facere.' Nemo
|
|
faciet si Philippus non fecit.
|
|
Hanc controversiam magna pars declamatorum sic
|
12.1
|
dixit velut <non> controversiam divideret sed
|
|
accusationem, quomodo solent ordinare actionem
|
|
suam in foro qui primo loco accusant; in scholastica,
|
|
quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum
|
5
|
tantum sed respondendum est. Obiciunt quod homi-
|
|
nem torserit, quod Olynthium, quod deorum sup-
|
|
plicia imitatus sit, quod tabulam in templo Miner-
|
|
vae posuerit. Si Parrhasius responsurus non est,
|
|
satis bene dividunt. Nihil est autem turpius quam
|
10
|
aut eam controversiam declamare in qua nihil ab
|
|
altera parte responderi possit, aut non refellere si
|
|
responderi potest.
|
|
Gallio fere similem divisionem in Parrhasio habuit
|
13.1
|
ei quam habuerat in illa controversia cuius mentio
|
|
est in hoc ipso libro, de illo qui debilitabat expositos,
|
|
detractis quibusdam. Divisit autem sic: an laesa
|
|
sit res publica. Quid perdidit? inquit; nihil.
|
5
|
Nondum de iure controversiam facio. Perdidit
|
|
unum senem Olynthus. Fac Atheniensem: non
|
|
ages mecum rei publicae laesae si Atheniensem
|
|
senatorem occidero, sed caedis. 'Ita; verum
|
|
opinio Athenarum corrumpitur; misericordia sem-
|
10
|
per censi sumus.' Numquam unius <male> facto
|
|
publica fama corrumpitur; solidior est opinio Athenien-
|
|
sium quam ut labefactari illo modo possit. 'Laesa
|
14.1
|
est' inquit 'res publica.' Laesa non <est>, ut
|
|
existimo. Aliquis Olynthio depositum negaverit:
|
|
videbitur hominem, non rem publicam laesisse.
|
|
Olynthiis hoc tribuisti, ut eodem loco essent quo
|
5
|
Athenienses. 'Laesisti' inquit 'rem publicam quod
|
|
hanc picturam in templo posuisti.' Laedunt rem publi-
|
|
cam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt, qui
|
|
diruunt templa, non qui ornant. Peccaverunt ergo
|
|
et sacerdotes, qui tabulam receperunt. Quare tamen non
|
10
|
reciperent? Deorum adulteria picta sunt, positae sunt
|
|
picturae Herculis liberos occidentis. Deinde: an
|
15.1
|
ob id accusari possit laesae rei publicae quod illi
|
|
facere licuit. Ea lege persequere quae <facere>
|
|
non licuit. Dicis mihi: 'hoc facere non oportet.'
|
|
Huic rei aestimatio inmensa est. Itaque nulla vin-
|
5
|
dicta est; et id tantum punitur quod non licet.
|
|
Satis abundeque <est> si opifex rerum imperitus ad
|
|
legem innocens est. An hoc ei facere licuerit. Hoc
|
|
in illa dividitur: an Olynthius apud Atheniensem,
|
|
etiam antequam fieret decretum, <servus esse non
|
10
|
potuerit>. Servus, inquit, est meus, quem ego
|
|
belli iure <possideo. Rata autem esse quae parta
|
|
sunt belli iure> vobis, Athenienses, expedit:
|
|
alioqui imperium vestrum in antiquos fines redigitur;
|
|
quidquid est, bello partum [et] est. Contra
|
16.1
|
ait: Ille servos alii emptori potest esse, Atheniensi
|
|
non. Quid enim si Atheniensem a Philippo emisses?
|
|
Atqui sciebas Olynthios coniunctos nobis esse foedere.
|
|
Ut scias, inquit, servos fuisse, decretum postea factum
|
5
|
est Atheniensium quo iuberentur et liberi et cives
|
|
esse. Quare hoc illis ius, si iam habebant, dabatur?
|
|
Deinde: an decreto hoc non contineatur, ut liberi
|
|
fiant, sed ut esse liberi iudicentur. Hoc censuimus,
|
|
Olynthios cives nostros esse: ita et ille civis noster
|
10
|
fuit. Non, inquit; nam decretum in futurum factum
|
|
est, non in praeteritum. Vis hoc scire? [uis]
|
|
Num, quisquis Olynthium servum habuit, accusabitur
|
|
quod civem in sua servitute tenuerit? Si quis
|
|
tunc inter necessaria servilium officiorum ministeria
|
15
|
percussit aut cecidit, iniuriarum accusabitur? At-
|
|
qui, quantum ad ius attinet, nihil interest occiderit
|
|
an ceciderit; nam aut nec caedere licuit aut <et>
|
|
occidere.
|
|
<Latro> a parte Parrhasii fecit hunc colorem:
|
17.1
|
emptum esse a Parrhasio senem inutilem, expiratu-
|
|
rum; si verum, inquit, vultis, non occidit illum, sed
|
|
deficientis et alioqui expiraturi morte usus est.
|
|
Torsit, inquit, tamen: si lucri causa, obice; nempe
|
5
|
huius crudelitatis pretium Athenae habent. In
|
|
argumentis dixit quantum semper artibus licuisset:
|
|
medicos, ut vim ignotam morbi cognoscerent, viscera
|
|
rescidisse; hodie cadaverum artus rescindi ut ner-
|
|
vorum articulorumque positio cognosci possit.
|
10
|
Albucius hoc colore: calamitosum fuisse, orbum,
|
|
palam mortem optantem: nec aliter illum Philippus
|
|
vendidisset nisi putasset illi poenam esse vivere.
|
|
Silo Pompeius putabat commodius esse si hoc
|
18.1
|
animo isset ad auctionem Parrhasius, ut aliquem in
|
|
hunc usum emeret. Poterit enim videri elegisse
|
|
vilissimum et maxime inutilem.
|
|
Fusco Arellio placebat emptum quidem illum in
|
5
|
alios usus, sed, cum deficeret et mori vellet, in id
|
|
quod unum ex cadavere artifex <petere> poterat
|
|
inpensum.
|
|
Gallio ad neutrum se alligavit nec dixit quo ani-
|
|
mo emisset.
|
10
|
†Gallionis† color intolerabilis est; dixit enim
|
|
<se> senem ex noxiis Olynthiis emisse; quod si illi
|
|
licet fingere, non video quare non eadem opera dicat
|
|
et conscium proditionis Lastheni fuisse et se poenae
|
|
causa torsisse.
|
15
|
Hispo Romanius ignorantia illum excusavit: pictor,
|
19.1
|
inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum
|
|
vulgaria iura noverat, in servum nihil non domino
|
|
licere, pictori nihil non pingere, mancipium suum
|
|
operi suo impendit. 'Non omnia' inquit 'narras:
|
5
|
Olynthius fuit ille qui perit.' Quid autem ad rem
|
|
pertinet cuius nationis servos fuerit? 'Audes'
|
|
inquit 'servum dicere Olynthium?' Etiam, post
|
|
bellum et ante decretum; alioqui quod vos illis
|
|
beneficium dedistis, nisi quod iam illos nec torquere
|
10
|
licet nec occidere?
|
|
Graeci nefas putaverunt pro Parrhasio dicere:
|
|
omnes illum accusaverunt; in eosdem sensus in-
|
|
currerunt. Glycon dixit: πῦρ καὶ ἄνθρωπος, Προ-
|
20.1
|
μηθεῦ, τὰ σά σε δῶρα βασανίζει. Triarius hoc ex
|
|
aliqua parte, cum subriperet, inflexit. Hos aiebat
|
|
Severus Cassius qui hoc facerent similes sibi videri
|
|
furibus alienis poculis ansas mutantibus. Multi
|
5
|
sunt qui detracto verbo aut mutato aut adiecto
|
|
putent se alienas sententias lucri fecisse. Triarius
|
|
autem sic vertit: corrupisti duo maxima Promethei
|
|
munera, ignem et hominem.
|
|
Sed et Graeci illam subrupuerunt: Euctemon qui
|
21.1
|
dixit: Προμηθεῦ, ἐπὶ σέ τις πῦρ καὶ ἄνθρωπον; Sanius
|
|
quam Glycon, Adaeus: Προμηθεῦ, σέ τις γράφων
|
|
ἄνθρωπον ἀφανίζει. Damas corruptissime: δικαίως,
|
|
Προμηθεῦ· διὰ τί γὰρ πῦρ ἔκλεπτες ἀνθρώπῳ; Craton
|
5
|
furiosissime, qui dixit: Προμηθεῦ, νῦν ἔδει σε πῦρ
|
|
κλέψαι. Hic est Craton, venustissimus homo et
|
|
professus Asianus, qui bellum cum omnibus Atticis
|
|
gerebat. Cum donaret illi Caesar talentum, in quo
|
|
viginti quattuor sestertia sunt Atheniensium more: ἢ
|
10
|
πρόσθες, φησίν, ἢ ἄφελ’, ἵνα μὴ Ἀττικὸν ᾖ. Hic
|
|
<et> Caesari, quod illum numquam nisi mense
|
|
Decembri audiret, dixit: ὡς βαύνῳ μοι χρῇ; et cum
|
|
commendaretur a Caesare Passieno nec curaret,
|
|
interroganti quare non conplecteretur tanti viri
|
15
|
gratiam: ἡλίου καίοντος λύχνον οὐχ ἅπτω.
|
|
Saepe solebat apud Caesarem cum Timagene
|
22.1
|
confligere, homine acidae linguae et qui nimis liber
|
|
erat: puto quia diu non fuerat. Ex captivo cocus,
|
|
ex coco lecticarius, ex lecticario usque in amicitiam
|
|
Caesaris enixus, usque eo utramque fortunam con-
|
5
|
tempsit, et in qua erat et in qua fuerat, ut, cum illi
|
|
multis de causis iratus Caesar interdixisset domo,
|
|
combureret historias rerum ab illo gestarum, quasi
|
|
et ipse illi ingenio suo interdiceret: disertus homo et
|
|
dicax, a quo multa inprobe sed venuste dicta.
|
10
|
Ne modum excedam excurrendo, ad Parrhasium
|
|
revertor.
|
|
Nicetes dixit: εἰ πυρὶ <καὶ> σιδήρῳ ζωγραφ-
|
23.1
|
οῦνται, τίνι τυραννοῦνται;
|
|
Hispo Romanius dixit: ignis, ferrum, tormenta:
|
|
pictoris ista an Philippi officina est?
|
|
Sparsi sententia in descriptione picturae habet
|
5
|
aliquid corrupti: 'et, ubicumque sanguine opus est,
|
|
humano utitur'; dixit enim quod fieri non potest.
|
|
Illum locum omnes temptaverunt: quid si volueris
|
|
bellum pingere? quid si incendium? quid si parri-
|
|
cidium? E Graecis Dorion furiose dixit: τίς
|
10
|
Οἰδίπους ἔσται, τίς Ἀτρεύς; οὐ γράψεις γὰρ ἂν μὴ
|
|
μύθους ἴδῃς ζῶντας. Sed nihil est quod minus ferri
|
|
possit quam quod a Metrodoro dictum est: μή μοι
|
24.1
|
Τρωάδας μηδὲ Νιόβην. ἐπίθες τὸ πῦρ· οὔπω μοι
|
|
τὸν Προμηθέα ἀπέδωκεν.
|
|
Triarius dixit: nondum dignum irato Iove gemui-
|
|
sti.
|
5
|
Haterius dixit sanius: nondum vultus ad fabulam
|
|
convenit. Et illud: Parrhasi, ut omnia fiant ad
|
|
exemplum, vivat qui tortus est.
|
|
Sed si vultis audire supra quod non possit pro-
|
|
cedere insania, Licinius Nepos ait: si vultis digne
|
10
|
punire Parrhasium, ipse se pingat.
|
|
Non minus stulte Aemilianus quidam Graecus
|
25.1
|
rhetor, quod genus stultorum amabilissimum est,
|
|
ex arido fatuus dixit: ἀποκτείνατε Παρράσιον, μὴ
|
|
θελήσας γράφειν ἐξ ὑμῶν ἀρχέτυπον εὕρῃ.
|
|
Pausanias dixit: διὰ σέ, Παρράσιε, δεῖ τοὺς
|
5
|
ἐκπορευομένους τοῦ ναοῦ ἀφαγνίσασθαι.
|
|
Otho pater, cum pro Parrhasio diceret, in hoc
|
|
colore derisus est: quia conciderat, inquit, per pro-
|
|
ditores Olynthos, volui pingere iratum proditori
|
|
suo Iovem.
|
10
|
Gargonius multo stultius quare Promethei Par-
|
|
rhasius supplicium pinxisset: ego, inquit, ardente
|
|
Olyntho non odissem ignium auctorem?
|
|
Latronis illa celebris sententia est, quam Sparsus
|
26.1
|
quoque subtractis quibusdam verbis dixit, in des-
|
|
criptione tormentorum: 'Parrhasi, morior'; 'sic
|
|
tene.' Hanc sententiam aiunt et Dioclen Carystium
|
|
dixisse non eodem modo: ἄπιστος ἡ ὑπεροψία· πρὸς
|
5
|
τὸ ἀρέσκον εἶδος ἐβόα· μένε.
|
|
Spyridion honeste <dixisse> Romanos fecit;
|
27.1
|
multo enim vehementius insanit quam nostri phre-
|
|
netici. Voluit videri volturios ad tabulam Par-
|
|
rhasi advolare, fabula eleganti ad turpem senten-
|
|
tiam perductus. Traditur enim Zeuxin, ut puto,
|
5
|
pinxisse puerum uvam tenentem, et, cum tanta
|
|
esset similitudo uvae ut etiam faceret <aves ad-
|
|
volare> operi, quendam ex spectatoribus dixisse
|
|
aves male existimare de tabula; non fuisse enim
|
|
advolaturas <si> puer similis esset. Zeuxin aiunt
|
10
|
oblevisse uvam et servasse id quod melius erat in
|
|
tabula, non quod similius. Spyridion aeque fami-
|
28.1
|
liariter in templum volturios subire putavit quam
|
|
passeres aut columbas; dixit enim: σαρκοφάγα σοῦ
|
|
γ’ ἡ γραφὴ ἠπάτα ζῷα.
|
|
Sed nolo Romanos in ulla re vinci; restituet aciem
|
5
|
Murredius, qui dixit: pinge Triptolemum, qui iunc-
|
|
tis draconibus sulcavit auras. Inter illos qui de
|
|
Prometheo corrupte aliquid dixerunt, et Apaturius
|
|
locum sibi vindicat; dixit enim: ὤφελε τὸ πῦρ εἰς
|
|
θεοὺς πάλιν κλαπῆναι.
|
10
|