Incesta de Saxo
    Incesta saxo deiciatur. 1.3.pr.1
  Incesti damnata, antequam deiceretur, Vestam in-
vocavit; deiecta vixit. repetitur ad poenam.
  Id enim deerat, ut modestior in saxo esset, quam in sacrario 1.1
fuerat. dubitari potest, quin usque <eo> deicienda sit, donec effi-
ciatur propter quod deiecta est? patrocinium suum putat pereundi
infelicitatem. quid, inportuna mulier, precer, nisi ut ne bis qui-
dem deiecta pereas? exponam, cum quo stuprum vel quando com- 5
miserit? quia probavi ista, damnastis. non putas legem cavisse, ut
perires, quae cavit, quemadmodum perires? male de diis aestimas,
si sacerdoti suae tam sero succurrunt. ita dii damnatam maluerunt
absolvere quam sacerdotem?
  Pars altera. Damnata deiecta est, absoluta descendit. putares 10
puellam non deici, sed demitti. lex sacerdotem non ad saxum us-
que differret, nisi sententiam expectaret deorum. erat altitudo
montis etiam secure despicientibus horrenda.