Passa est similes ipsa dolores 201
    regina deum,
cum se formas uertit in omnes
dominus caeli diuumque pater
et modo pennas sumpsit oloris, 205
modo Sidonii cornua tauri;
aureus idem fluxit in imbri;
fulgent caelo sidera Ledae,
patrio residet Bacchus Olympo,
deus Alcides possidet Heben 210
nec Iunonis iam timet iras,
cuius gener est qui fuit hostis.
Vicit sapiens tamen obsequium
coniugis altae pressusque dolor:
sola Tonantem tenet aetherio 215
secura toro maxima Iuno,
nec mortali captus forma
deserit altam Iuppiter aulam.
Tu quoque, terris altera Iuno,
soror Augusti coniunxque, graues 220
    uince dolores.
Oc. Iungentur ante saeua sideribus freta
et ignis undae, Tartaro tristi polus,
lux alma tenebris, roscidae nocti dies,
quam cum scelesti coniugis mente impia 225
mens nostra, semper fratris extincti memor.
utinam nefandi principis dirum caput
obruere flammis caelitum rector paret,
qui saepe terras fulmine infesto quatit
mentesque nostras ignibus terret sacris 230
nouisque monstris; uidimus caelo iubar
ardens cometen pandere infaustam facem,
qua plaustra tardus noctis alterna uice
regit Bootes, frigore Arctoo rigens:
en ipse diro spiritu saeui ducis 235
polluitur aether, gentibus clades nouas
minantur astra, quas regit dux impius.
non tam ferum Typhona neglecto Ioue
irata Tellus edidit quondam parens:
haec grauior illo pestis, hic hostis deum 240
hominumque templis expulit superos suis
ciuesque patria, spiritum fratri abstulit,
hausit cruorem matris—et lucem uidet
fruiturque uita noxiam atque animam trahit!
Pro summe genitor, tela cur frustra iacis 245
inuicta totiens temere regali manu?
in tam nocentem dextra cur cessat tua?
utinam suorum facinorum poenas luat
Nero insitiuus, Domitio genitus patre,
orbis tyrannus, quem premit turpi iugo 250
morumque uitiis nomen Augustum inquinat!
Nvt. Indignus ille, fateor, est thalamis tuis;
sed cede fatis atque fortunae tuae,
alumna, quaeso, neue uiolenti moue
iram mariti. forsitan uindex deus 255
existet aliquis, laetus et ueniet dies.
Oc. Graui deorum nostra iam pridem domus
urgetur ira, prima quam pressit Venus
furore miserae dura genetricis meae,
quae nupta demens nupsit incesta face, 260
oblita nostri, coniugis, legum immemor.
illos soluta crine, succincta anguibus
ultrix Erinys uenit ad Stygios toros
raptasque thalamis sanguine extinxit faces;
incendit ira principis pectus truci 265
caedem in nefandam: cecidit infelix parens,
heu, nostra ferro meque perpetuo obruit
extincta luctu; coniugem traxit suum
natumque ad umbras, prodidit lapsam domum.
Nvt. Renouare luctus parce cum fletu pios, 270
manes parentis neue sollicita tuae,
graues furoris quae sui poenas dedit.