tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, 3.1.1
unam e tribus Parcis seducit et ait: 'quid, femina crudelissima,
hominem miserum torqueri pateris? nec umquam tam diu
cruciatus cesset? annus sexagesimus et quartus est, ex quo cum
anima luctatur. quid huic et reipublicae inuides? patere mathe- 2.1
maticos aliquando uerum dicere, qui illum, ex quo princeps
factus est, omnibus annis omnibus mensibus efferunt. et tamen
non est mirum si errant et horam eius nemo nouit: nemo enim
umquam illum natum putauit. fac quod faciendum est: 5
    dede neci, melior uacua sine regnet in aula.'
sed Clotho 'ego mehercules' inquit 'pusillum temporis adicere illi 3.1
uolebam, dum hos pauculos qui supersunt ciuitate donaret'
(constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos
togatos uidere) 'sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen
relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.' aperit tum capsulam et tres 4.1
fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii.
'hos' inquit 'tres uno anno exiguis interuallis temporum diuisos
mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. non oportet enim
eum, qui modo se tot milia hominum sequentia uidebat, tot 5
praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. contentus
erit his interim conuictoribus.'
    haec ait et turpi conuoluens stamina fuso 4.1.1
    abrupit stolidae regalia tempora uitae.
    at Lachesis, redimita comas, ornata capillos,
    Pieria crinem lauro frontemque coronans,
    candida de niueo subtemina uellere sumit 5
    felici moderanda manu, quae ducta colorem
    assumpsere nouum. mirantur pensa sorores:
    mutatur uilis pretioso lana metallo,
    aurea formoso descendunt saecula filo.
    nec modus est illis: felicia uellera ducunt 10
    et gaudent implere manus: sunt dulcia pensa.
    sponte sua festinat opus nulloque labore
    mollia contorto descendunt stamina fuso;
    uincunt Tithoni, uincunt et Nestoris annos.
    Phoebus adest cantuque iuuat gaudetque futuris 15
    et laetus nunc plectra mouet, nunc pensa ministrat:
    detinet intentas cantu fallitque laborem.
    dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant,
    plus solito neuere manus humanaque fata
    laudatum transcendit opus. 'ne demite, Parcae' 20
    Phoebus ait 'uincat mortalis tempora uitae
    ille mihi similis uultu similisque decore
    nec cantu nec uoce minor. felicia lassis
    saecula praestabit legumque silentia rumpet.
    qualis discutiens fugientia Lucifer astra 25
    aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris,
    qualis, cum primum tenebris Aurora solutis
    induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem
    lucidus et primos a carcere concitat axes:
    talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem 30
    aspiciet. flagrat nitidus fulgore remisso
    uultus et adfuso ceruix formosa capillo.'
haec Apollo. at Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo 2.1
faueret, fecit illud plena manu et Neroni multos annos de suo
donat. Claudium autem iubent omnes
    χαίροντας, εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων.
et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit uiuere uideri. 5
expirauit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa
illos timere. ultima uox eius haec inter homines audita est, cum 3.1
maiorem sonitum emisisset illa parte, qua facilius loquebatur:
'uae me, puto, concacaui me.' quod an fecerit, nescio; omnia
certe concacauit.