quae in terris postea sint acta superuacuum est referre. scitis 5.1.1
enim optime, nec periculum est ne excidant quae memoriae
gaudium publicum impresserunt: nemo felicitatis suae obliuis-
citur. in caelo quae acta sint audite: fides penes auctorem erit.
nuntiatur Ioui uenisse quendam bonae staturae, bene canum; 2.1
nescio quid illum minari, assidue enim caput mouere; pedem
dextrum trahere. quaesisse se cuius nationis esset: respondisse
nescio quid perturbato sono et uoce confusa; non intellegere se
linguam eius: nec Graecum esse nec Romanum nec ullius gentis 5
notae. tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum per- 3.1
errauerat et nosse uidebatur omnes nationes, iubet ire et ex-
plorare quorum hominum esset. tum Hercules primo aspectu
sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit.
ut uidit noui generis faciem, insolitum incessum, uocem nullius 5
terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et
implicatam, putauit sibi tertium decimum laborem uenisse. di- 4.1
ligentius intuenti uisus est quasi homo. accessit itaque et quod
facillimum fuit Graeculo, ait:
    τίς πόθεν εἰς ἀνδρῶν, ποίη πόλις ἠδὲ τοκῆες;
Claudius gaudet esse illic philologos homines: sperat futurum 5
aliquem historiis suis locum. itaque et ipse Homerico uersu
Caesarem se esse significans ait:
    Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν
(erat autem sequens uersus uerior, aeque Homericus:
    ἔνθα δ’ ἐγὼ πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δ’ αὐτούς). 10
  et imposuerat Herculi minime uafro, nisi fuisset illic Febris, 6.1.1
quae fano suo relicto sola cum illo uenerat: ceteros omnes deos
Romae reliquerat. 'iste' inquit 'mera mendacia narrat. ego tibi
dico, quae cum illo tot annis uixi: Luguduni natus est, Munati
municipem uides. quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem 5
natus est a Vienna, Gallus germanus. itaque quod Gallum facere
oportebat, Romam cepit. hunc ego tibi recipio Luguduni
natum, ubi Licinus multis annis regnauit. tu autem, qui plura
loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, [Lugudunenses]
scire debes multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse.' 10
excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure iras- 2.1
citur. quid diceret nemo intellegebat. ille autem Febrim duci
iubebat. illo gestu solutae manus, et ad hoc unum satis firmae,
quo decollare homines solebat, iusserat illi collum praecidi. pu-
tares omnes illius esse libertos: adeo illum nemo curabat. 5