Cogita quantum boni opportuna mors habeat, quam 6.20.4.1
multis diutius uixisse nocuerit. Si Gnaeum Pompeium,
decus istud firmamentumque imperii, Neapoli ualetudo
abstulisset, indubitatus populi Romani princeps excesserat:
at nunc exigui temporis adiectio fastigio illum suo depulit. 5
Vidit legiones in conspectu suo caesas et ex illo proelio in
quo prima acies senatus fuit—quam infelices reliquiae
sunt!—ipsum imperatorem superfuisse; uidit Aegyptium
carnificem et sacrosanctum uictoribus corpus satelliti
praestitit, etiam si incolumis fuisset paenitentiam salutis 10
acturus; quid enim erat turpius quam Pompeium uiuere
beneficio regis? M. Cicero si illo tempore quo Catilinae 5.1
sicas deuitauit, quibus pariter cum patria petitus est,
concidisset, liberata re publica seruator eius, si denique
filiae suae funus secutus esset, etiamtunc felix mori potuit.
Non uidisset strictos in ciuilia capita mucrones nec diuisa 5
percussoribus occisorum bona, ut etiam de suo perirent, non
hastam consularia spolia uendentem nec caedes locatas
publice nec latrocinia, bella, rapinas, tantum Catilinarum.
M. Catonem si a Cypro et hereditatis regiae dispensatione 6.1
redeuntem mare deuorasset uel cum illa ipsa pecunia quam
adferebat ciuili bello stipendium, nonne illi bene actum
foret? Hoc certe secum tulisset, neminem ausurum coram
Catone peccare: nunc annorum adiectio paucissimorum 5
uirum libertati non suae tantum sed publicae natum coegit
Caesarem fugere, Pompeium sequi.
  Nihil ergo illi mali inmatura mors attulit: omnium etiam
malorum remisit patientiam.
  'Nimis tamen cito perît et inmaturus.' Primum puta 21.1.1
illi superfuisse—comprende quantum plurimum proce-
dere homini licet: quantum est? Ad breuissimum tempus
editi, cito cessuri loco uenienti inpactum hoc prospicimus
hospitium. De nostris aetatibus loquor, quas incredibili 5
celeritate †conuoluit†? Computa urbium saecula: uidebis
quam non diu steterint etiam quae uetustate gloriantur.
Omnia humana breuia et caduca sunt et infiniti temporis
nullam partem occupantia. Terram hanc cum urbibus 2.1
populisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco
ponimus ad uniuersa referentes: minorem portionem
aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori com-
paretur, cuius maior est mensura quam mundi, utpote cum 5
ille se intra huius spatium totiens remetiatur. Quid ergo
interest id extendere cuius quantumcumque fuerit in-
crementum non multum aberit a nihilo? Vno modo mul-
tum est quod uiuimus, si satis est. Licet mihi uiuaces et 3.1
in memoriam traditae senectutis uiros nomines, centenos
denosque percenseas annos: cum ad omne tempus dimiseris
animum, nulla erit illa breuissimi longissimique aeui
differentia, si inspecto quanto quis uixerit spatio com- 5
paraueris quanto non uixerit. Deinde sibi maturus decessit; 4.1
uixit enim quantum debuit uiuere, nihil illi iam ultra
supererat. Non una hominibus senectus est, ut ne animalibus
quidem: intra quattuordecim quaedam annos defetigauit,
et haec illis longissima aetas est quae homini prima; dispar 5
cuique uiuendi facultas data est. Nemo nimis cito moritur,
quia uicturus diutius quam uixit non fuit. Fixus est cuique 5.1
terminus: manebit semper ubi positus est nec illum ulterius
diligentia aut gratia promouebit. Sic habe, te illum
[ulterius diligentiam] ex consilio perdidisse: tulit suum
    metasque dati peruenit ad aeui. 5
Non est itaque quod sic te oneres: 'potuit diutius uiuere'. 6.1
Non est interrupta eius uita nec umquam se annis casus
intericit. Soluitur quod cuique promissum est; eunt uia
sua fata nec adiciunt quicquam nec ex promisso semel
demunt. Frustra uota ac studia sunt: habebit quisque 5
quantum illi dies primus adscripsit. Ex illo quo primum
lucem uidit iter mortis ingressus est accessitque fato
propior et illi ipsi qui adiciebantur adulescentiae anni
uitae detrahebantur. In hoc omnes errore uersamur, ut 7.1
non putemus ad mortem nisi senes inclinatosque iam
uergere, cum illo infantia statim et iuuenta, omnis aetas
ferat. Agunt opus suum fata: nobis sensum nostrae necis
auferunt, quoque facilius obrepat, mors sub ipso uitae 5
nomine latet: infantiam in se pueritia conuertit, pueritiam
pubertas, iuuenem senex abstulit. Incrementa ipsa, si bene
computes, damna sunt.