Incipe uirtutibus illum, non annis aestimare: satis diu 6.24.1.1
uixit. Pupillus relictus sub tutorum cura usque ad quar-
tum decimum annum fuit, sub matris tutela semper. Cum
haberet suos penates, relinquere tuos noluit et in materno
contubernio, cum uix paternum liberi ferant, perseuerauit. 5
Adulescens statura, pulchritudine, certo corporis robore
castris natus militiam recusauit, ne a te discederet. Com- 2.1
puta, Marcia, quam raro liberos uideant quae in diuersis
domibus habitant; cogita tot illos perire annos matribus
et per sollicitudinem exigi quibus filios in exercitu habent:
scies multum patuisse hoc tempus ex quo nil perdidisti. 5
Numquam e conspectu tuo recessit; sub oculis tuis studia
formauit excellentis ingeni et aequaturi auum nisi obstitis-
set uerecundia, quae multorum profectus silentio pressit.
Adulescens rarissimae formae in tam magna feminarum 3.1
turba uiros corrumpentium nullius se spei praebuit, et
cum quarundam usque ad temptandum peruenisset in-
probitas, erubuit quasi peccasset quod placuerat. Hac
sanctitate morum effecit ut puer admodum dignus sacer- 5
dotio uideretur, materna sine dubio suffragatione, sed ne
mater quidem nisi pro bono candidato ualuisset. Harum 4.1
contemplatione uirtutum filium gere quasi <sinu>. Nunc
ille tibi magis uacat, nunc nihil habet quo auocetur;
numquam tibi sollicitudini, numquam maerori erit. Quod
unum ex tam bono filio poteras dolere, doluisti: cetera, 5
exempta casibus, plena uoluptatis sunt, si modo uti filio
scis, si modo quid in illo pretiosissimum fuerit intellegis.
  Imago dumtaxat fili tui perît et effigies non simillima, 5.1
ipse quidem aeternus meliorisque nunc status est, de-
spoliatus oneribus alienis et sibi relictus. Haec quae uides
circumiecta nobis, ossa neruos et obductam cutem uultum-
que et ministras manus et cetera quibus inuoluti sumus, 5
uincula animorum tenebraeque sunt; obruitur his, offo-
catur inficitur, arcetur a ueris et suis in falsa coiectus.
Omne illi cum hac graui carne certamen est, ne abs-
trahatur et sidat; nititur illo unde demissus est. Ibi illum
aeterna requies manet ex confusis crassisque pura et liquida 10
uisentem. Proinde non est quod ad sepulcrum fili tui 25.1.1
curras: pessima eius et ipsi molestissima istic iacent, ossa
cineresque, non magis illius partes quam uestes aliaque
tegimenta corporum. Integer ille nihilque in terris re-
linquens sui fugit et totus excessit; paulumque supra nos 5
commoratus, dum expurgatur et inhaerentia uitia situmque
omnem mortalis aeui excutit, deinde ad excelsa sublatus
inter felices currit animas. Excepit illum coetus sacer, 2.1
Scipiones Catonesque, interque contemptores uitae et
<mortis> beneficio liberos parens tuus, Marcia. Ille nepotem
suum—quamquam illic omnibus omne cognatum est—
adplicat sibi noua luce gaudentem et uicinorum siderum 5
meatus docet, nec ex coniectura sed omnium ex uero
peritus in arcana naturae libens ducit; utque ignotarum
urbium monstrator hospiti gratus est, ita sciscitanti caele-
stium causas domesticus interpres. Et in profunda terra-
rum permittere aciem <iubet>; iuuat enim ex alto relicta 10
despicere. Sic itaque te, Marcia, gere, tamquam sub oculis 3.1
patris filique posita, non illorum quos noueras, sed tanto
excelsiorum et in summo locatorum. Erubesce quicquam
humile aut uulgare <cogitare> et mutatos in melius tuos
flere. †Aeternarum rerum per libera et uasta spatia dimissi† 5
non illos interfusa maria discludunt nec altitudo montium
aut inuiae ualles aut incertarum uada Syrtium: †omnium
plana† et ex facili mobiles et expediti et in uicem peruii
sunt intermixtique sideribus.