'Quare ille philosophiae studiosus est et tam diues uitam 7.21.1.1
agit? Quare opes contemnendas dicit et habet, uitam
contemnendam putat et tamen uiuit, ualetudinem con-
temnendam, et tamen illam diligentissime tuetur atque
optimam mauult? Et exilium uanum nomen putat et ait 5
"quid enim est mali mutare regiones?" et tamen, si licet,
senescit in patria? Et inter longius tempus et breuius nihil
interesse iudicat, tamen, si nihil prohibet, extendit aetatem
et in multa senectute placidus uiret?' Ait ista debere con- 2.1
temni, non ne habeat, sed ne sollicitus habeat; non abigit
illa a se, sed abeuntia securus prosequitur. Diuitias quidem
ubi tutius fortuna deponet quam ibi unde sine querella
reddentis receptura est? M. Cato cum laudaret Curium 3.1
et Coruncanium et illud saeculum in quo censorium crimen
erat paucae argenti lamellae possidebat ipse quadragies
sestertium, minus sine dubio quam Crassus, plus quam
censorius Cato. Maiore spatio, si compararentur, proauum 5
uicerat quam a Crasso uinceretur, et, si maiores illi ob-
uenissent opes, non spreuisset. Nec enim se sapiens in- 4.1
dignum ullis muneribus fortuitis putat: non amat diuitias
sed mauult; non in animum illas sed in domum recipit,
nec respuit possessas sed continet, et maiorem uirtuti suae
materiam subministrari uult. 5
  Quid autem dubii est quin haec maior materia sapienti 22.1.1
uiro sit animum explicandi suum in diuitiis quam in
paupertate, cum in hac unum genus uirtutis sit non in-
clinari nec deprimi, in diuitiis et temperantia et liberalitas
et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat 5
patentem? Non contemnet se sapiens, etiam si fuerit 2.1
minimae staturae, esse tamen se procerum uolet. Et exilis
corpore aut amisso oculo ualebit, malet tamen sibi esse
corporis robur, et hoc ita ut sciat esse aliud in se ualentius;
malam ualetudinem tolerabit, bonam optabit. Quaedam 3.1
enim, etiam si in summam rei parua sunt [ait] et subduci
sine ruina principalis boni possunt, adiciunt tamen aliquid
ad perpetuam laetitiam et ex uirtute nascentem: sic illum
adficiunt diuitiae et exhilarant ut nauigantem secundus et 5
ferens uentus, ut dies bonus et in bruma ac frigore apricus
locus. Quis porro sapientium—nostrorum dico, quibus 4.1
unum est bonum uirtus—negat etiam haec quae indifferen-
tia uocamus habere aliquid in se pretii et alia aliis esse
potiora? Quibusdam ex iis tribuitur aliquid honoris,
quibusdam multum; ne erres itaque, inter potiora diuitiae 5
sunt. 'Quid ergo' inquis 'me derides, cum eundem apud 5.1
te locum habeant quem apud me?' Vis scire quam non
eundem habeant locum? mihi diuitiae si effluxerint, nihil
auferent nisi semet ipsas, tu stupebis et uideberis tibi sine
te relictus, si illae a te recesserint; apud me diuitiae aliquem 5
locum habent, apud te summum; ad postremum diuitiae
meae sunt, tu diuitiarum es.