Si arbitrium dandi penes nos est, praecipue man- 1.12.1.1
sura quaeremus, ut quam minime mortale munus sit.
Pauci enim sunt tam grati, ut, quid acceperint, etiam
si non vident, cogitent. Ingratos quoque memoria cum
ipso munere incurrit, ubi ante oculos est et oblivisci 5
sui non sinit, sed auctorem suum ingerit et inculcat.
Eo quidem magis duratura quaeramus, quia numquam
admonere debemus; ipsa res evanescentem memoriam
excitet. Libentius donabo argentum factum quam signa- 2.1
tum; libentius statuas quam vestem et quod usus bre-
vis deterat. Apud paucos post rem manet gratia; plu-
res sunt, apud quos non diutius in animo sunt donata,
quam in usu. Ego, si fieri potest, consumi munus 5
meum nolo; extet, haereat amico meo, convivat. Nemo 3.1
tam stultus est, ut monendus sit, ne cui gladiatores
aut venationem iam munere edito mittat et vestimenta
aestiva bruma, hiberna solstitio. Sit in beneficio sen-
sus communis; tempus, locum observet, personas, quia 5
momentis quaedam grata et ingrata sunt. Quanto ac-
ceptius est, si id damus, quod quis non habet, quam
cuius copia abundat? quod diu quaerit nec invenit,
quam quod ubique visurus est? Munera non tam 4.1
pretiosa quam rara et exquisita sint, quae etiam apud
divitem sibi locum faciant, sicut gregalia quoque poma
et post paucos dies itura in fastidium delectant, si
provenere maturius. Illa quoque non erunt sine honore, 5
quae aut nemo illis alius dedit aut nos nulli alii.
  Alexandro Macedoni, cum victor Orientis animos 13.1.1
supra humana tolleret, Corinthii per legatos gratulati
sunt et civitate illum sua donaverunt. Cum risisset
hoc Alexander officii genus, unus ex legatis: 'Nulli'
inquit 'civitatem umquam dedimus alii quam tibi et 5
Herculi.' Libens accepti non dilutum honorem et lega- 2.1
tos invitatione aliaque humanitate prosecutus cogitavit,
non qui sibi civitatem darent, sed cui dedissent; et
homo gloriae deditus, cuius nec naturam nec modum
noverat, Herculis Liberique vestigia sequens ac ne ibi 5
quidem resistens, ubi illa defecerant, ad socium honoris
sui respexit a dantibus, tamquam caelum, quod mente
vanissima conplectebatur, teneret, quia Herculi aequa-
batur. Quid enim illi simile habebat vesanus adulescens, 3.1
cui pro virtute erat felix temeritas? Hercules nihil
sibi vicit; orbem terrarum transivit non concupiscendo,
sed iudicando, quid vinceret, malorum hostis, bonorum
vindex, terrarum marisque pacator; at hic a pueritia 5
latro gentiumque vastator, tam hostium pernicies quam
amicorum, qui summum bonum duceret terrori esse
cunctis mortalibus, oblitus non ferocissima tantum, sed
ignavissima quoque animalia timeri ob malum virus.