| DE CLEMENTIA | |
| LIBER I | |
| Scribere de clementia, Nero Caesar, institui, ut | 1.1.1 |
| quodam modo speculi vice fungerer et te tibi osten- | |
| derem perventurum ad voluptatem maximam omnium. | |
| Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse | |
| nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas | 5 |
| sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam, | |
| tum inmittere oculos in hanc inmensam multitudinem | |
| discordem, seditiosam, inpotentem, in perniciem alienam | |
| suamque pariter exultaturam, si hoc iugum fregerit, | |
| <et> ita loqui secum: 'Egone ex omnibus mortalibus | 2.1 |
| placui electusque sum, qui in terris deorum vice fun- | |
| gerer? Ego vitae necisque gentibus arbiter; qualem | |
| quisque sortem statumque habeat, in mea manu posi- | |
| tum est; quid cuique mortalium fortuna datum velit, | 5 |
| meo ore pronuntiat; ex nostro responso laetitiae causas | |
| populi urbesque concipiunt; nulla pars usquam nisi | |
| volente propitioque me floret; haec tot milia gladiorum, | |
| quae pax mea conprimit, ad nutum meum stringentur; | |
| quas nationes funditus excidi, quas transportari, quibus | 10 |
| libertatem dari, quibus eripi, quos reges mancipia fieri | |
| quorumque capiti regium circumdari decus oporteat, | |
| quae ruant urbes, quae oriantur, mea iuris dictio est. | |
| In hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua | 3.1 |
| supplicia conpulit, non iuvenilis inpetus, non temeritas | |
| hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis | |
| quoque pectoribus patientiam extorsit, non ipsa osten- | |
| tandae per terrores potentiae dira, sed frequens magnis | 5 |
| imperiis gloria. Conditum, immo constrictum apud | |
| me ferrum est, summa parsimonia etiam vilissimi | |
| sanguinis; nemo non, cui alia desunt, hominis nomine | |
| apud me gratiosus est. Severitatem abditam, at cle- | 4.1 |
| mentiam in procinctu habeo; sic me custodio, tam- | |
| quam legibus, quas ex situ ac tenebris in lucem evo- | |
| cavi, rationem redditurus sim. Alterius aetate prima | |
| motus sum, alterius ultima; alium dignitati donavi, | 5 |
| alium humilitati; quotiens nullam inveneram miseri- | |
| cordiae causam, mihi peperci. Hodie dis inmortalibus, | |
| si a me rationem repetant, adnumerare genus humanum | |
| paratus sum.' Potes hoc, Caesar, audacter praedicare | 5.1 |
| omnia, quae in fidem tutelam<que tuam venerunt, tuta | |
| ha>beri, nihil per te neque vi neque clam adimi rei | |
| publicae. Rarissimam laudem et nulli adhuc principum | |
| concessam concupisti innocentiam. Non perdit operam | 5 |
| nec bonitas ista tua singularis ingratos aut malignos | |
| aestimatores nancta est. Refertur tibi gratia; nemo | |
| unus homo uni homini tam carus umquam fuit, quam | |
| tu populo Romano, magnum longumque eius bonum. | |
| Sed ingens tibi onus inposuisti; nemo iam divum | 6.1 |
| Augustum nec Ti. Caesaris prima tempora loquitur | |
| nec, quod te imitari velit, exemplar extra te quaerit; | |
| principatus tuus ad gustum exigitur. Difficile hoc | |
| fuisset, si non naturalis tibi ista bonitas esset, sed ad | 5 |
| tempus sumpta. Nemo enim potest personam diu ferre, | |
| ficta cito in naturam suam recidunt; quibus veritas | |
| subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur, | |
| tempore ipso in maius meliusque procedunt. Magnam | 7.1 |
| adibat aleam populus Romanus, cum incertum esset, | |
| quo se ista tua nobilis indoles daret; iam vota publica | |
| in tuto sunt; nec enim periculum est, ne te subita | |
| tui capiat oblivio. Facit quidem avidos nimia felicitas, | 5 |
| nec tam temperatae cupiditates sunt umquam, ut in | |
| eo, quod contigit, desinant; gradus a magnis ad | |
| maiora fit, et spes inprobissimas conplectuntur insperata | |
| adsecuti; omnibus tamen nunc civibus tuis et haec | |
| confessio exprimitur esse felices et illa nihil iam his | 10 |
| accedere bonis posse, nisi ut perpetua sint. Multa | 8.1 |
| illos cogunt ad hanc confessionem, qua nulla in homine | |
| tardior est: securitas alta, adfluens, ius supra omnem | |
| iniuriam positum; obversatur oculis laetissima forma | |
| rei publicae, cui ad summam libertatem nihil deest | 5 |
| nisi pereundi licentia. Praecipue tamen aequalis ad | 9.1 |
| maximos imosque pervenit clementiae tuae admiratio; | |
| cetera enim bona pro portione fortunae suae quisque | |
| sentit aut expectat maiora minoraque, ex clementia | |
| omnes idem sperant; nec est quisquam, cui tam valde | 5 |
| innocentia sua placeat, ut non stare in conspectu cle- | |
| mentiam paratam humanis erroribus gaudeat. |