| SENECA LVCILIO SVO SALVTEM | |
| Quocumque me verti, argumenta senectutis meae video. | 12.1.1 |
| Veneram in suburbanum meum et querebar de inpensis | |
| aedificii dilabentis. Ait vilicus mihi non esse neglegentiae | |
| suae vitium, omnia se facere, sed villam veterem esse. Haec | |
| villa inter manus meas crevit: quid mihi futurum est, si tam | 5 |
| putria sunt aetatis meae saxa? Iratus illi proximam occasio- | 2.1 |
| nem stomachandi arripio. 'Apparet' inquam 'has platanos | |
| neglegi: nullas habent frondes. Quam nodosi sunt et retorridi | |
| rami, quam tristes et squalidi trunci! Hoc non accideret si | |
| quis has circumfoderet, si inrigaret.' Iurat per genium meum | 5 |
| se omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas | |
| vetulas esse. Quod intra nos sit, ego illas posueram, ego | |
| illarum primum videram folium. Conversus ad ianuam 'quis | 3.1 |
| est iste?' inquam 'iste decrepitus et merito ad ostium admotus? | |
| foras enim spectat. Unde istunc nanctus es? quid te delectavit | |
| alienum mortuum tollere?' At ille 'non cognoscis me?' | |
| inquit: 'ego sum Felicio, cui solebas sigillaria adferre; ego | 5 |
| sum Philositi vilici filius, deliciolum tuum'. 'Perfecte' inquam | |
| 'iste delirat: pupulus, etiam delicium meum factus est? | |
| Prorsus potest fieri: dentes illi cum maxime cadunt.' | |
| Debeo hoc suburbano meo, quod mihi senectus mea | 4.1 |
| quocumque adverteram apparuit. Conplectamur illam et | |
| amemus; plena <est> voluptatis, si illa scias uti. Gratissima | |
| sunt poma cum fugiunt; pueritiae maximus in exitu decor | |
| est; deditos vino potio extrema delectat, illa quae mergit, | 5 |
| quae ebrietati summam manum inponit; quod in se iucun- | 5.1 |
| dissimum omnis voluptas habet in finem sui differt. Iucun- | |
| dissima est aetas devexa iam, non tamen praeceps, et illam | |
| quoque in extrema tegula stantem iudico habere suas volu- | |
| ptates; aut hoc ipsum succedit in locum voluptatium, nullis | 5 |
| egere. Quam dulce est cupiditates fatigasse ac reliquisse! | |
| 'Molestum est' inquis 'mortem ante oculos habere.' Primum | 6.1 |
| ista tam seni ante oculos debet esse quam iuveni (non enim | |
| citamur ex censu); deinde nemo tam senex est ut inprobe | |
| unum diem speret. Unus autem dies gradus vitae est. Tota | |
| aetas partibus constat et orbes habet circumductos maiores | 5 |
| minoribus: est aliquis qui omnis conplectatur et cingat (hic | |
| pertinet a natali ad diem extremum); est alter qui annos | |
| adulescentiae excludit; est qui totam pueritiam ambitu suo | |
| adstringit; est deinde per se annus in se omnia continens | |
| tempora, quorum multiplicatione vita componitur; mensis | 10 |
| artiore praecingitur circulo; angustissimum habet dies gyrum, | |
| sed et hic ab initio ad exitum venit, ab ortu ad occasum. Ideo | 7.1 |
| Heraclitus, cui cognomen fecit orationis obscuritas, 'unus' | |
| inquit 'dies par omni est'. Hoc alius aliter excepit. Dixit | |
| enim * * * parem esse horis, nec mentitur; nam si dies est | |
| tempus viginti et quattuor horarum, necesse est omnes inter | 5 |
| se dies pares esse, quia nox habet quod dies perdidit. Alius | |
| ait parem esse unum diem omnibus similitudine; nihil enim | |
| habet longissimi temporis spatium quod non et in uno die | |
| invenias, lucem et noctem, et in alternas mundi vices plura | |
| facit ista, non <alia> * * * alias contractior, alias productior. | 10 |
| Itaque sic ordinandus est dies omnis tamquam cogat agmen | 8.1 |
| et consummet atque expleat vitam. Pacuvius, qui Syriam | |
| usu suam fecit, cum vino et illis funebribus epulis sibi paren- | |
| taverat, sic in cubiculum ferebatur a cena ut inter plausus | |
| exoletorum hoc ad symphoniam caneretur: βεβίωται, βεβίω- | 5 |
| ται. Nullo non se die extulit. Hoc quod ille ex mala conscien- | 9.1 |
| tia faciebat nos ex bona faciamus, et in somnum ituri laeti | |
| hilaresque dicamus, | |
| vixi et quem dederat cursum fortuna peregi. | |
| Crastinum si adiecerit deus, laeti recipiamus. Ille beatissimus | 5 |
| est et securus sui possessor qui crastinum sine sollicitudine | |
| expectat; quisquis dixit 'vixi' cotidie ad lucrum surgit. | |
| Sed iam debeo epistulam includere. 'Sic' inquis 'sine ullo | 10.1 |
| ad me peculio veniet?' Noli timere: aliquid secum fert. | |
| Quare aliquid dixi? multum. Quid enim hac voce praeclarius | |
| quam illi trado ad te perferendam? 'Malum est in necessitate | |
| vivere, sed in necessitate vivere necessitas nulla est.' Quidni | 5 |
| nulla sit? patent undique ad libertatem viae multae, breves | |
| faciles. Agamus deo gratias quod nemo in vita teneri potest: | |
| calcare ipsas necessitates licet. 'Epicurus' inquis 'dixit: quid | 11.1 |
| tibi cum alieno?' Quod verum est meum est; perseverabo | |
| Epicurum tibi ingerere, ut isti qui in verba iurant nec quid | |
| dicatur aestimant, sed a quo, sciant quae optima sunt esse | |
| communia. Vale. | 5 |