SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
  Quare quibusdam temporibus provenerit corrupti generis 114.1.1
oratio quaeris et quomodo in quaedam vitia inclinatio in-
geniorum facta sit, ut aliquando inflata explicatio vigeret,
aliquando infracta et in morem cantici ducta; quare alias
sensus audaces et fidem egressi placuerint, alias abruptae 5
sententiae et suspiciosae, in quibus plus intellegendum esset
quam audiendum; quare aliqua aetas fuerit quae transla-
tionis iure uteretur inverecunde. Hoc quod audire vulgo soles,
quod apud Graecos in proverbium cessit: talis hominibus
fuit oratio qualis vita. Quemadmodum autem uniuscuiusque 2.1
actio †dicendi† similis est, sic genus dicendi aliquando imitatur
publicos mores, si disciplina civitatis laboravit et se in delicias
dedit. Argumentum est luxuriae publicae orationis lascivia,
si modo non in uno aut in altero fuit, sed adprobata est et 5
recepta. Non potest alius esse ingenio, alius animo color. Si 3.1
ille sanus est, si compositus, gravis, temperans, ingenium
quoque siccum ac sobrium est: illo vitiato hoc quoque ad-
flatur. Non vides, si animus elanguit, trahi membra et pigre
moveri pedes? si ille effeminatus est, in ipso incessu apparere 5
mollitiam? si ille acer est et ferox, concitari gradum? si furit
aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis
motum nec ire sed ferri? Quanto hoc magis accidere ingenio
putas, quod totum animo permixtum est, ab illo fingitur,
illi paret, inde legem petit? 10
  Quomodo Maecenas vixerit notius est quam ut narrari 4.1
nunc debeat quomodo ambulaverit, quam delicatus fuerit,
quam cupierit videri, quam vitia sua latere noluerit. Quid
ergo? non oratio eius aeque soluta est quam ipse discinctus?
non tam insignita illius verba sunt quam cultus, quam comita- 5
tus, quam domus, quam uxor? Magni vir ingenii fuerat si
illud egisset via rectiore, si non vitasset intellegi, si non etiam
in oratione difflueret. Videbis itaque eloquentiam ebrii
hominis involutam et errantem et licentiae plenam. [Mae-
cenas de cultu suo.] Quid turpius 'amne silvisque ripa coman- 5.1
tibus'? Vide ut 'alveum lyntribus arent versoque vado
remittant hortos'. Quid? si quis 'feminae cinno crispat et
labris columbatur incipitque suspirans, ut cervice lassa
fanantur nemoris tyranni'. 'Inremediabilis factio rimantur 5
epulis lagonaque temptant domos et spe mortem exigunt.'
'Genium festo vix suo testem.' 'Tenuisve cerei fila et cre-
pacem molam.' 'Focum mater aut uxor investiunt.' Non 6.1
statim cum haec legeris hoc tibi occurret, hunc esse qui
solutis tunicis in urbe semper incesserit (nam etiam cum
absentis Caesaris partibus fungeretur, signum a discincto
petebatur); hunc esse qui <in> tribunali, in rostris, in omni 5
publico coetu sic apparuerit ut pallio velaretur caput exclusis
utrimque auribus, non aliter quam in mimo fugitivi divitis
solent; hunc esse cui tunc maxime civilibus bellis strepentibus
et sollicita urbe et armata comitatus hic fuerit in publico,
spadones duo, magis tamen viri quam ipse; hunc esse qui 10
uxorem milliens duxit, cum unam habuerit? Haec verba tam 7.1
inprobe structa, tam neglegenter abiecta, tam contra con-
suetudinem omnium posita ostendunt mores quoque non
minus novos et pravos et singulares fuisse. Maxima laus illi
tribuitur mansuetudinis: pepercit gladio, sanguine abstinuit, 5
nec ulla alia re quid posset quam licentia ostendit. Hanc
ipsam laudem suam corrupit istis orationis portentosissimae
delicis; apparet enim mollem fuisse, non mitem. Hoc istae 8.1
ambages compositionis, hoc verba transversa, hoc sensus
miri, magni quidem saepe sed enervati dum exeunt, cuivis
manifestum facient: motum illi felicitate nimia caput. Quod
vitium hominis esse interdum, interdum temporis solet. Ubi 9.1
luxuriam late felicitas fudit, cultus primum corporum esse
diligentior incipit; deinde supellectili laboratur; deinde in
ipsas domos inpenditur cura ut in laxitatem ruris excurrant,
ut parietes advectis trans maria marmoribus fulgeant, ut 5
tecta varientur auro, ut lacunaribus pavimentorum respon-
deat nitor; deinde ad cenas lautitia transfertur et illic com-
mendatio ex novitate et soliti ordinis commutatione captatur,
ut ea quae includere solent cenam prima ponantur, ut quae
advenientibus dabantur exeuntibus dentur. Cum adsuevit 10.1
animus fastidire quae ex more sunt et illi pro sordidis solita
sunt, etiam in oratione quod novum est quaerit et modo
antiqua verba atque exoleta revocat ac profert, modo fingit
†et ignota ac† deflectit, modo, id quod nuper increbruit, pro 5
cultu habetur audax translatio ac frequens. Sunt qui sensus 11.1
praecidant et hoc gratiam sperent, si sententia pependerit et
audienti suspicionem sui fecerit; sunt qui illos detineant et
porrigant; sunt qui non usque ad vitium accedant (necesse
est enim hoc facere aliquid grande temptanti) sed qui ipsum 5
vitium ament.
  Itaque ubicumque videris orationem corruptam placere,
ibi mores quoque a recto descivisse non erit dubium. Quo-
modo conviviorum luxuria, quomodo vestium aegrae civi-
tatis indicia sunt, sic orationis licentia, si modo frequens est, 10
ostendit animos quoque a quibus verba exeunt procidisse.
Mirari quidem non debes corrupta excipi non tantum a 12.1
corona sordidiore sed ab hac quoque turba cultiore; togis
enim inter se isti, non iudicîs distant. Hoc magis mirari potes,
quod non tantum vitiosa sed vitia laudentur. Nam illud
semper factum est: nullum sine venia placuit ingenium. Da 5
mihi quemcumque vis magni nominis virum: dicam quid illi
aetas sua ignoverit, quid in illo sciens dissimulaverit. Multos
tibi dabo quibus vitia non nocuerint, quosdam quibus pro-
fuerint. Dabo, inquam, maximae famae et inter admiranda
propositos, quos si quis corrigit, delet; sic enim vitia virtuti- 10
bus inmixta sunt ut illas secum tractura sint.
  Adice nunc quod oratio certam regulam non habet: con- 13.1
suetudo illam civitatis, quae numquam in eodem diu stetit,
versat. Multi ex alieno saeculo petunt verba, duodecim
tabulas loquuntur; Gracchus illis et Crassus et Curio nimis
culti et recentes sunt, ad Appium usque et Coruncanium 5
redeunt. Quidam contra, dum nihil nisi tritum et usitatum
volunt, in sordes incidunt. Utrumque diverso genere corru- 14.1
ptum est, tam mehercules quam nolle nisi splendidis uti ac
sonantibus et poeticis, necessaria atque in usu posita vitare.
Tam hunc dicam peccare quam illum: alter se plus iusto
colit, alter plus iusto neglegit; ille et crura, hic ne alas quidem 5
vellit.
  Ad compositionem transeamus. Quot genera tibi in hac 15.1
dabo quibus peccetur? Quidam praefractam et asperam
probant; disturbant de industria si quid placidius effluxit;
nolunt sine salebra esse iuncturam; virilem putant et fortem
quae aurem inaequalitate percutiat. Quorundam non est 5
compositio, modulatio est; adeo blanditur et molliter labitur.
Quid de illa loquar in qua verba differuntur et diu expectata 16.1
vix ad clausulas redeunt? Quid illa in exitu lenta, qualis
Ciceronis est, devexa et molliter detinens nec aliter quam
solet ad morem suum pedemque respondens?
  Non tantum * * * in genere sententiarum vitium est, si aut 5
pusillae sunt et pueriles aut inprobae et plus ausae quam pu-
dore salvo licet, si floridae sunt et nimis dulces, si in vanum
exeunt et sine effectu nihil amplius quam sonant.
  Haec vitia unus aliquis inducit, sub quo tunc eloquentia 17.1
est, ceteri imitantur et alter alteri tradunt. Sic Sallustio
vigente anputatae sententiae et verba ante expectatum
cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu. L. Arruntius, vir
rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit 5
Sallustianus et in illud genus nitens. Est apud Sallustium
'exercitum argento fecit', id est, pecunia paravit. Hoc
Arruntius amare coepit; posuit illud omnibus paginis. Dicit
quodam loco 'fugam nostris fecere', alio loco 'Hiero rex
Syracusanorum bellum fecit', et alio loco 'quae audita Pan- 10
hormitanos dedere Romanis fecere'. Gustum tibi dare volui: 18.1
totus his contexitur liber. Quae apud Sallustium rara fuerunt
apud hunc crebra sunt et paene continua, nec sine causa; ille
enim in haec incidebat, at hic illa quaerebat. Vides autem
quid sequatur ubi alicui vitium pro exemplo est. Dixit 19.1
Sallustius 'aquis hiemantibus'. Arruntius in primo libro belli
Punici ait 'repente hiemavit tempestas', et alio loco cum
dicere vellet frigidum annum fuisse ait 'totus hiemavit
annus', et alio loco 'inde sexaginta onerarias leves praeter 5
militem et necessarios nautarum hiemante aquilone misit'.
Non desinit omnibus locis hoc verbum infulcire. Quodam
loco dicit Sallustius 'dum inter arma civilia aequi bonique
famas petit'. Arruntius non temperavit quominus primo
statim libro poneret ingentes esse 'famas' de Regulo. Haec 20.1
ergo et eiusmodi vitia, quae alicui inpressit imitatio, non
sunt indicia luxuriae nec animi corrupti; propria enim esse
debent et ex ipso nata ex quibus tu aestimes alicuius adfectus:
iracundi hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata, 5
delicati tenera et fluxa. Quod vides istos sequi qui aut vellunt 21.1
barbam aut intervellunt, qui labra pressius tondent et
adradunt servata et summissa cetera parte, qui lacernas
coloris inprobi sumunt, qui perlucentem togam, qui nolunt
facere quicquam quod hominum oculis transire liceat: in- 5
ritant illos et in se avertunt, volunt vel reprehendi dum
conspici. Talis est oratio Maecenatis omniumque aliorum
qui non casu errant sed scientes volentesque. Hoc a magno 22.1
animi malo oritur: quomodo in vino non ante lingua titubat
quam mens cessit oneri et inclinata vel prodita est, ita ista
orationis quid aliud quam ebrietas nulli molesta est nisi
animus labat. Ideo ille curetur: ab illo sensus, ab illo verba 5
exeunt, ab illo nobis est habitus, vultus, incessus. Illo sano
ac valente oratio quoque robusta, fortis, virilis est: si ille
procubuit, et cetera ruinam sequuntur.
    Rege incolumi mens omnibus una est: 23.1
    amisso rupere fidem.
Rex noster est animus; hoc incolumi cetera manent in
officio, parent, obtemperant: cum ille paulum vacillavit,
simul dubitant. Cum vero cessit voluptati, artes quoque eius 5
actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus est.
  Quoniam hac similitudine usus sum, perseverabo. Animus 24.1
noster modo rex est, modo tyrannus: rex cum honesta intue-
tur, salutem commissi sibi corporis curat et illi nihil imperat
turpe, nihil sordidum; ubi vero inpotens, cupidus, delicatus
est, transit in nomen detestabile ac dirum et fit tyrannus. 5
Tunc illum excipiunt adfectus inpotentes et instant; qui
initio quidem gaudet, ut solet populus largitione nocitura
frustra plenus et quae non potest haurire contrectans; cum 25.1
vero magis ac magis vires morbus exedit et in medullas
nervosque descendere deliciae, conspectu eorum quibus se
nimia aviditate inutilem reddidit laetus, pro suis voluptatibus
habet alienarum spectaculum, sumministrator libidinum 5
testisque, quarum usum sibi ingerendo abstulit. Nec illi tam
gratum est abundare iucundis quam acerbum quod non
omnem illum apparatum per gulam ventremque transmittit,
quod non cum omni exoletorum feminarumque turba con-
volutatur, maeretque quod magna pars suae felicitatis exclusa 10
corporis angustiis cessat. Numquid enim, mi Lucili, <non> in 26.1
hoc furor est, quod nemo nostrum mortalem se cogitat,
quod nemo inbecillum? immo quod nemo nostrum unum
esse se cogitat? Aspice culinas nostras et concursantis inter
tot ignes cocos: unum videri putas ventrem cui tanto tumultu 5
comparatur cibus? Aspice veteraria nostra et plena multo-
rum saeculorum vindemiis horrea: unum putas videri ven-
trem cui tot consulum regionumque vina cluduntur? Aspice
quot locis terra vertatur, quot millia colonorum arent, fodiant:
unum videri putas ventrem cui et in Sicilia et in Africa seritur? 10
Sani erimus et modica concupiscemus si unusquisque se 27.1
numeret, metiatur simul corpus, sciat quam nec multum
capere nec diu possit. Nihil tamen aeque tibi profuerit ad
temperantiam omnium rerum quam frequens cogitatio brevis
aevi et huius incerti: quidquid facies, respice ad mortem. Vale. 5