SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
  Utrum satius sit modicos habere adfectus an nullos saepe 116.1.1
quaesitum est. Nostri illos expellunt, Peripatetici temperant.
Ego non video quomodo salubris esse aut utilis possit ulla
mediocritas morbi. Noli timere: nihil eorum quae tibi non
vis negari eripio. Facilem me indulgentemque praebebo rebus 5
ad quas tendis et quas aut necessarias vitae aut utiles aut
iucundas putas: detraham vitium. Nam cum tibi cupere inter-
dixero, velle permittam, ut eadem illa intrepidus facias, ut
certiore consilio, ut voluptates ipsas magis sentias: quidni ad
te magis perventurae sint si illis imperabis quam si servies? 10
'Sed naturale est' inquis 'ut desiderio amici torquear: da ius 2.1
lacrimis tam iuste cadentibus. Naturale est opinionibus
hominum tangi et adversis contristari: quare mihi non per-
mittas hunc tam honestum malae opinionis metum?' Nullum
est vitium sine patrocinio; nulli non initium verecundum est 5
et exorabile, sed ab hoc latius funditur. Non obtinebis ut
desinat si incipere permiseris. Inbecillus est primo omnis 3.1
adfectus; deinde ipse se concitat et vires dum procedit parat:
excluditur facilius quam expellitur. Quis negat omnis adfectus
a quodam quasi naturali fluere principio? Curam nobis nostri
natura mandavit, sed huic ubi nimium indulseris, vitium est. 5
Voluptatem natura necessariis rebus admiscuit, non ut illam
peteremus, sed ut ea sine quibus non possumus vivere gra-
tiora nobis illius faceret accessio: suo veniat iure, luxuria est.
Ergo intrantibus resistamus, quia facilius, ut dixi, non reci-
piuntur quam exeunt. 'Aliquatenus' inquis 'dolere, aliquate- 4.1
nus timere permitte.' Sed illud 'aliquatenus' longe producitur
nec ubi vis accipit finem. Sapienti non sollicite custodire se
tutum est, et lacrimas suas et voluptates ubi volet sistet:
nobis, quia non est regredi facile, optimum est omnino non 5
progredi. Eleganter mihi videtur Panaetius respondisse 5.1
adulescentulo cuidam quaerenti an sapiens amaturus esset.
'De sapiente' inquit 'videbimus: mihi et tibi, qui adhuc a
sapiente longe absumus, non est committendum ut incidamus
in rem commotam, inpotentem, alteri emancupatam, vilem 5
sibi. Sive enim nos respicit, humanitate eius inritamur, sive
contempsit, superbia accendimur. Aeque facilitas amoris
quam difficultas nocet: facilitate capimur, cum difficultate
certamus. Itaque conscii nobis inbecillitatis nostrae quiesca-
mus; nec vino infirmum animum committamus nec formae 10
nec adulationi nec ullis rebus blande trahentibus.' Quod 6.1
Panaetius de amore quaerenti respondit, hoc ego de omnibus
adfectibus dico: quantum possumus nos a lubrico recedamus;
in sicco quoque parum fortiter stamus.
  Occurres hoc loco mihi illa publica contra Stoicos voce: 7.1
'nimis magna promittitis, nimis dura praecipitis. Nos
homunciones sumus; omnia nobis negare non possumus.
Dolebimus, sed parum; concupiscemus, sed temperate;
irascemur, sed placabimur.' Scis quare non possimus ista? 8.1
quia nos posse non credimus. Immo mehercules aliud est in re:
vitia nostra quia amamus defendimus et malumus excusare
illa quam excutere. Satis natura homini dedit roboris si illo
utamur, si vires nostras colligamus ac totas pro nobis, certe 5
non contra nos concitemus. Nolle in causa est, non posse
praetenditur. Vale.