SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
|
|
Intellego, Lucili, non emendari me tantum sed transfi-
|
6.1.1
|
gurari; nec hoc promitto iam aut spero, nihil in me superesse
|
|
quod mutandum sit. Quidni multa habeam quae debeant
|
|
colligi, quae extenuari, quae attolli? Et hoc ipsum argumen-
|
|
tum est in melius translati animi, quod vitia sua quae adhuc
|
5
|
ignorabat videt; quibusdam aegris gratulatio fit cum ipsi
|
|
aegros se esse senserunt. Cuperem itaque tecum communicare
|
2.1
|
tam subitam mutationem mei; tunc amicitiae nostrae certio-
|
|
rem fiduciam habere coepissem, illius verae quam non spes,
|
|
non timor, non utilitatis suae cura divellit, illius cum qua
|
|
homines moriuntur, pro qua moriuntur. Multos tibi dabo
|
3.1
|
qui non amico sed amicitia caruerint: hoc non potest accidere
|
|
cum animos in societatem honesta cupiendi par voluntas tra-
|
|
hit. Quidni non possit? sciunt enim ipsos omnia habere
|
|
communia, et quidem magis adversa.
|
5
|
Concipere animo non potes quantum momenti adferre
|
|
mihi singulos dies videam. 'Mitte' inquis 'et nobis ista quae
|
4.1
|
tam efficacia expertus es.' Ego vero omnia in te cupio trans-
|
|
fundere, et in hoc aliquid gaudeo discere, ut doceam; nec me
|
|
ulla res delectabit, licet sit eximia et salutaris, quam mihi uni
|
|
sciturus sum. Si cum hac exceptione detur sapientia, ut illam
|
5
|
inclusam teneam nec enuntiem, reiciam: nullius boni sine
|
|
socio iucunda possessio est. Mittam itaque ipsos tibi libros,
|
5.1
|
et ne multum operae inpendas dum passim profutura sectaris,
|
|
inponam notas, ut ad ipsa protinus quae probo et miror
|
|
accedas. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio
|
|
proderit; in rem praesentem venias oportet, primum quia
|
5
|
homines amplius oculis quam auribus credunt, deinde quia
|
|
longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla.
|
|
Zenonem Cleanthes non expressisset, si tantummodo audisset:
|
6.1
|
vitae eius interfuit, secreta perspexit, observavit illum, an ex
|
|
formula sua viveret. Platon et Aristoteles et omnis in diver-
|
|
sum itura sapientium turba plus ex moribus quam ex verbis
|
|
Socratis traxit; Metrodorum et Hermarchum et Polyaenum
|
5
|
magnos viros non schola Epicuri sed contubernium fecit. Nec
|
|
in hoc te accerso tantum, ut proficias, sed ut prosis; plurimum
|
|
enim alter alteri conferemus.
|
|
Interim quoniam diurnam tibi mercedulam debeo, quid
|
7.1
|
me hodie apud Hecatonem delectaverit dicam. 'Quaeris'
|
|
inquit 'quid profecerim? amicus esse mihi coepi.' Multum
|
|
profecit: numquam erit solus. Scito esse hunc amicum
|
|
omnibus. Vale.
|
5
|