SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
  In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo, 86.1.1
adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti
viri suspicor. Animum quidem eius in caelum ex quo erat
redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit (hos
enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit), 5
sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in
illo admirabilem iudico cum reliquit patriam quam cum
defendit. Aut Scipio Romae esse debebat aut Roma in
libertate. 'Nihil' inquit 'volo derogare legibus, nihil institutis; 2.1
aequum inter omnes cives ius sit. Utere sine me beneficio meo,
patria. Causa tibi libertatis fui, ero et argumentum: exeo, si
plus quam tibi expedit crevi.' Quidni ego admirer hanc 3.1
magnitudinem animi, qua in exilium voluntarium secessit et
civitatem exoneravit? Eo perducta res erat ut aut libertas
Scipioni aut Scipio libertati faceret iniuriam. Neutrum fas
erat; itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam 5
suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis.
  Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circum- 4.1
datum silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrim-
que subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam quae
sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum,
tenebricosum ex consuetudine antiqua: non videbatur maiori- 5
bus nostris caldum nisi obscurum. Magna ergo me voluptas 5.1
subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros: in hoc
angulo ille 'Carthaginis horror', cui Roma debet quod tantum
semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum.
Exercebat enim opere se terramque (ut mos fuit priscis) ipse 5
subigebat. Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum
pavimentum tam vile sustinuit: at nunc quis est qui sic lavari
sustineat? Pauper sibi videtur ac sordidus nisi parietes ma- 6.1
gnis et pretiosis orbibus refulserunt, nisi Alexandrina marmora
Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa
et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi
vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum 5
in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit,
in quas multa sudatione corpora exsaniata demittimus, nisi
aquam argentea epitonia fuderunt. Et adhuc plebeias fistulas 7.1
loquor: quid cum ad balnea libertinorum pervenero? Quan-
tum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinen-
tium sed in ornamentum positarum impensae causa! quantum
aquarum per gradus cum fragore labentium! Eo deliciarum 5
pervenimus ut nisi gemmas calcare nolimus.
  In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam 8.1
fenestrae muro lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti
lumen admitterent; at nunc blattaria vocant balnea, si qua
non ita aptata sunt ut totius diei solem fenestris amplissimis
recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur, nisi ex solio 5
agros ac maria prospiciunt. Itaque quae concursum et admira-
tionem habuerant cum dedicarentur, ea in antiquorum
numerum reiciuntur cum aliquid novi luxuria commenta est
quo ipsa se obrueret. At olim et pauca erant balnea nec ullo 9.1
cultu exornata: cur enim exornaretur res quadrantaria et in
usum, non in oblectamentum reperta? Non suffundebatur
aqua nec recens semper velut ex calido fonte currebat, nec
referre credebant in quam perlucida sordes deponerent. Sed, 10.1
di boni, quam iuvat illa balinea intrare obscura et gregali
tectorio inducta, quae scires Catonem tibi aedilem aut
Fabium Maximum aut ex Corneliis aliquem manu sua
temperasse! Nam hoc quoque nobilissimi aediles fungebantur 5
officio intrandi ea loca quae populum receptabant exigendi-
que munditias et utilem ac salubrem temperaturam, non
hanc quae nuper inventa est similis incendio, adeo quidem
ut convictum in aliquo scelere servum vivum lavari oporteat.
Nihil mihi videtur iam interesse, ardeat balineum an caleat. 10
Quantae nunc aliqui rusticitatis damnant Scipionem quod 11.1
non in caldarium suum latis specularibus diem admiserat,
quod non in multa luce decoquebatur et expectabat ut in
balneo concoqueret! O hominem calamitosum! nesciit
vivere. Non saccata aqua lavabatur sed saepe turbida et, 5
cum plueret vehementius, paene lutulenta. Nec multum eius
intererat an sic lavaretur; veniebat enim ut sudorem illic
ablueret, non ut unguentum. Quas nunc quorundam voces 12.1
futuras credis? 'Non invideo Scipioni: vere in exilio vixit qui
sic lavabatur.' Immo, si scias, non cotidie lavabatur; nam, ut
aiunt qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura
cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, 5
ceterum toti nundinis lavabantur. Hoc loco dicet aliquis:
'liquet mihi inmundissimos fuisse'. Quid putas illos oluisse?
militiam, laborem, virum. Postquam munda balnea inventa
sunt, spurciores sunt. Descripturus infamem et nimiis nota- 13.1
bilem deliciis Horatius Flaccus quid ait?
    Pastillos Buccillus olet.
Dares nunc Buccillum: proinde esset ac si hircum oleret,
Gargonii loco esset, quem idem Horatius Buccillo opposuit. 5
Parum est sumere unguentum nisi bis die terque renovatur,
ne evanescat in corpore. Quid quod hoc odore tamquam suo
gloriantur?
  Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, 14.1
in qua didici ab Aegialo, diligentissimo patre familiae (is
enim nunc huius agri possessor est) quamvis vetus arbustum
posse transferri. Hoc nobis senibus discere necessarium est,
quorum nemo non olivetum alteri ponit, †quod vidi illud 5
arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut
deponere.† Te quoque proteget illa quae 15.1
    tarda venit seris factura nepotibus umbram,
ut ait Vergilius noster, qui non quid verissime sed quid
decentissime diceretur aspexit, nec agricolas docere voluit
sed legentes delectare. Nam, ut alia omnia transeam, hoc 16.1
quod mihi hodie necesse fuit deprehendere, adscribam:
    vere fabis satio est; tunc te quoque, Medica, putres
    accipiunt sulci, et milio venit annua cura.
An uno tempore ista ponenda sint et an utriusque verna sit 5
satio, hinc aestimes licet: Iunius mensis est quo tibi scribo,
iam proclivis in Iulium: eodem die vidi fabam metentes,
milium serentes.
  Ad olivetum revertar, quod vidi duobus modis positum: 17.1
magnarum arborum truncos circumcisis ramis et ad unum
redactis pedem cum rapo suo transtulit, amputatis radicibus,
relicto tantum capite ipso ex quo illae pependerant. Hoc
fimo tinctum in scrobem demisit, deinde terram non adgessit 5
tantum, sed calcavit et pressit. Negat quicquam esse hac, 18.1
ut ait, pisatione efficacius. Videlicet frigus excludit et ven-
tum; minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices
prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas
adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio. 5
Rapum autem arboris antequam obruat radit; ex omni enim
materia quae nudata est, ut ait, radices exeunt novae. Non
plures autem super terram eminere debet truncus quam tres
aut quattuor pedes; statim enim ab imo vestietur nec magna
pars eius quemadmodum in olivetis veteribus arida et retorrida 10
erit. Alter ponendi modus hic fuit: ramos fortes nec corticis 19.1
duri, quales esse novellarum arborum solent, eodem genere
deposuit. Hi paulo tardius surgunt, sed cum tamquam a plan-
ta processerint, nihil habent in se abhorridum aut triste.
Illud etiamnunc vidi, vitem ex arbusto suo annosam trans- 20.1
ferri; huius capillamenta quoque, si fieri potest, colligenda
sunt, deinde liberalius sternenda vitis, ut etiam ex corpore
radicescat. Et vidi non tantum mense Februario positas sed
etiam Martio exacto; tenent et conplexae sunt non suas 5
ulmos. Omnes autem istas arbores quae, ut ita dicam, 21.1
grandiscapiae sunt, ait aqua adiuvandas cisternina; quae si
prodest, habemus pluviam in nostra potestate.
  Plura te docere non cogito, ne quemadmodum Aegialus
me sibi adversarium paravit, sic ego parem te mihi. Vale. 5