SENECA LVCILIO SVO SALVTEM
  Quis dubitare, mi Lucili, potest quin deorum inmortalium 90.1.1
munus sit quod vivimus, philosophiae quod bene vivimus?
Itaque tanto plus huic nos debere quam dis quanto maius
beneficium est bona vita quam vita pro certo haberetur, nisi
ipsam philosophiam di tribuissent; cuius scientiam nulli 5
dederunt, facultatem omnibus. Nam si hanc quoque bonum 2.1
vulgare fecissent et prudentes nasceremur, sapientia quod in
se optimum habet perdidisset, inter fortuita non esse. Nunc
enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non
obvenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio 5
petitur. Quid haberes quod in philosophia suspiceres si bene-
ficiaria res esset? Huius opus unum est de divinis humanisque 3.1
verum invenire; ab hac numquam recedit religio, pietas,
iustitia et omnis alius comitatus virtutum consertarum et
inter se cohaerentium. Haec docuit colere divina, humana
diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consor- 5
tium. Quod aliquamdiu inviolatum mansit, antequam socie-
tatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam iis quos
fecit locupletissimos fuit; desierunt enim omnia possidere,
dum volunt propria. Sed primi mortalium quique ex his 4.1
geniti naturam incorrupti sequebantur eundem habebant et
ducem et legem, commissi melioris arbitrio; naturaest enim
potioribus deteriora summittere. Mutis quidem gregibus aut
maxima corpora praesunt aut vehementissima: non praecedit 5
armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros
mares vicit; elephantorum gregem excelsissimus ducit: inter
homines pro maximo est optimum. Animo itaque rector
eligebatur, ideoque summa felicitas erat gentium in quibus
non poterat potentior esse nisi melior; tuto enim quantum 10
vult potest qui se nisi quod debet non putat posse.
  Illo ergo saeculo quod aureum perhibent penes sapientes 5.1
fuisse regnum Posidonius iudicat. Hi continebant manus et
infirmiorem a validioribus tuebantur, suadebant dissuade-
bantque et utilia atque inutilia monstrabant; horum pru-
dentia ne quid deesset suis providebat, fortitudo pericula 5
arcebat, beneficentia augebat ornabatque subiectos. Officium
erat imperare, non regnum. Nemo quantum posset adversus
eos experiebatur per quos coeperat posse, nec erat cuiquam
aut animus in iniuriam aut causa, cum bene imperanti bene
pareretur, nihilque rex maius minari male parentibus posset 10
quam ut abiret e regno. Sed postquam subrepentibus vitiis 6.1
in tyrannidem regna conversa sunt, opus esse legibus coepit,
quas et ipsas inter initia tulere sapientes. Solon, qui Athenas
aequo iure fundavit, inter septem fuit sapientia notos;
Lycurgum si eadem aetas tulisset, sacro illi numero accessisset 5
octavus. Zaleuci leges Charondaeque laudantur; hi non in
foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo
sanctoque secessu didicerunt iura quae florenti tunc Siciliae
et per Italiam Graeciae ponerent.
  Hactenus Posidonio adsentior: artes quidem a philosophia 7.1
inventas quibus in cotidiano vita utitur non concesserim, nec
illi fabricae adseram gloriam. 'Illa' inquit 'sparsos et aut casis
tectos aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit
tecta moliri.' Ego vero philosophiam iudico non magis ex- 5
cogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium
et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc
clausa ut tempestatum periculum non adiret gula et quam-
vis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos in
quibus distinctos piscium greges saginaret. Quid ais? philo- 8.1
sophia homines docuit habere clavem et seram? Quid aliud
erat avaritiae signum dare? Philosophia haec cum tanto
habitantium periculo inminentia tecta suspendit? Parum
enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale 5
invenire sibi aliquod receptaculum. Mihi crede, felix illud 9.1
saeculum ante architectos fuit, ante tectores. Ista nata sunt
iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra
per designata currente certa manu trabem scindere;
    nam primi cuneis scindebant fissile lignum. 5
Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur,
nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehi-
culorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro
gravia penderent. Furcae utrimque suspensae fulciebant 10.1
casam; spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive
disposita decursus imbribus quamvis magnis erat. Sub his
tectis habitavere [sed] securi: culmus liberos texit, sub mar-
more atque auro servitus habitat. 5
  In illo quoque dissentio a Posidonio, quod ferramenta 11.1
fabrilia excogitata a sapientibus viris iudicat; isto enim modo
dicat licet sapientes fuisse per quos
    tunc laqueis captare feras et fallere visco
    inventum et magnos canibus circumdare saltus. 5
Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit.
In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla 12.1
et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in
summo venas iacentis liquefacta fudisset: ista tales inveniunt
quales colunt. Ne illa quidem tam subtilis mihi quaestio 13.1
videtur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an
forcipes coeperint. Utraque invenit aliquis excitati ingenii,
acuti, non magni nec elati, et quidquid aliud corpore incur-
vato et animo humum spectante quaerendum est. Sapiens 5
facilis victu fuit. Quidni? cum hoc quoque saeculo esse quam
expeditissimus cupiat. Quomodo, oro te, convenit ut et 14.1
Diogenen mireris et Daedalum? Uter ex his sapiens tibi
videtur? qui serram commentus est, an ille qui, cum vidisset
puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exem-
ptum e perula calicem <cum> hac obiurgatione sui: 'quamdiu 5
homo stultus supervacuas sarcinas habui!', qui se conplicuit
in dolio et in eo cubitavit? Hodie utrum tandem sapien- 15.1
tiorem putas qui invenit quemadmodum in immensam altitu-
dinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito
aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum
laquearia ita coagmentat ut subinde alia facies atque alia 5
succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum
qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura
durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine mar-
morario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio
sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria si con- 10
tenti fuerimus iis quae terra posuit in summo? Quem si
audire humanum genus voluerit, tam supervacuum sciet
sibi cocum esse quam militem.
  Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus similes quibus 16.1
expedita erat tutela corporis. Simplici cura constant neces-
saria: in delicias laboratur. Non desiderabis artifices: sequere
naturam. Illa noluit esse districtos; ad quaecumque nos
cogebat instruxit. 'Frigus intolerabilest corpori nudo.' Quid 5
ergo? non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis
abundeque defendere queunt? non corticibus arborum plerae-
que gentes tegunt corpora? non avium plumae in usum vestis
conseruntur? non hodieque magna Scytharum pars tergis
vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetra- 10
bilia ventis sunt? Quid ergo? non quilibet virgeam cratem
texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde [de] stipula
aliisque silvestribus operuere fastigium et pluviis per devexa
labentibus hiemem transiere securi? 'Opus est tamen calorem 17.1
solis aestivi umbra crassiore propellere.' Quid ergo? non vetu-
stas multa abdidit loca quae vel iniuria temporis vel alio quo-
libet casu excavata in specum recesserunt? Quid ergo? non in
defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis 5
ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus soli-
dum est nisi ipsa arens humus? Non fuit tam iniqua natura 18.1
ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret,
homo solus non posset sine tot artibus vivere; nihil durum
ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut
possit vita produci. Ad parata nati sumus: nos omnia nobis 5
difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque et
fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta
sunt obvia erant et gratuita et opera levi parabilia; modus
enim omnium prout necessitas erat: nos ista pretiosa, nos
mira, nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus. 10
Sufficit ad id natura quod poscit. A natura luxuria descivit, 19.1
quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio
adiuvat vitia. Primo supervacua coepit concupiscere, inde
contraria, novissime animum corpori addixit et illius deser-
vire libidini iussit. Omnes istae artes quibus aut circitatur 5
civitas aut strepit corpori negotium gerunt, cui omnia olim
tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino paran-
tur. Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc
odores coquentium, hinc molles corporis motus docentium
mollesque cantus et infractos. Recessit enim ille naturalis 10
modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et
miseriae est velle quantum sat est.
  Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros 20.1
dulcedo orationis abducat a vero. Ecce Posidonius, ut mea
fert opinio, ex iis qui plurimum philosophiae contulerunt,
dum vult describere primum quemadmodum alia torquean-
tur fila, alia ex molli solutoque ducantur, deinde quemad- 5
modum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendat,
quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque
conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi,
textrini quoque artem a sapientibus dixit inventam, oblitus
postea repertum hoc subtilius genus in quo 10
    tela iugo vincta est, stamen secernit harundo,
    inseritur medium radiis subtemen acutis,
    quod lato paviunt insecti pectine dentes.
Quid si contigisset illi videre has nostri temporis telas, in
quibus vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum 15
corpori auxilium, sed nullum pudori est? Transit deinde ad 21.1
agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum
et iteratum quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc
sparsa semina et collectas manu herbas ne quid fortuitum et
agreste succrescat quod necet segetem. Hoc quoque opus ait 5
esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores
agrorum nova inveniant per quae fertilitas augeatur. Deinde 22.1
non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem
summittit; narrat enim quemadmodum rerum naturam imi-
tatus panem coeperit facere. 'Receptas' inquit 'in os fruges
concurrens inter se duritia dentium frangit, et quidquid ex- 5
cidit ad eosdem dentes lingua refertur; tunc umore miscetur
ut facilius per fauces lubricas transeat; cum pervenit in ven-
trem, aequali eius fervore concoquitur; tunc demum corpori
accedit. Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero 23.1
inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis
motum alterius expectat; deinde utriusque adtritu grana
franguntur et saepius regeruntur donec ad minutiam frequen-
ter trita redigantur; tum farinam aqua sparsit et adsidua 5
tractatione perdomuit finxitque panem, quem primo cinis
calidus et fervens testa percoxit, deinde furni paulatim reperti
et alia genera quorum fervor serviret arbitrio.' Non multum
afuit quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret.
  Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta 24.1
est. Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam meher-
cules quam navigia quibus amnes quibusque maria trans-
imus, aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et
additis a tergo gubernaculis quae huc atque illuc cursum 5
navigii torqueant. Exemplum a piscibus tractum est, qui
cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocita-
tem suam flectunt. 'Omnia' inquit 'haec sapiens quidem 25.1
invenit, sed minora quam ut ipse tractaret sordidioribus
ministris dedit.' Immo non aliis excogitata ista sunt quam
quibus hodieque curantur. Quaedam nostra demum prodisse
memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa 5
clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum
et inpressos parietibus tubos per quos circumfunderetur calor
qui ima simul ac summa foveret aequaliter. Quid loquar
marmora quibus templa, quibus domus fulgent? quid lapi-
deas moles in rotundum ac leve formatas quibus porticus et 10
capacia populorum tecta suscipimus? quid verborum notas
quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae
manus sequitur? Vilissimorum mancipiorum ista commenta
sunt: sapientia altius sedet nec manus edocet: animorum 26.1
magistra est. Vis scire quid illa eruerit, quid effecerit? Non
decoros corporis motus nec varios per tubam ac tibiam
cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu
formatur in vocem. Non arma nec muros nec bello utilia 5
molitur: paci favet et genus humanum ad concordiam vocat.
Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex. 27.1
Quid illi tam parvola adsignas? artificem vides vitae. Alias
quidem artes sub dominio habet; nam cui vita, illi vitae
quoque ornantia serviunt: ceterum ad beatum statum tendit,
illo ducit, illo vias aperit. Quae sint mala, quae videantur 28.1
ostendit; vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem
solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec
ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida; totius
naturae notitiam ac sui tradit. Quid sint di qualesque 5
declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam
numinum formam animae perpetitae, ubi consistant, quid
agant, quid possint, quid velint. Haec eius initiamenta sunt,
per quae non municipale sacrum sed ingens deorum omnium
templum, mundus ipse, reseratur, cuius vera simulacra 10
verasque facies cernendas mentibus protulit; nam ad spe-
ctacula tam magna hebes visus est. Ad initia deinde rerum 29.1
redit aeternamque rationem toti inditam et vim omnium
seminum singula proprie figurantem. Tum de animo coepit
inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus.
Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatem- 5
que et argumenta eius excussit; post haec quemadmodum
discernerentur vitae aut vocis ambigua; in utraque enim
falsa veris inmixta sunt.
  Non abduxit, inquam, se (ut Posidonio videtur) ab istis 30.1
artibus sapiens, sed ad illas omnino non venit. Nihil enim
dignum inventu iudicasset quod non erat dignum perpetuo
usu iudicaturus; ponenda non sumeret. 'Anacharsis' inquit 31.1
'invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur.' Deinde
quia apud Homerum invenitur figuli rota, maluit videri
versus falsos esse quam fabulam. Ego nec Anacharsim aucto-
rem huius rei fuisse contendo et, si fuit, sapiens quidem hoc 5
invenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa sapientes
faciunt qua homines sunt, non qua sapientes. Puta velocissi-
mum esse sapientem: cursu omnis anteibit qua velox est, non
qua sapiens. Cuperem Posidonio aliquem vitrearium osten-
dere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format qui vix 10
diligenti manu effingerentur. Haec inventa sunt postquam
sapientem invenire desîmus. 'Democritus' inquit 'invenisse 32.1
dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclina-
torum medio saxo alligaretur.' Hoc dicam falsum esse;
necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse,
quarum fere summa curvantur. Excidit porro vobis eundem 33.1
Democritum invenisse quemadmodum ebur molliretur,
quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum conver-
teretur, qua hodieque coctura inventi lapides <in> hoc utiles
colorantur. Ista sapiens licet invenerit, non qua sapiens erat 5
invenit; multa enim facit quae ab inprudentissimis aut aeque
fieri videmus aut peritius atque exercitatius.
  Quid sapiens investigaverit, quid in lucem protraxerit 34.1
quaeris? Primum verum naturamque, quam non ut cetera
animalia oculis secutus est, tardis ad divina; deinde vitae
legem, quam ad universa derexit, nec nosse tantum sed sequi
deos docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata. 5
Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset
vera aestimatione perpendit; damnavit mixtas paenitentia
voluptates et bona semper placitura laudavit et palam fecit
felicissimum esse cui felicitate non opus est, potentissimum
esse qui se habet in potestate. Non de ea philosophia loquor 35.1
quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae
virtutem donavit voluptati, sed <de> illa quae nullum bonum
putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae
muneribus deleniri potest, cuius hoc pretium est, non posse 5
pretio capi.
  Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo quo adhuc
artificia deerant et ipso usu discebantur utilia non credo.
†Sicut aut† fortunata tempora, cum in medio iacerent bene- 36.1
ficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia atque
luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex consortio
<docuere> discurrere: non erant illi sapientes viri, etiam si
faciebant facienda sapientibus. Statum quidem generis hu- 37.1
mani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui per-
mittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud
probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur apud quos
    nulli subigebant arva coloni; 5
    ne signare quidem aut partiri limite campum
    fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus
    omnia liberius nullo poscente ferebat.
Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum 38.1
natura fruebantur; sufficiebat illa ut parens in tutelam
omnium; haec erat publicarum opum secura possessio. Quid-
ni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim in quo
pauperem invenire non posses? Inrupit in res optime positas 5
avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum ver-
tere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit.
Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia
amisit. Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, 39.1
licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria,
licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem
vocet per sua longam peregrinationem: nulla nos finium
propagatio eo reducet unde discessimus. Cum omnia feceri- 5
mus, multum habebimus: universum habebamus. Terra ipsa 40.1
fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripien-
tium larga. Quidquid natura protulerat, id non minus in-
venisse quam inventum monstrare alteri voluptas erat; nec
ulli aut superesse poterat aut deesse: inter concordes divide- 5
batur. Nondum valentior inposuerat infirmiori manum, non-
dum avarus abscondendo quod sibi iaceret alium necessariis
quoque excluserat: par erat alterius ac sui cura. Arma cessa- 41.1
bant incruentaeque humano sanguine manus odium omne in
feras verterant. Illi quos aliquod nemus densum a sole pro-
texerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili re-
ceptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine 5
suspirio noctes. Sollicitudo nos in nostra purpura versat et
acerrimis excitat stimulis: at quam mollem somnum illis
dura tellus dabat! Non inpendebant caelata laquearia, sed in 42.1
aperto iacentis sidera superlabebantur et, insigne spectaculum
noctium, mundus in praeceps agebatur, silentio tantum
opus ducens. Tam interdiu illis quam nocte patebant pro-
spectus huius pulcherrimae domus; libebat intueri signa ex 5
media caeli parte vergentia, rursus ex occulto alia surgentia.
Quidni iuvaret vagari inter tam late sparsa miracula? At vos 43.1
ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras,
si quid increpuit, fugitis attoniti. Non habebant domos instar
urbium: spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra
rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec 5
fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti sed sponte currentes
et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium
rustica politum manu—haec erat secundum naturam domus,
in qua libebat habitare nec ipsam nec pro ipsa timentem:
nunc magna pars nostri metus tecta sunt. 10
  Sed quamvis egregia illis vita fuerit et carens fraude, non 44.1
fuere sapientes, quando hoc iam in opere maximo nomen est.
Non tamen negaverim fuisse alti spiritus viros et, ut ita
dicam, a dis recentes; neque enim dubium est quin meliora
mundus nondum effetus ediderit. Quemadmodum autem 5
omnibus indoles fortior fuit et ad labores paratior, ita non
erant ingenia omnibus consummata. Non enim dat natura
virtutem: ars est bonum fieri. Illi quidem non aurum nec 45.1
argentum nec perlucidos <lapides in> ima terrarum faece
quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis animalibus:
tantum aberat ut homo hominem non iratus, non timens,
tantum spectaturus occideret. Nondum vestis illis erat picta, 5
nondum texebatur aurum, adhuc nec eruebatur. Quid ergo 46.1
<est>? Ignorantia rerum innocentes erant; multum autem
interest utrum peccare aliquis nolit an nesciat. Deerat illis
iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo.
Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam rudis vita: 5
virtus non contingit animo nisi instituto et edocto et ad
summum adsidua exercitatione perducto. Ad hoc quidem,
sed sine hoc nascimur, et in optimis quoque, antequam erudias,
virtutis materia, non virtus est. Vale.