NATVRALES QVAESTIONES
[LIBER PRIMVS]
LIBER QVINTVS
DE IGNIBVS <IN AERE EXISTENTIBVS>
  Quantum inter philosophiam inter- 1.pr.1.1
est, Lucili uirorum optime, et ceteras artes, tantum
interesse existimo in ipsa philosophia inter illam
partem quae ad homines et hanc quae ad deos per-
tinet. Altior est haec et animosior; multum permisit 5
sibi; non fuit oculis contenta; maius esse quiddam
suspicata est ac pulchrius quod extra conspectum
natura posuisset.
Denique inter duas interest 2.1
quantum inter deum et hominem. Altera docet
quid in terris agendum sit, altera quid agatur in
caelo. Altera errores nostros discutit et lumen
admouet quo discernantur ambigua uitae; altera 5
multum supra hanc in qua uolutamur caliginem
excedit et e tenebris ereptos perducit illo unde lucet.
Equidem tunc rerum naturae gratias ago cum 3.1
illam non ab hac parte uideo qua publica est, sed
cum secretiora eius intraui, cum disco quae uniuersi
materia sit, quis auctor aut custos, quid sit deus,
totus in se tendat an et ad nos aliquando respiciat, 5
faciat cotidie aliquid an semel fecerit, pars mundi
sit an mundus, liceat illi hodieque decernere et ex
lege fatorum aliquid derogare an maiestatis demi-
nutio sit et confessio erroris mutanda fecisse . . .
necesse est eadem placere ei cui nisi optima placere 10
non possunt. Nec ob hoc minus liber est ac potens;
ipse est enim necessitas sua.
  Nisi ad haec admitterer, non <tanti> fuerat 4.1
nasci. Quid enim erat cur in numero uiuentium me
positum esse gauderem? An ut cibos et potiones
percolarem? ut hoc corpus causarium ac fluidum,
periturumque nisi subinde impletur, farcirem et 5
uiuerem aegri minister? ut mortem timerem, cui
uni nascimur? Detrahe hoc inaestimabile bonum,
non est uita tanti ut sudem, ut aestuem.
O quam 5.1
contempta res est homo, nisi supra humana surrexe-
rit! Quamdiu cum affectibus colluctamur, quid
magnifici facimus? Etiamsi superiores sumus, por-
tenta uincimus. Quid est cur suspiciamus nosmet 5
ipsi quia dissimiles deterrimis sumus? Non uideo
quare sibi placeat qui robustior est in ualetudinario.
Multum interest inter uires et bonam ualetudinem. 6.1
Effugisti uitia animi; non est tibi frons ficta, nec
in alienam uoluntatem sermo compositus, nec cor
inuolutum, nec auaritia quae, quicquid omnibus
abstulit, sibi ipsi neget, nec luxuria pecuniam turpiter 5
perdens quam turpius reparet, nec ambitio quae
te ad dignitatem nisi per indigna non ducet: nihil
adhuc consecutus es; multa effugisti, te nondum.
Virtus enim ista quam affectamus magnifica est,
non quia per se beatum est malo caruisse, sed quia 10
animum laxat et praeparat ad cognitionem cae-
lestium dignumque efficit qui in consortium deo
ueniat.
Tunc consummatum habet plenumque 7.1
bonum sortis humanae cum calcato omni malo
petit altum et in interiorem naturae sinum uenit.
Tunc iuuat inter ipsa sidera uagantem diuitum
pauimenta ridere et totam cum auro suo terram, 5
non illo tantum dico quod egessit et signandum
monetae dedit, sed et illo quod in occulto seruat
posterorum auaritiae.
Non potest ante contem- 8.1
nere porticus et lacunaria ebore fulgentia et ton-
siles siluas et deriuata in domos flumina quam totum
circumit mundum et, terrarum orbem superne despi-
ciens angustum et magna ex parte opertum mari, 5
etiam ea qua extat late squalidum et aut ustum
aut rigentem, sibi ipse dixit: 'Hoc est illud punctum
quod inter tot gentes ferro et igne diuiditur?
O 9.1
quam ridiculi sunt mortalium termini! Vltra Istrum
Dacos <nostrum> <arc>eat imperium, Haemo Thraces
includat; Parthis obstet Euphrates; Danuuius Sar-
matica ac Romana disterminet; Rhenus Germaniae 5
modum faciat; Pyrenaeus medium inter Gallias et
Hispanias iugum extollat; inter Aegyptum et Aethio-
pas harenarum inculta uastitas iaceat.
Si quis 10.1
formicis det intellectum hominis, nonne et illae unam
aream in multas prouincias diuident? Cum te in
illa uere magna sustuleris, quotiens uidebis exer-
citus subrectis ire uexillis et, quasi magnum aliquid 5
agatur, equitem modo ulteriora explorantem, modo
a lateribus affusum, libebit dicere:
    it nigrum campis agmen.
Formicarum iste discursus est in angusto laboran-
tium. Quid illis et nobis interest nisi exigui mensura 10
corpusculi?'
  Punctum est istud in quo nauigatis, in quo 11.1
bellatis, in quo regnatis. †Ponitis minima, etiam cum
illis utrimque oceanus occurrit. Sursum ingentia
spatia sunt, in quorum possessionem animus admit-
titur, et ita si secum minimum ex corpore tulit, si 5
sordidum omne detersit et expeditus leuisque ac
contentus modico emicuit.
Cum illa tetigit, alitur, 12.1
crescit ac uelut uinculis liberatus in originem redit
et hoc habet argumentum diuinitatis suae quod
illum diuina delectant, nec ut alienis, sed ut suis
interest. Secure spectat occasus siderum atque ortus 5
et tam diuersas concordantium uias; obseruat ubi
quaeque stella primum terris lumen ostendat, ubi
columen eius summumque cursus sit, quousque
descendat; curiosus spectator excutit singula et
quaerit. Quidni quaerat? Scit illa ad se pertinere. 10
  Tunc contemnit domicilii prioris angustias. 13.1
Quantum est enim quod ab ultimis litoribus Hispa-
niae usque ad Indos iacet? Paucissimorum dierum
spatium, si nauem suus ferat uentus. At illa regio
caelestis per triginta annos uelocissimo sideri uiam 5
praestat nusquam resistenti sed aequaliter cito.
Illic demum discit quod diu quaesiit; illic incipit
deum nosse. Quid est deus? Mens uniuersi. Quid est
deus? Quod uides totum et quod non uides totum.
Sic demum magnitudo illi sua redditur, qua nihil 10
maius cogitari potest, si solus est omnia, si opus
suum et intra et extra tenet.
Quid ergo interest 14.1
inter naturam dei et nostram? Nostri melior pars
animus est; in illo nulla pars extra animum est.
Totus est ratio, cum interim tantus error mortalia
tenet ut hoc, quo neque formosius est quicquam nec 5
dispositius nec in proposito constantius, existiment
homines fortuitum et casu uolubile ideoque tumul-
tuosum inter fulmina nubes tempestates et cetera
quibus terrae ac terris uicina pulsantur.
Nec 15.1
haec intra uulgum dementia est sed sapientiam
quoque professos contigit. Sunt qui putent ipsis
animum esse, et quidem prouidum, dispensantem
singula et sua et aliena, hoc autem uniuersum, in 5
quo nos quoque sumus, expers consilii aut ferri
temeritate quadam aut natura nesciente quid faciat.
Quanti aestimas ista cognoscere et rebus terminos 16.1
ponere, quantum deus possit; materiam ipse sibi for-
met an data utatur; utrum utro sit prius, materiae
superuenerit ratio an materia rationi; deus quicquid
uult efficiat an <in> multis rebus illum tractanda des- 5
tituant et a magno artifice praue multa formentur,
non quia cessat ars, sed quia id in quo exercetur
saepe inobsequens arti est?
Haec inspicere, haec 17.1
discere, his incubare, nonne transilire est mortali-
tatem suam et in meliorem transcribi sortem?
—Quid tibi, inquis, ista proderunt?—Si nil aliud,
hoc certe: sciam omnia angusta esse mensus deum. 5