Berosos, qui Belum interpretatus est, 3.29.1.1
ait ista cursu siderum fieri. Adeo quidem affirmat
ut conflagrationi atque diluuio tempus assignet.
Arsura enim terrena contendit, quandoque omnia
sidera quae nunc diuersos agunt cursus in Cancrum 5
conuenerint, sic sub eodem posita uestigio ut recta
linea exire per orbes omnium possit; inundationem
futuram, cum eadem siderum turba in Capricornum
conuenerit. Illic solstitium, hic bruma conficitur;
magnae potentiae signa, quando in ipsa mutatione 10
anni momenta sunt.
  Quidam existimant terram quoque concuti et
dirupto solo noua fluminum capita detegere, quae
amplius ut e pleno profundant.
Et istas ego 2.1
receperim causas,—neque enim ex uno est tanta
pernicies,—et illam quae in conflagratione nostris
placet hoc quoque transferendam puto: siue anima<l>
est mundus, siue corpus natura gubernabile, ut 5
arbores, ut sata, ab initio eius usque ad exitum quic-
quid facere quicquid pati debeat, inclusum est.
Vt in semine omnis futuri hominis ratio compre- 3.1
hensa est et legem barbae canorumque nondum natus
infans habet,—totius enim corporis et sequentis
actus in paruo occultoque liniamenta sunt,—sic
origo mundi non minus solem et lunam et uices 5
siderum et animalium ortus quam quibus mutarentur
terrena continuit. In his fuit inundatio, quae non
secus quam hiems, quam aestas, lege mundi uenit.
Itaque non pluuia istud fiet, sed pluuia quoque; 4.1
non incursu maris, <sed> maris quoque incursu;
non terrae motu, sed terrae quoque motu. Omnia
adiuuabunt naturam, ut naturae constituta pera-
gantur. Maximam tamen causam ad se inundandam 5
terra ipsa praestabit, quam diximus esse mutabilem
et solui in umorem.
Ergo, quandoque erit terminus 5.1
rebus humanis, cum partes eius interire debuerint
aboleriue funditus totae ut de integro totae rudes
innoxiaeque generentur nec supersit in deteriora prae-
ceptor, plus umoris quam semper fuit fiet. Nunc 5
enim elementa ad id quod debetur pensa sunt;
aliquid oportet alteri accedat, ut quae libramento
stant inaequalitas turbet. Accedet umori. Nunc enim
habet quo ambiat terras, non quo obruat; quicquid
illi adieceris, necesse est in alienum locum exundet. 10
Vide ergo ne terra debeat minu<i>, ut ualidiori infirma 6.1
succumbat. Incipiet ergo putrescere, dehinc laxata
ire in umorem et assidua tabe defluere. Tunc exilient
sub montibus flumina ipsosque impet<u> quatient;
inde ora <n>acta manabunt. 5
Solum omne aquas 7.1
reddet; summi scaturient montes. Quemadmodum
in morbum transeunt sana et ulceri uicina consen-
tiunt, ut quaeque proxima terris fluentibus fuerint,
ipsa eluentur stillabuntque, deinde decurrent et, 5
hiante pluribus locis saxo, fretum saliet et maria
inter se componet. Nihil erunt Adria, nihil Siculi
aequoris fauces, nihil Charybdis, nihil Scylla;
omnes nouum mare fabulas obruet et hic qui terras
cingit oceanus extrema sortitus ueniet in medium. 10
Quid ergo est? Nihilominus tenebit alienos menses 8.1
hiems, aestas prohibebitur, et quodcumque terras
sidus exiccat compresso ardore cessabit. Peribunt
tot nomina, Caspium et Rubrum mare, Ambracii
et Cretici sinus, Propontis et Pontus; peribit omne 5
discrimen; confundetur quicquid in suas partes
natura digessit. Non muri quemquam, non turres
tuebuntur. Non proderunt templa supplicibus nec
urbium summa, quippe fugientes unda praeue-
niet et ex ipsis arcibus deferet. 10
Alia ab occasu, 9.1
alia ab oriente concurrent. Vnus humanum genus
condet dies; quicquid tam longa fortunae indul-
gentia excoluit, quicquid supra ceteros extulit,
nobilia pariter atque adornata magnarumque gentium 5
regna pessundabit.