Hunc nobilissimum amnium natura extulit
|
4a.2.1.1
|
ante humani generis oculos et ita disposuit ut eo
|
|
tempore inundaret Aegyptum quo maxime usta
|
|
feruoribus terra undas altius traheret, tantum usura
|
|
quantum siccitati annuae sufficere poss<e>t. Nam in
|
5
|
ea parte qua in Aethiopiam uergit aut nulli imbres
|
|
sunt aut rari et qui insuetam aquis caelestibus terram
|
|
non adiuuent.
|
|
Vnam, ut scis, Aegyptus in hoc spem
|
2.1
|
suam habet; proinde aut sterilis annus aut fertilis
|
|
est, prout ille magnus influxit aut parcior; 'nemo
|
|
aratorum respicit caelum'. Quare non cum poeta
|
|
meo iocor et illi Ouidium suum impingo, qui ait
|
5
|
nec Pluuio supplicat herba Ioui?
|
|
Unde crescere incipiat si comprehendi posset,
|
3.1
|
causae quoque incrementi inuenirentur. Nunc uero
|
|
magnas solitudines peruagatus et in paludes diffusus
|
|
<herbisque in>gentibus sparsus circa Philas primum
|
|
ex uago et errante colligitur. Philae insula est aspera
|
5
|
et undique praerupta; duobus in unum coituris
|
|
amnibus cingitur, qui Nilo mutantur et eius nomen
|
|
ferunt; urbem totam complectitur.
|
|
Ab hac Nilus
|
4.1
|
magnus magis quam uiolentus Aethiopiam hare-
|
|
nasque per quas iter ad commercia Indici maris est
|
|
praelabitur. Excipiunt eum Cataractae, nobilis insi-
|
|
gni spectaculo locus;
|
5
|
ibi per arduas excisasque
|
5.1
|
pluribus locis rupes Nilus insurgit et uires suas
|
|
concitat. Frangitur enim occurrentibus saxis et per
|
|
angusta luctatus, ubicumque uincit aut uincitur,
|
|
fluctuat et, illic excitatis primum aquis quas sine
|
5
|
tumultu leni alueo duxerat, uiolentus et torrens per
|
|
malignos transitus prosilit dissimilis sibi—quippe
|
|
ad id lutosus et turbidus fluit—; at, ubi scopulos
|
|
et acuta cautium uerberauit, spumat et illi non ex
|
|
natura sua sed ex iniuria loci color est, tandemque
|
10
|
eluctatus obstantia in uastam altitudinem subito
|
|
destitutus cadit cum ingenti circumiacentium regio-
|
|
num strepitu. Quem perferre gens ibi a Persis collo-
|
|
cata non potuit obtusis assiduo fragore auribus et
|
|
ob hoc sedibus ad quietiora translatis.
|
15
|
Inter mira-
|
6.1
|
cula fluminis incredibilem incolarum audaciam accepi.
|
|
Bini paruula nauigia conscendunt, quorum alter
|
|
nauem regit, alter exhaurit; deinde multum inter
|
|
rapidam insaniam Nili et reciprocos fluctus uolutati
|
5
|
tandem tenuissimos canales tenent, per quos angusta
|
|
rupium effugiunt et, cum toto flumine effusi, naui-
|
|
gium ruens manu temperant magnoque spectan-
|
|
tium metu in caput missi, cum iam adploraueris
|
|
mersosque atque obrutos tanta mole credideris,
|
10
|
longe ab eo in quem ceciderunt loco nauigant tor-
|
|
menti modo missi; nec mergit illos cadens unda
|
|
sed planis aquis tradit.
|
|
Primum incrementum Nili circa insulam quam
|
7.1
|
modo rettuli Philas uisitur. Exiguo ab hac spatio
|
|
petra diuiditur—Abaton Graeci uocant, nec illam
|
|
ulli nisi antistites calcant—; illa primum saxa
|
|
auctum fluminis sentiunt. Post magnum deinde
|
5
|
spatium duo eminent scopuli—Nili uenas uocant
|
|
incolae—ex quibus magna uis funditur, non tamen
|
|
quanta operire possit Aegyptum. In haec ora stipem
|
|
sacerdotes et aurea dona praefecti, cum sollemne
|
|
uenit sacrum, iaciunt.
|
10
|
Hinc iam manifestus
|
8.1
|
nouarum uirium Nilus alto ac profundo alueo fertur,
|
|
ne in <la>titudinem excedat, obiectu montium pressus.
|
|
Circa Memphim demum liber et per campestria
|
|
uagus in plura scinditur flumina manuque cana-
|
5
|
libus factis, ut sit modus in deriuantium potestate,
|
|
per totam discurrit Aegyptum. Initio diducitur,
|
|
deinde continuatis aquis in faciem lati ac turbidi
|
|
maris stagnat; cursum illi uiolentiamque eripit
|
|
latitudo regionum in quas extenditur dextra laeua-
|
10
|
que totam amplexus Aegyptum.
|
|
Quantum creuit
|
9.1
|
Nilus, tantum spei in annum est. Nec computatio
|
|
fallit agricolam, adeo ad mensuram fluminis terra
|
|
respondet, quam fertilem facit Nilus. Is harenoso
|
|
ac sitienti solo et aquam inducit et terram. Nam,
|
5
|
cum turbulentus fluat, omnem in siccis atque hian-
|
|
tibus locis faecem relinquit et, quicquid pingue
|
|
secum tulit, arentibus locis allinit iuuatque agros
|
|
duabus ex causis, et quod inundat, et quod oblimat.
|
|
Itaque, quicquid non adiuit, sterile ac squalidum
|
10
|
iacet; si creuit super debitum, nocuit.
|
|
Mira itaque
|
10.1
|
natura fluminis quod, cum ceteri amnes abluant
|
|
terras et euiscerent, Nilus, tanto ceteris maior, adeo
|
|
nihil exedit nec abradit ut contra adiciat uires,
|
|
minimumque in eo sit quod solum temperat; illato
|
5
|
enim limo harenas saturat ac iungit, debetque illi
|
|
Aegyptus non tantum fertilitatem terrarum, sed
|
|
ipsas.
|
|
Illa facies pulcherrima est cum iam se
|
11.1
|
in agros Nilus ingessit: latent campi opertaeque
|
|
sunt ualles, oppida insularum modo extant, nullum
|
|
mediterraneis nisi per nauigia commercium est
|
|
maiorque est laetitia gentibus quo minus terrarum
|
5
|
suarum uident.
|
|
Sic quoque, cum se ripis continet
|
12.1
|
Nilus, per septena ostia in mare emittitur; quod-
|
|
cumque ex his elegeris, mare est. Multos nihilominus
|
|
ignobiles ramos in aliud atque aliud litus por-
|
|
rigit.
|
5
|
Ceterum beluas marinis uel magnitudine uel noxa
|
|
pares educat, et ex eo quantus sit aestimari potest
|
|
quod ingentia animalia et pabulo sufficienti et ad
|
|
uagandum loco continet.
|
|
Balbillus, uirorum
|
13.1
|
optimus perfectusque in omni litterarum genere
|
|
rarissime, auctor est, cum ipse praefectus obtineret
|
|
Aegyptum, Heracleotico ostio Nili, quod est maximum,
|
|
<s>pectaculo sibi fuisse delphinorum a mari occurren-
|
5
|
tium et crocodillorum a flumine aduersum agmen
|
|
agentium uelut pro partibus proelium; crocodillos
|
|
ab animalibus placidis morsuque innoxiis uictos.
|
|
His superior pars corporis dura et impenetra-
|
14.1
|
bilis est etiam maiorum animalium dentibus, at
|
|
inferior mollis ac tenera. Hanc delphini spinis quas
|
|
dorso eminentes gerunt submersi uulnerabant et
|
|
in aduersum enisi diuidebant; rescissis hoc modo
|
5
|
pluribus ceteri uelut acie uersa refugerunt: fugax
|
|
animal audaci, audacissimum timido!
|
|
Nec illos
|
15.1
|
Tentyritae generis aut sanguinis proprietate supe-
|
|
rant, sed contemptu et temeritate. Vltro enim in-
|
|
sequuntur fugientesque iniecto trahunt laqueo;
|
|
plerique pereunt, quibus minus praesens animus
|
5
|
ad persequendum fuit.
|
|
Nilum aliquando marinam aquam detulisse
|
16.1
|
Theophrastus est auctor. Biennio continuo regnante
|
|
Cleopatra non ascendisse, decimo regni anno et
|
|
undecimo, constat. Significatam aiunt duobus rerum
|
|
potientibus defectionem; Antonii enim Cleopa-
|
5
|
traeque defecit imperium. Per nouem annos non
|
|
ascendisse Nilum superioribus saeculis Callimachus
|
|
est auctor.
|
|
Sed nunc ad inspiciendas causas propter quas
|
17.1
|
aestate Nilus crescat accedam et ab antiquissimis
|
|
incipiam. Anaxagoras ait ex Aethiopiae iugis solutas
|
|
niues ad Nilum usque decurrere. In eadem opinione
|
|
omnis uetustas fuit; hoc Aeschylus, Sophocles,
|
5
|
Euripides tradunt. Sed falsum esse argumentis
|
|
pluribus patet.
|
|
Primum Aethiopiam feruentis-
|
18.1
|
simam esse indicat hominum adustus color et Tro-
|
|
godytae, quibus subterraneae domus sunt. Saxa
|
|
uelut igni feruescunt non tantum medio sed incli-
|
|
nato quoque die; ardens puluis nec humani uestigii
|
5
|
patiens; argentum replumbatur; signorum coag-
|
|
menta soluuntur; nullum materiae superadornatae
|
|
manet operimentum. Auster quoque, qui ex illo
|
|
tractu uenit, uentorum calidissimus est. Nullum ex
|
|
his animalibus, quae latent bruma, umquam recon-
|
10
|
ditur; etiam per hiemes in summo et aperto serpens
|
|
est. Alexandria<e> quoque, quae longe ab immodicis
|
|
caloribus posita est, niues non cadunt; superiora
|
|
pluuia carent.
|
|
Quemadmodum ergo regio tantis
|
19.1
|
subiecta feruoribus duraturas per totam aestatem
|
|
niues recipit? Quas sane aliqui montes illic quoque
|
|
excipiant; numquid magis quam Alpes, quam
|
|
Thraciae iuga aut Caucasus? Atqui horum mon-
|
5
|
tium flumina uere et prima aestate intumescunt,
|
|
deinde hibernis minora sunt. Quippe uernis tempo-
|
|
ribus imbres niuem diluunt; reliquias eius primus
|
|
calor dissipat.
|
|
Nec Rhenus, nec Rhodanus, nec
|
20.1
|
Hister, nec <Hebrus> subiacen<s Haemo> aestate pro-
|
|
ueniunt; et illis altissimae, ut in septemtrionibus,
|
|
iugiter sunt niues. Phasis quoque per idem tempus
|
|
et Borysthenes crescerent, ut niues flumina possent
|
5
|
contra aestatem magna producere.
|
|
Praeterea,
|
21.1
|
si haec causa attolleret Nilum, aestate prima plenis-
|
|
simus flueret; tunc enim maxime integrae adhuc
|
|
niues ex mollissimoque tabes est. Nilus autem per
|
|
menses quattuor liquitur et illi aequalis accessio
|
5
|
est.
|
|
Si Thaleti credis, etesiae descendent<i> Nilo
|
22.1
|
resistunt et cursu<m> eius acto contra ostia mari
|
|
sustinent. Ita reuerberatus in se recurrit, nec crescit,
|
|
sed exitu prohibitus resistit et quacumque mox
|
|
potuit in se con<g>estus erumpit. Euthymenes Massi-
|
5
|
liensis testimonium dicit: 'Nauigaui, inquit, Atlan-
|
|
ticum mare. Inde Nilus fluit, maior, quamdiu etesiae
|
|
tempus obseruant; tunc enim eicitur mare instan-
|
|
tibus uentis. Cum resederunt, et pelagus conquiescit
|
|
minorque descendenti inde uis Nilo est. Ceterum
|
10
|
dulcis mari sapor est et similes Niloticis beluae.'
|
|
Quare ergo, si Nilum etesiae prouocant, et ante
|
23.1
|
illos incipit incrementum eius et post eos durat?
|
|
Praeterea non fit maior quo illi f<l>auere uehementius,
|
|
nec remittitur incitaturque, prout illis impetus fuit;
|
|
quod fieret, si illorum uiribus cresceret. Quid quod
|
5
|
etesiae litus Aegypt<i>um uerberant et contra illos
|
|
Nilus descendit, inde uenturus unde illi, si origo ab
|
|
illis esset? Praeterea ex mari purus et caeruleus
|
|
efflueret, non, ut nunc, turbidus ueni<ret>.
|
|
<Adice>
|
24.1
|
quod testimonium eius testium turba coarguitur.
|
|
Tunc erat mendacio locus; cum ignota essent externa,
|
|
licebat illis fabulas mittere. Nunc uero tota exteri
|
|
maris ora mercatorum nauibus stringitur, quorum
|
5
|
nemo narrat initium Nili aut mare saporis alterius:
|
|
quod natura credi uetat, quia dulcissimum quodque
|
|
et leuissimum sol trahit.
|
|
Praeterea quare hieme
|
25.1
|
non crescit? Et tunc potest uentis concitari mare,
|
|
aliquanto quidem maioribus; nam etesiae temperati
|
|
sunt. Quod si e mari ferretur Atlantico, semel oppleret
|
|
Aegyptum. At nunc per gradus crescit.
|
5
|
Oenopides Chius ait hieme calorem sub terris
|
26.1
|
contineri; ideo et specus calidos esse et tepidiorem
|
|
puteis aquam; itaque uenas interno calore siccari.
|
|
Sed in aliis terris augeri imbribus flumina; Nilum,
|
|
quia nullo imbre adiuuetur, tenuari; deinde crescere
|
5
|
per aestatem, quo tempore frigent interiora terrarum
|
|
et redit rigor fontibus.
|
|
Quod si uerum esset, aestate
|
27.1
|
flumina crescerent omn<ia>, putei aestate abundarent.
|
|
Deinde falsum est calorem hieme sub terris esse
|
|
maiorem. At quare specus et putei tepent? Quia
|
|
aera rigentem extrinsecus non recipiunt; ita non
|
5
|
calorem habent, sed frigus excludunt. Ex eadem
|
|
causa aestate frigid<i s>unt, quia ad illos remotos seduc-
|
|
tosque calefactus aer non peruenit.
|
|
Diogenes Apolloniates ait: 'Sol umorem ad
|
28.1
|
se rapit; hunc adsiccata tellus ex mari ducit;
|
|
<ips>um ex ceteris aquis. Fieri autem non potest,
|
|
ut alia sicca sit tellus, alia abundet; sunt enim per-
|
|
forata omnia et inuicem peruia, et sicca ab umidis
|
5
|
sumunt. Alioquin, nisi aliquid terra acciperet, exa-
|
|
ruisset. Ergo undique sol trahit, sed ex his quae
|
|
premit maxime; haec meridiana sunt.
|
|
Terra
|
29.1
|
cum exaruit, plus ad se umoris adducit; ut in lucernis
|
|
oleum illo fluit ubi exuritur, sic aqua illo incumbit
|
|
quo uis caloris et terrae aestuantis arcessit. Vnde
|
|
ergo trahit? Ex illis scilicet partibus semper hiber-
|
5
|
nis: septemtriona<les> exundant;—ob hoc Pontus
|
|
in infernum mare assidue fluit rapidus, non, ut
|
|
cetera maria, alternatis ultro citro aestibus, in unam
|
|
partem semper pronus et torrens—; quod nisi
|
|
faceret his itineribus <ut> quod cuique deest redde-
|
10
|
retur, quod cuique superest emitteretur, iam aut
|
|
sicca essent omnia aut inundata'.
|
|
Interrogare
|
30.1
|
Diogenem libet quare, quoniam pertusa sunt cuncta
|
|
et inuicem commeant, non omnibus locis aestate
|
|
maiora sint flumina. 'Aegyptum sol magis percoquit;
|
|
itaque Nilus magis crescit; sed in ceteris quoque terris
|
5
|
aliqua fluminibus fiat adiectio.'—Deinde quare
|
|
ulla pars terrae sine umore est, cum omnis ad se ex
|
|
aliis regionibus trahat, eo quidem magis quo calidior
|
|
est?—Deinde quare Nilus dulcis est, si haec illi
|
|
e mari unda est? nec enim ulli flumini dulcior gustus . . .
|
10
|