Poteram me peracta quaestione dimittere,
|
4b.4.1.1
|
sed bene mensum dabo et, quoniam coepi tibi
|
|
molestus esse, quicquid in hoc loco quaeritur dicam;
|
|
—quaeritur autem quare hieme ningat, non gran-
|
|
dinet, uere iam frigore infracto grando cadat;—
|
5
|
nam, ut fallar tibi, uerum mihi quidem persuadetur,
|
|
qui me usque ad mendacia haec leuiora in quibus
|
|
os percidi, non oculi erui solent, credulum praesto.
|
|
Hieme aer riget et ideo nondum in aquam uer-
|
2.1
|
titur sed in niuem, cui aer propior est; cum uer
|
|
coepit, maior inclinatio temporis sequitur et cali-
|
|
diore caelo maiora fiunt stillicidia. Ideo, ut ait
|
|
Vergilius noster,
|
5
|
cum ruit imbriferum uer,
|
|
uehementior mutatio est aeris undique patefacti
|
|
et soluentis se ipso tempore adiuuante; ob hoc
|
|
nimbi graues magis uastique quam pertinaces de-
|
|
feruntur.
|
10
|
Bruma lentas pluuias habet et tenues,
|
3.1
|
quales saepe solent interuenire, cum pluuia rara
|
|
et minuta niuem quoque admixtam habet; dicimus
|
|
niualem diem, cum altum frigus et triste caelum
|
|
est. Praeterea, aquilone flante aut suum caelum
|
5
|
habente, minutae pluuiae sunt; austro imber im-
|
|
probior est et guttae pleniores.
|
|