Accedit his ratio Democriti: 'Omne corpus,
|
4b.9.1.1
|
quo solidius est, hoc calorem citius concipit, diutius
|
|
seruat. Itaque si in sole posueris aeneum uas et
|
|
uitreum, aeneo citius calor accedet, diutius hae-
|
|
rebit.' Adicit deinde quare hoc existimet fieri.
|
5
|
'His, inquit, corporibus quae duriora et pressiora
|
|
sunt necesse est minora foramina esse et tenuiorem
|
|
in singulis spiritum; sequitur ut, quemadmodum
|
|
minora balnearia et minora miliaria citius calefiunt,
|
|
sic haec foramina occulta et oculos effugientia et
|
10
|
celerius feruorem sentiant et propter easdem angus-
|
|
tias, quicquid receperunt, tardius reddant.'
|
|
Haec longe praeparata ad id perducunt de quo
|
|
nunc quaeritur.
|
|