Placet autem duodecim uentos esse, non 5.17.1.1
quia ubique tot s<u>nt,—quosdam enim inclinatio
terrarum excludit,—sed quia plures nusquam sunt.
Sic casus sex dicimus, non quia omne nomen sex
recipit, sed quia nullum plures quam sex. 5
Qui 2.1
duodecim uentos esse dixerunt, hoc secuti sunt
totidem uentorum esse quot caeli discrimina. Caelum
autem diuiditur in circulos quinque, qui per mundi
cardines eunt: est septemtrionalis, est solstitialis, 5
est aequinoctialis, est brumalis, est contrarius
septemtrionali. His sextus accedit, qui superiorem
partem mundi ab inferiore secernit; ut scis enim,
dimidia pars mundi semper supra, dimidia infra est.
Hanc lineam, quae inter aperta et occulta est, id 3.1
est hunc circulum Graeci ὁρίζοντα uocant, nostri
finitorem esse dixerunt, alii finientem. Adiciendus
est adhuc meridianus circulus, qui ὁρίζοντα rectis
angulis secat. Ex his quidam circuli in transuersa 5
currunt et alios interuentu suo scindunt. Necesse est
autem tot aeris discrimina esse quot partes.
Ergo 4.1
ὁρίζων, siue finiens circulus, quinque illos orbes quos
modo dixi fieri scindit et efficit decem partes, quinque
ab ortu, quinque ab occasu. Meridianus circulus, qui
in ὁρίζοντα incurrit, regiones duas adicit. Sic duodecim 5
aer discrimina accipit et totidem facit uentos.
  Quidam sunt quorundam locorum proprii, 5.1
qui non transmittunt, sed in proximum ferunt; non
est illis a latere uniuersi mundi impetus. Atabulus
Apuliam infestat, Calabriam iapyx, Athenas sciron,
Pamphyliam <cr>ageus, Galliam circius, cui aedificia 5
quassanti tamen incolae gratias agunt, tamquam
salubritatem caeli sui debeant ei,—diuus certe
Augustus templum illi, cum in Gallia moraretur,
et uouit et fecit.—Infinitum est, si singulos uelim
persequi; nulla enim propemodum regio est quae 10
non habeat aliquem flatum ex se nascentem et circa
se cadentem.