Iocasta Felix Agaue: facinus horrendum manu, 363
qua fecerat, gestauit et spolium tulit
cruenta nati maenas in partes dati; 365
fecit scelus, sed misera non ultra suo
sceleri occucurrit. hoc leue est quod sum nocens:
feci nocentes. hoc quoque etiamnunc leue est:
peperi nocentes. derat aerumnis meis,
ut et hostem amarem. bruma ter posuit niues 370
et tertia iam falce decubuit Ceres,
ut exul errat natus et patria caret
profugusque regum auxilia Graiorum rogat.
gener est Adrasti, cuius imperio mare
quod scindit Isthmos regitur; hic gentes suas 375
septemque secum regna ad auxilium trahit
generi—quid optem quidue decernam haut scio.
regnum reposcit: causa repetentis bona est,
mala sic petentis. uota quae faciam parens?
utrimque natum uideo: nil possum pie 380
pietate salua facere: quodcumque alteri
optabo nato fiet alterius malo.
sed utrumque quamuis diligam affectu pari,
quo causa melior sorsque deterior trahit
inclinat animus semper infirmo fauens: 385
miseros magis fortuna conciliat suis.
  Satelles Regina, dum tu flebiles questus cies
terisque tempus, saeua nudatis stetit
acies in armis; aera iam bellum cient
aquilaque pugnam signifer mota uocat. 390
septena reges bella dispositi parant,
animo pari Cadmea progenies subit,
cursu citato miles hinc atque hinc ruit.
uide ut atra nubes puluere abscondat diem
fumoque similes campus in caelum erigat 395
nebulas, equestri fracta quas tellus pede
summittit. et, si uera metuentes uident,
infesta fulgent signa, subrectis adest
frons prima telis, aurea clarum nota
nomen ducum uexilla praescriptum ferunt. 400
I, redde amorem fratribus, pacem omnibus,
et impia arma matris oppositu impedi.