Iocasta Felix Agaue: facinus horrendum manu,
|
363
|
qua fecerat, gestauit et spolium tulit
|
|
cruenta nati maenas in partes dati;
|
365
|
fecit scelus, sed misera non ultra suo
|
|
sceleri occucurrit. hoc leue est quod sum nocens:
|
|
feci nocentes. hoc quoque etiamnunc leue est:
|
|
peperi nocentes. derat aerumnis meis,
|
|
ut et hostem amarem. bruma ter posuit niues
|
370
|
et tertia iam falce decubuit Ceres,
|
|
ut exul errat natus et patria caret
|
|
profugusque regum auxilia Graiorum rogat.
|
|
gener est Adrasti, cuius imperio mare
|
|
quod scindit Isthmos regitur; hic gentes suas
|
375
|
septemque secum regna ad auxilium trahit
|
|
generi—quid optem quidue decernam haut scio.
|
|
regnum reposcit: causa repetentis bona est,
|
|
mala sic petentis. uota quae faciam parens?
|
|
utrimque natum uideo: nil possum pie
|
380
|
pietate salua facere: quodcumque alteri
|
|
optabo nato fiet alterius malo.
|
|
sed utrumque quamuis diligam affectu pari,
|
|
quo causa melior sorsque deterior trahit
|
|
inclinat animus semper infirmo fauens:
|
385
|
miseros magis fortuna conciliat suis.
|
|
Satelles Regina, dum tu flebiles questus cies
|
|
terisque tempus, saeua nudatis stetit
|
|
acies in armis; aera iam bellum cient
|
|
aquilaque pugnam signifer mota uocat.
|
390
|
septena reges bella dispositi parant,
|
|
animo pari Cadmea progenies subit,
|
|
cursu citato miles hinc atque hinc ruit.
|
|
uide ut atra nubes puluere abscondat diem
|
|
fumoque similes campus in caelum erigat
|
395
|
nebulas, equestri fracta quas tellus pede
|
|
summittit. et, si uera metuentes uident,
|
|
infesta fulgent signa, subrectis adest
|
|
frons prima telis, aurea clarum nota
|
|
nomen ducum uexilla praescriptum ferunt.
|
400
|
I, redde amorem fratribus, pacem omnibus,
|
|
et impia arma matris oppositu impedi.
|
|