Nvtrix Thesea coniunx, clara progenies Iouis, 129
nefanda casto pectore exturba ocius, 130
extingue flammas neue te dirae spei
praebe obsequentem: quisquis in primo obstitit
pepulitque amorem, tutus ac uictor fuit;
qui blandiendo dulce nutriuit malum,
sero recusat ferre quod subiit iugum. 135
nec me fugit, quam durus et ueri insolens
ad recta flecti regius nolit tumor.
quemcumque dederit exitum casus feram:
fortem facit uicina libertas senem.
  Honesta primum est uelle nec labi uia, 140
pudor est secundus nosse peccandi modum.
quo, misera, pergis? quid domum infamem aggrauas
superasque matrem? maius est monstro nefas:
nam monstra fato, moribus scelera imputes.
Si, quod maritus supera non cernit loca, 145
tutum esse facinus credis et uacuum metu,
erras; teneri crede Lethaeo abditum
Thesea profundo et ferre perpetuam Styga:
quid ille, lato maria qui regno premit
populisque reddit iura centenis, pater? 150
latere tantum facinus occultum sinet?
sagax parentum est cura. Credamus tamen
astu doloque tegere nos tantum nefas:
quid ille rebus lumen infundens suum,
matris parens? quid ille, qui mundum quatit 155
uibrans corusca fulmen Aetnaeum manu,
sator deorum? credis hoc posse effici,
inter uidentes omnia ut lateas auos?
Sed ut secundus numinum abscondat fauor
coitus nefandos utque contingat stupro 160
negata magnis sceleribus semper fides:
quid poena praesens, conscius mentis pauor
animusque culpa plenus et semet timens?
scelus aliqua tutum, nulla securum tulit.