Falsa est de geminis fabula noctibus, 147
aether cum tenuit sidera longius
commisitque uices Lucifer Hespero
et Solem uetuit Delia tardior: 150
quae cautes Scythiae, quis genuit lapis? 143
num Titana ferum te Rhodope tulit,
te praeruptus Athos, te fera Caspia, 145
quae uirgata tibi praebuit ubera?
nullis uulneribus peruia membra sunt: 151
ferrum sentit hebes, lentior est chalybs;
in nudo gladius corpore frangitur
et saxum resilit, fataque neglegit
et mortem indomito pectore prouocat. 155
Non illum poterant figere cuspides,
non arcus Scythica tensus harundine,
non quae tela gerit Sarmata frigidus
aut qui soliferae suppositus plagae
uicino Nabatae uulnera derigit 160
Parthus Gnosiacis certior ictibus.
  Muros Oechaliae corpore propulit;
nil obstare ualet; uincere quod parat
iam uictum est—quota pars uulnere concidit?
pro fato potuit uultus iniquior 165
et uidisse sat est Herculeas minas.
quis uastus Briareus, quis tumidus Gyges,
supra Thessalicum cum stetit aggerem
caeloque insereret uipereas manus,
hoc uultu riguit? commoda cladibus 170
magnis magna patent, nil superest mali:
iratum miserae uidimus Herculem.