Pro me gerebas bella, propter me uagas 299
Achelous undas sanguine infecit suo, 300
cum lenta serpens fieret, in taurum trucem
nunc flecteret serpente deposita minas,
et mille in hoste uinceres uno feras.
iam displicemus, capta praelata est mihi—
non praeferetur: qui dies thalami ultimus 305
nostri est futurus, hic erit uitae tuae.
Quid hoc? recedit animus et ponit minas;
iam cessat ira—quid miser langues dolor?
perdis furorem, coniugis sanctae fidem
mihi reddis iterum. quid uetas flammas ali? 310
quid frangis ignes? hunc mihi serua impetum,
pares eamus—non erit uotis opus:
aderit nouerca quae manus nostras regat
nec inuocata. Nvt. Quod paras demens scelus?
perimes maritum, cuius extremus dies 315
primusque laudes nouit et caelo tenus
erecta terras fama suppositas habet?
iam tota in istos terra consurget lares
domusque soceri prima et Aetolum genus
sternetur omne, saxa iam dudum ac faces 320
in te ferentur, uindicem tellus suum
defendet omnis: una quot poenas dabis!
Effugere terras crede et humanum genus
te posse—fulmen genitor Alcidae gerit:
iam iam minaces ire per caelum faces 325
specta et tonantem fulmine excusso diem.
mortem quoque ipsam, quam putes tutam, time:
dominatur illic patruus Alcidae tui.
quocumque perges, misera, cognatos deos
illi uidebis. De. Maximum fieri scelus 330
et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet.
Nvt. Moriere. De. Moriar Herculis nempe incluti
coniunx nec ullus nocte discussa dies
uiduam notabit nec meos paelex toros
captiua capiet. ante ab occasu dies 335
nascetur, Indos ante glacialis polus
Scythasue tepida Phoebus inficiet rota,
quam me relictam Thessalae inspiciant nurus.
meo iugales sanguine extinguam faces.
aut pereat aut me perimat; elisis feris 340
et coniugem addat, inter Herculeos licet
me quoque labores numeret: Alcidae toros
moritura certe corpore amplectar meo.
Ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet,
sed non inultam: si quid ex nostro Hercule 345
concepit Iole, manibus euellam meis
ante et per ipsas paelicem inuadam faces.
me nuptiali uictimam feriat die
infestus, Iolen dum supra exanimem ruam:
felix iacet quicumque quos odit premit. 350
Nvt. Quid ipsa flammas pascis et uastum foues
ultro dolorem? misera, quid cassum times?
dilexit Iolen: nempe cum staret parens
regisque natam peteret—in famulae locum
regina cecidit: perdidit uires amor 355
multumque ab illa traxit infelix status.
illicita amantur, excidit quidquid licet.
De. Fortuna amorem peior inflammat magis:
amat uel ipsum quod caret patrio lare,
quod nudus auro crinis et gemma iacet, 360
ipsas misericors forsan aerumnas amat;
hoc usitatum est Herculi: captas amat.
Nvt. Dilecta Priami nempe Dardanii soror
concessa famula est; adice quot nuptas prius,
quot uirgines dilexit: errauit uagus. 365
Arcadia nempe uirgo, Palladios choros
dum nectit, Auge, uim stupri passa excidit,
nullamque amoris Hercules retinet notam.
referam quid alias? nempe Thespiades uacant
breuique in illis arsit Alcides face. 370
hospes Timoli Lydiam fouit nurum
et amore captus ad leues sedit colos,
tenerum feroci stamen intorquens manu.
nempe illa ceruix spolia deposuit ferae
crinemque mitra pressit et famulus stetit, 375
hirtam Sabaea marcidus myrrha comam:
ubique caluit, sed leui caluit face.
De. Haerere amantes post uagos ignes solent.
Nvt. Famulamne et hostis praeferet gnatam tibi?
De. Vt laeta siluas forma uernantes habet, 380
quas nemore nudo primus inuestit tepor,
at cum solutos expulit Boreas Notos
et saeua totas bruma decussit comas,
deforme solis aspicis truncis nemus:
sic nostra longum forma percurrens iter 385
deperdit aliquid semper et fulget minus,
nec illa uenus est: quidquid in nobis fuit
olim petitum cecidit et periit labans,
aetas citato senior eripuit gradu 390
materque multum rapuit ex illo mihi. 389
Vides ut altum famula non perdat decus? 391
cessere cultus penitus et paedor sedet;
tamen per ipsas fulget aerumnas decor
nihilque ab illa casus et fatum graue
nisi regna traxit. hic meum pectus timor, 395
altrix, lacessit, hic rapit somnos pauor.
Praeclara totis gentibus coniunx eram
thalamosque nostros inuido uoto nurus
optabat omnis, quae nimis quicquam deos
orabat ullos: nuribus Argolicis fui 400
mensura uoti. quem Ioui socerum parem,
altrix, habebo? quis sub hoc mundo mihi
dabitur maritus? ipse qui Alcidae imperat,
facibus suis me iungat Eurystheus licet,
minus est. toris caruisse regnantis leue est: 405
alte illa cecidit quae uiro caret Hercule.
Nvt. Conciliat animos coniugum partus fere.
De. Hic ipse forsan diuidet partus toros.
Nvt. Famula illa trahitur interim donum tibi.
De. Hic quem per urbes ire praeclarum uides 410
et uiua tergo spolia gestantem ferae,
qui regna miseris donat et celsis rapit
uasta grauatus horridam claua manum,
cuius triumphos ultimi Seres canunt
et quisquis alius orbe consaepto iacet, 415
leuis est nec illum gloriae stimulat decor.
errat per orbem, non ut aequetur Ioui
nec ut per urbes magnus Argolicas eat:
quod amet requirit, uirginum thalamos petit.
si qua est negata, rapitur; in populos furit, 420
nuptas ruinis quaerit et uitium impotens
uirtus uocatur. cecidit Oechalia inclita
unusque Titan uidit atque unus dies
stantem et cadentem; causa bellandi est amor.
totiens timebit Herculi natam parens 425
quotiens negabit, hostis est quotiens socer
fieri recusat: si gener non est, ferit.