ODE LYRICA AD SEPTIMIVM SEVERVM
  Parvi beatus ruris honoribus, 4.5.1
qua prisca Teucros Alba colit lares,
  fortem atque facundum Severum
    non solitis fidibus saluto.
iam trux ad Arctos Parrhasias hiems 5
concessit altis obruta solibus,
  iam pontus ac tellus renident
    in Zephyros Aquilone fracto.
nunc cuncta veris; frondibus annuis
crinitur arbos, nunc volucrum novi 10
  questus inexpertumque carmen,
    quod tacita statuere bruma.
nos parca tellus pervigil et focus
culmenque multo lumine sordidum
  solantur exemptusque testa 15
    qua modo fervuerat Lyaeus.
non mille balant lanigeri greges,
nec vacca dulci mugit adultero,
  unique siquando canenti
    mutus ager domino reclamat. 20
sed terra primis post patriam mihi
dilecta curis, hic mea carmina
  regina bellorum virago
    Caesareo peramavit auro,
cum tu sodalis dulce periculum 25
conisus omni pectore tolleres,
  ut Castor ad cunctos tremebat
    Bebryciae strepitus harenae.
tene in remotis Syrtibus avia
Leptis creavit? iam feret Indicas 30
  messes odoratisque rara
    cinnama praeripiet Sabaeis.
quis non in omni vertice Romuli
reptasse dulcem Septimium putet?
  quis fonte Iuturnae relictis 35
    uberibus neget esse pastum?
nec mira virtus: protinus Ausonum
portus vadosae nescius Africae
  intras adoptatusque Tuscis
    gurgitibus puer innatasti. 40
hinc parvus inter pignora curiae
contentus <artae> lumine purpurae
  crescis, sed immensos labores
    indole patricia secutus.
non sermo Poenus, non habitus tibi, 45
externa non mens: Italus, Italus.
  sunt Vrbe Romanisque turmis
    qui Libyam deceant alumni.
est et frementi vox hilaris foro;
venale sed non eloquium tibi, 50
  ensisque vagina quiescit,
    stringere ni iubeant amici.
sed rura cordi saepius et quies,
nunc in paternis sedibus et solo
  Veiente, nunc frondosa supra 55
    Hernica, nunc Curibus vetustis.
hic plura pones vocibus et modis
passim solutis, sed memor interim
  nostri verecundo latentem
    barbiton ingemina sub antro. 60