| SOTERIA RVTILII GALLICI | |
| Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho | 1.4.1 |
| volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique | |
| conciliata redit, dubitataque sidera cernit | |
| Gallicus. es caelo dive, es, Germanice, cordi | |
| (quis neget?): erubuit tanto spoliare ministro | 5 |
| imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix | |
| ponderis immensi damnosaque fila senectae | |
| exuit atque alios melior revirescit in annos. | |
| ergo alacres quae signa colunt urbana cohortes, | |
| inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum | 10 |
| confugiunt leges, urbesque ubicumque togatae | |
| quae tua longinquis implorant iura querelis, | |
| certent laetitia, nosterque ex ordine collis | |
| confremat, et sileant peioris murmura famae. | |
| quippe manet longumque aevo redeunte manebit | 15 |
| quem penes intrepidae mitis custodia Romae, | |
| nec tantum induerint fatis nova saecula crimen | |
| aut instaurati peccaverit ara Tarenti. | |
| Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo | |
| plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas | 20 |
| aut mitem Tegeae Dircesve hortabor alumnum; | |
| ipse veni viresque novas animumque ministra, | |
| qui caneris; docto nec enim sine numine tantus | |
| Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti | |
| iudicium mentemque viris. licet enthea vatis | 25 |
| excludat Piplea sitim nec conscia detur | |
| Pirene: largos potius mihi gurges in haustus | |
| qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis | |
| quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem | |
| frangitur et nostras curat facundia leges. | 30 |
| quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo | |
| reddimus, et dives praedae tamen accipit omni | |
| exuvias Diana tholo captivaque tela | |
| Bellipotens; nec tu (quando tibi, Gallice, maius | |
| eloquium fandique opibus sublimis abundas) | 35 |
| sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris | |
| luna, et in Oceanum rivi cecidere minores. | |
| Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum | |
| urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi | |
| lumina et ignarae plebis lugere potentes! | 40 |
| non labente Numa timuit sic curia felix, | |
| Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto. | |
| hoc illud: tristis invitum audire catenas; | |
| parcere verberibus nec qua iubet alta potestas | |
| ire, set armatas multum sibi demere vires | 45 |
| dignarique manus humilis et verba precantum; | |
| reddere iura foro nec proturbare curules, | |
| et ferrum mulcere toga. sic itur in alta | |
| pectora, sic mixto reverentia fidit amori. | |
| Ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati | 50 |
| terruit et subiti praeceps iuvenile pericli, | |
| nil cunctante malo. non illud culpa senectae | |
| (quippe ea bis senis vixdum orsa excedere lustris), | |
| sed labor intendens animique in membra vigentis | |
| imperium vigilesque suo pro Caesare curae, | 55 |
| dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus | |
| insidiosa quies et pigra oblivio vitae. | |
| Tunc deus, Alpini qui iuxta culmina dorsi | |
| signat Apollineos sancto cognomine lucos, | |
| respicit heu tanti pridem securus alumni. | 60 |
| praegressusque moras: 'hinc mecum, Epidauria proles, | |
| hinc' ait 'i gaudens: datur (aggredienda facultas!) | |
| ingentem recreare virum. teneamus adorti | |
| (tendatis iam fila!) colos. ne fulminis atri | |
| sit metus: has ultro laudarit Iuppiter artes. | 65 |
| nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam | |
| servo animam. atque adeo breviter, dum tecta subimus, | |
| expediam. genus ipse suis permissaque retro | |
| nobilitas; nec origo latet, sed luce sequente | |
| vincitur et magno gaudet cessisse nepoti. | 70 |
| prima togae virtus illi quoque: clarus et ingens | |
| eloquio; mox innumeris exercita castris | |
| occiduas primasque domos et sole sub omni | |
| permeruit iurata manus, nec in otia pacis | |
| permissum laxare animos ferrumque recingi. | 75 |
| hunc Galatea vigens ausa est incessere bello | |
| (me quoque!) perque novem timuit Pamphylia messes | |
| Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci | |
| Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes. | |
| quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam | 80 |
| iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque | |
| hunc sibi, sed revocant fasti maiorque curulis | |
| nec permissa semel. Libyci quid mira tributi | |
| obsequia et missum media de pace triumphum | |
| laudem et opes tantas? nec qui mandaverat ausus | 85 |
| expectare fuit: gaudet Trasimennus et Alpes | |
| Cannensesque animae; primusque insigne tributum | |
| ipse palam laeta poscebat Regulus umbra. | |
| non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem | |
| captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper | 90 |
| gloria, depositam Dacis pereuntibus Vrbem | |
| pandere, cum tanti lectus rectoris habenas, | |
| Gallice, Fortuna non admirante subisti. | |
| hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo, | |
| nate, Iovi. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis, | 95 |
| et meruit; neque enim frustra mihi nuper honora | |
| carmina patricio pueri sonuistis in ostro. | |
| si qua salutifero gemini Chironis in antro | |
| herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit | |
| Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis | 100 |
| educat, Idaea profert quam Creta sub umbra | |
| dictamni florentis opem, quoque anguis abundat | |
| spumatu: iungam ipse manus atque omne benigne | |
| virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis | |
| aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsit.' | 105 |
| Dixerat. inveniunt positos iam segniter artus | |
| pugnantemque animam; ritu se cingit uterque | |
| Paeonio monstrantque simul parentque volentes, | |
| donec letiferas vario medicamine pestes | |
| et suspecta mali ruperunt nubila somni. | 110 |
| adiuvat ipse deos morboque valentior omni | |
| occupat auxilium. citius non arte refectus | |
| Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae | |
| saeva Machaonio coierunt vulnera suco. | |
| Quis mihi tot coetus inter populique patrumque | 115 |
| sit curae votique locus? tamen ardua testor | |
| sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni | |
| luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens | |
| assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta | |
| auguror; immensae veluti conexa carinae | 120 |
| cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis | |
| parva receptat aquas et eodem volvitur austro. | |
| Nectite nunc laetae candentia fila, sorores, | |
| nectite! nemo modum transmissi computet aevi: | |
| hic vitae natalis erit. tu Troica dignus | 125 |
| saecula et Euboici transcendere pulveris annos | |
| Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra | |
| digna litem? nec si vacuet Mevania valles, | |
| aut praestent niveos Clitumna novalia tauros, | |
| sufficiam. sed saepe deis hos inter honores | 130 |
| caespes et exiguo placuerunt farra salino. |