DE MIRACVLIS
|
|
Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt
|
1.8.pr.1
|
perinde ac tenebrarum somnique nube inuoluta. quae,
|
|
quia unde manauerint aut qua ratione constiterint
|
|
dinoscere arduum est, merito miracula uocentur.
|
|
quorum e magno aceruo in primis illud occurrit.
|
5
|
Cum apud lacum Regillum A. Postumius dicta-
|
1.1
|
tor et Tusculanorum dux Mamilius Octauius magnis
|
|
uiribus inter se concurrerent ac neutra acies ali-
|
|
quamdiu pedem referret, Castor ac Pollux Romana-
|
|
rum partium propugnatores uisi hostiles copias pe-
|
5
|
nitus fuderunt.
|
|
Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae
|
|
praefecturae uir noctu urbem petens existimauit
|
|
duos iuuenes excellentis formae albis equis residen-
|
|
tes obuios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat,
|
10
|
Persen regem a Paulo captum. quod cum senatui
|
|
indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis
|
|
uano sermone contemptor in carcerem coniectus,
|
|
postquam Pauli litteris illo die Persen captum appa-
|
|
ruit, et custodia liberatus et insuper agro ac uaca-
|
15
|
tione donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam
|
|
illo tempore pro imperio populi Romani excubuisse
|
|
cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorum-
|
|
que sudorem abluentis uisi sunt, iunctaque fonti
|
|
aedis eorum nullius hominum manu reserata patuit.
|
20
|
Sed ut ceterorum quoque deorum propensum
|
2.1
|
huic urbi numen exequamur, triennio continuo ue-
|
|
xata pestilentia ciuitas nostra, cum finem tanti et
|
|
tam diutini mali neque diuina misericordia neque
|
|
humano auxilio inponi uideret, cura sacerdotum in-
|
5
|
spectis Sibyllinis libris animaduertit non aliter pri-
|
|
stinam recuperari salubritatem posse quam si ab Epi-
|
|
dauro Aesculapius esset accersitus. itaque eo legatis
|
|
missis unicam fatalis remedii opem auctoritate sua,
|
|
quae iam in terris erat amplissima, impetraturam se
|
10
|
credidit. neque eam opinio decepit: pari namque
|
|
studio petitum ac promissum est praesidium, e uesti-
|
|
gioque Epidauri Romanorum legatos in templum
|
|
Aesculapii, quod ab eorum urbe v passuum distat,
|
|
perductos ut quidquid inde salubre patriae laturos se
|
15
|
existimassent pro suo iure sumerent benignissime
|
|
inuitauerunt. quorum tam promtam indulgentiam
|
|
numen ipsius dei subsecutum uerba mortalium cae-
|
|
lesti obsequio conprobauit: si quidem is anguis, quem
|
|
Epidauri raro, sed numquam sine magno ipsorum
|
20
|
bono uisum in modum Aesculapii uenerati fuerant,
|
|
per urbis celeberrimas partes mitibus oculis et leni
|
|
tractu labi coepit triduoque inter religiosam omnium
|
|
admirationem conspectus haud dubiam prae se ad-
|
|
petitae clarioris sedis alacritatem ferens ad triremem
|
25
|
Romanam perrexit pauentibusque inusitato specta-
|
|
culo nautis eo conscendit, ubi Q. Ogulni legati taber-
|
|
naculum erat, inque multiplicem orbem per sum-
|
|
mam quietem est conuolutus. tum legati perinde
|
|
atque exoptatae rei conpotes expleta gratiarum
|
30
|
actione cultuque anguis a peritis excepto laeti inde
|
|
soluerunt, ac prosperam emensi nauigationem post-
|
|
quam Antium appulerunt, anguis, qui ubique in
|
|
nauigio remanserat, prolapsus in uestibulo aedis
|
|
Aesculapii murto frequentibus ramis diffusae super-
|
35
|
imminentem excelsae altitudinis palmam circum-
|
|
dedit perque tres dies, positis quibus uesci solebat,
|
|
non sine magno metu legatorum ne inde in triremem
|
|
reuerti nollet, Antiensis templi hospitio usus, urbi
|
|
se nostrae aduehendum restituit atque in ripam Ti-
|
40
|
beris egressis legatis in insulam, ubi templum dica-
|
|
tum est, tranauit aduentuque suo tempestatem, cui
|
|
remedio quaesitus erat, dispulit.
|
|
Nec minus uoluntarius in urbem nostram Iu-
|
3.1
|
nonis transitus. captis a Furio Camillo Veis milites
|
|
iussu imperatoris simulacrum Iunonis Monetae, quod
|
|
ibi praecipua religione cultum erat, in urbem trans-
|
|
laturi sede sua mouere conabantur. quorum ab uno
|
5
|
per iocum interrogata dea an Romam migrare uellet,
|
|
uelle se respondit. hac uoce audita lusus in admira-
|
|
tionem uersus est, iamque non simulacrum, sed ipsam
|
|
caelo Iunonem petitam portare se credentes laeti in
|
|
ea parte montis Auentini, in qua nunc templum eius
|
10
|
cernimus, collocauerunt.
|
|
Fortunae etiam Muliebris simulacrum, quod
|
4.1
|
est Latina uia ad quartum miliarium, eo tempore
|
|
cum aede sua consecratum, quo Coriolanum ab ex-
|
|
cidio urbis maternae preces reppulerunt, non semel
|
|
sed bis locutum constitit † prius his uerbis: 'rite
|
5
|
me, matronae, dedistis riteque dedicastis'.
|
|
Valerio autem Publicola consule, qui post ex-
|
5.1
|
actos reges bellum cum Veientibus <et> Etruscis ges-
|
|
sit, illis Tarquinio pristinum imperium restituere,
|
|
Romanis nuper partam libertatem retinere cupienti-
|
|
bus, Etruscis et Tarquinio in cornu dextro proelio
|
5
|
superioribus tantus terror subito incessit, ut non
|
|
solum uictores ipsi profugerent, sed etiam pauoris
|
|
sui consortes secum Veientes traherent. cuius rei pro
|
|
argumento miraculum adicitur, ingens repente uox e
|
|
proxima silua Arsia, quae ore Siluani in hunc paene
|
10
|
modum missa traditur: 'uno plus e Tuscis cadent,
|
|
Romanus exercitus uictor abibit'. miram dicti fidem
|
|
digesta numero cadauera exhibuere.
|
|
Quid? Martis auxilium, quo uictoriam Roma-
|
6.1
|
norum adiuuit, nonne memoria celebrandum est?
|
|
cum Bruttii atque Lucani odio incitatissimo maxi-
|
|
misque uiribus Thurinae urbis peterent excidium ac
|
|
praecipuo studio incolumitatem C. Fabricius Lusci-
|
5
|
nus consul protegeret, resque ancipiti euentu conlatis
|
|
unum in locum utriusque partis copiis gereretur,
|
|
non audentibus Romanis proelium ingredi eximiae
|
|
magnitudinis iuuenis primum eos hortari ad capes-
|
|
sendam fortitudinem coepit. deinde, ubi tardiores
|
10
|
animaduertit, arreptis scalis per mediam hostium
|
|
aciem ad contraria castra euasit et admotis uallum
|
|
conscendit. inde uoce ingenti clamitans factum ui-
|
|
ctoriae gradum et nostros ad aliena castra capienda
|
|
et Lucanos Bruttiosque ad sua defendenda illuc tra-
|
15
|
xit, ubi conferti dubio certamine terebantur. sed
|
|
idem inpulsu armorum suorum prostratos hostes iu-
|
|
gulandos capiendosque Romanis tradidit: XX enim
|
|
milia caesa, quinque cum Statio Statilio duce utrius-
|
|
que gentis et tribus atque XX militaribus signis capta
|
20
|
sunt. postero die cum consul inter honorandos, quo-
|
|
rum strenua opera fuerat usus, uallarem coronam
|
|
ei se seruare dixisset, a quo castra erant oppressa,
|
|
nec inueniretur qui id praemium peteret, cognitum
|
|
pariter atque creditum est Martem patrem tunc po-
|
25
|
pulo suo adfuisse. inter cetera huiusce rei manifesta
|
|
indicia galea quoque duabus distincta pinnis, qua
|
|
caeleste caput tectum fuerat, argumentum praebuit.
|
|
itaque Fabricii edicto supplicatio Marti est habita
|
|
et a laureatis militibus magna cum animorum lae-
|
30
|
titia oblati auxilii testimonium ei est redditum.
|
|
Referam nunc quod suo saeculo cognitum ma-
|
7.1
|
nauit ad posteros, penetrales deos Aeneam Troia
|
|
aduectos Lauini conlocasse: inde ab Ascanio filio
|
|
eius Albam, quam ipse condiderat, translatos pristi-
|
|
num sacrarium repetisse, et quia id humana manu
|
5
|
factum existimari poterat, relatos Albam uoluntatem
|
|
suam altero transitu significasse. nec me praeterit
|
|
de motu et uoce deorum inmortalium humanis oculis
|
|
auribusque percepto quam in ancipiti opinione aesti-
|
|
matio uersetur, sed quia non noua dicuntur, sed
|
10
|
tradita repetuntur, fidem auctores uindicent: nostrum
|
|
est inclitis litterarum monumentis consecrata perinde
|
|
ac uera non refugisse.
|
|
Facta mentione urbis, e qua primordia ciui-
|
8.1
|
tas nostra traxit, diuus Iulius fausta proles eius se
|
|
nobis offert. quem C. Cassius numquam sine praefa-
|
|
tione publici parricidii nominandus, cum <in> acie
|
|
Philippensi ardentissimo animo perstaret, uidit hu-
|
5
|
mano habitu augustiorem, purpureo paludamento
|
|
amictum, minaci uultu et concitato equo in se im-
|
|
petum facientem. quo aspectu perterritus tergum
|
|
hosti dedit uoce illa prius emissa: 'quid enim am-
|
|
plius agam, si occidisse parum est?' non occideras
|
10
|
tu quidem, Cassi, Caesarem, neque enim ulla extin-
|
|
gui diuinitas potest, sed mortali adhuc corpore uten-
|
|
tem uiolando meruisti ut tam infestum haberes deum.
|
|
Iam quod L. Lentulus litus praenauigans, in
|
9.1
|
quo Cn. Pompei Magni perfidia Ptolomaei regis in-
|
|
terempti corpus concisae scaphae lignis conbureba-
|
|
tur, ignarus casus eius, cum ipsi Fortunae erube-
|
|
scendum rogum uidisset, conmilitonibus dixit 'qui
|
5
|
scimus an hac flamma Cn. Pompeius cremetur?' di-
|
|
uinitus missae uocis miraculum est.
|
|
Atque hoc quidem hominis et casu, illud
|
10.1
|
tantum non ore ipsius Apollinis editum, quo Appii
|
|
interitum ueridica Pythicae uaticinationis fides prae-
|
|
cucurrit. is bello ciuili, quo se Cn. Pompeius a Cae-
|
|
saris concordia pestifero sibi nec rei publicae utili
|
5
|
consilio abruperat, euentum grauissimi motus explo-
|
|
rare cupiens, uiribus imperii—namque Achaiae
|
|
praeerat—antistitem Delphicae cortinae in intimam
|
|
sacri specus partem descendere coegit, unde ut cer-
|
|
tae consulentibus sortes petuntur, ita nimius diuini
|
10
|
spiritus haustus reddentibus pestifer existit. igitur
|
|
inpulsu capti numinis instincta uirgo horrendo sono
|
|
uocis Appio inter obscuras uerborum ambages fata
|
|
cecinit: 'nihil' enim inquit 'ad te hoc, Romane,
|
|
bellum: Euboeae coela obtinebis'. at is ratus con-
|
15
|
siliis se Apollinis moneri ne illi discrimini interesset,
|
|
in eam regionem secessit, quae inter Rhamnunta,
|
|
nobilem Attici soli partem, Carystumque Chalcidico
|
|
freto uicinam interiacens Coelae Euboeae nomen
|
|
obtinet, ubi ante Pharsalicum certamen morbo con-
|
20
|
sumptus praedictum a deo locum sepultura possedit.
|
|
Sunt et illa miraculorum loco, quod deusto
|
11.1
|
sacrario Saliorum nihil in eo praeter lituum Romuli
|
|
integrum repertum est: quod Serui Tulli statua, <cum
|
|
aedis Fortunae conflagrasset, inuiolata mansit: quod
|
|
Quintae Claudiae statua> in uestibulo templi Matris
|
5
|
deum posita bis ea aede incendio consumpta, prius
|
|
P. Nasica Scipione [et] L. Bestia, ite<ru>m M. Ser-
|
|
uilio L. Lamia consulibus, in sua basi flammis in-
|
|
tacta stetit.
|
|
Aliquid admirationis ciuitati nostrae Acilii
|
12.1
|
etiam Auiolae rogus adtulit, qui et a medicis et a
|
|
domesticis mortuus creditus, cum aliquamdiu domi
|
|
iacuisset, elatus, postquam corpus eius ignis corri-
|
|
puit, uiuere se proclamauit auxiliumque paedagogi
|
5
|
sui—nam is solus ibi remanserat—inuocauit, sed
|
|
iam flammis circumdatus fato subtrahi non potuit.
|
|
L. quoque Lamiae praetorio uiro aeque uocem
|
|
fuisse super rogum constitit.
|
|