Et ut a Graecis aliquid, Alcibiades ille, 3.1(ext).1.1
cuius nescio utrum bona an uitia patriae pernicio-
siora fuerint—illis enim ciues suos decepit, his ad-
flixit—, cum adhuc puer ad Periclen auunculum suum
uenisset eumque secreto tristem sedentem uidisset, 5
interrogauit quid ita tantam in uultu confusionem
gereret. at illo dicente mandatu se ciuitatis propy-
laea Mineruae, quae sunt ianuae arcis, aedificasse
consumptaque in id opus ingenti pecunia non inue-
nire quo pacto ministerii rationem redderet atque 10
ideo conflictari, 'ergo' inquit 'quaere potius quem-
admodum rationem non reddas'. itaque uir amplis-
simus et prudentissimus suo consilio defectus puerili
usus est atque id egit, ut Athenienses finitimo inpli-
cati bello rationibus exigendis non uacarent. sed 15
uiderint Athenae utrum Alcibiadem lamententur an
glorientur, quoniam adhuc inter execrationem homi-
nis et admirationem dubio mentis iudicio fluctuatur.