Inserit se tantis uiris mulier alienigeni
|
6.2(ext).1.1
|
sanguinis, quae a Philippo rege temulento immerenter
|
|
damnata, prouocare <se iudicium uociferata est, eoque
|
|
interrogante ad quem prouocaret>, 'ad Philippum' in-
|
|
quit, 'sed sobrium'. excussit crapulam oscitanti ac
|
5
|
praesentia animi ebrium resipiscere causaque diligen-
|
|
tius inspecta iustiorem sententiam ferre coegit. igitur
|
|
aequitatem, quam impetrare non potuerat, extorsit,
|
|
potius praesidium a libertate quam ab innocentia
|
|
mutuata.
|
10
|
Iam illa non solum fortis, sed etiam urbana
|
2.1
|
libertas. senectutis ultimae quaedam Syracusis om-
|
|
nibus Dionysii tyranni exitium propter nimiam mo-
|
|
rum acerbitatem et intolerabilia onera uotis expeten-
|
|
tibus sola cotidie matutino tempore deos ut incolumis
|
5
|
ac sibi superstes esset orabat. quod ubi is cognouit,
|
|
non debitam sibi admiratus beniuolentiam arcessi<ui>t
|
|
eam et quid ita hoc aut quo merito suo faceret inter-
|
|
rogauit. tum illa 'certa est' inquit 'ratio propositi
|
|
mei: puella enim, cum grauem tyrannum haberemus,
|
10
|
carere eo cupiebam. quo interfecto aliquanto taetrior
|
|
arcem occupauit. eius quoque finiri dominationem
|
|
magni aestimabam. tertium te superioribus inportu-
|
|
niorem habere coepimus rectorem. itaque ne, si tu
|
|
fueris absumptus, deterior in locum tuum su ccedat,
|
15
|
caput meum pro tua salute deuoueo'. tam facetam
|
|
audaciam Dionysius punire erubuit.
|
|
Inter has et Theodorum Cyrenaeum quasi ani-
|
3.1
|
mosi spiritus coniugium esse potuit, uirtute par, fe-
|
|
licitate dissimile: is enim Lysimacho regi mortem
|
|
sibi minitanti, 'enimuero' inquit 'magnifica res tibi
|
|
contigit, quia cantharidis uim adsecutus es'. cum-
|
5
|
que hoc dicto accensus cruci eum suffigi iussisset,
|
|
'terribilis' ait 'haec sit purpuratis tuis, mea quidem
|
|
nihil interest humi an sublime putrescam'.
|
|