| DE IVSTITIA | |
| Tempus est iustitiae quoque sancta penetralia ad- | 6.5.pr.1 |
| ire, in quibus semper aequi ac probi facti respectus | |
| religiosa cum obseruatione uersatur et ubi studium | |
| uerecundiae, cupiditas rationi cedit nihilque utile, | |
| quod parum honestum uideri possit, ducitur. eius | 5 |
| autem praecipuum et certissimum inter omnes gentes | |
| nostra ciuitas exemplum est. | |
| Camillo consule Falerios circumsedente magi- | 1.1 |
| ster ludi plurimos et nobilissimos inde pueros uelut | |
| am<bul>andi gratia eductos in castra Romanorum per- | |
| duxit. quibus interceptis non erat dubium quin Fa- | |
| lisci deposita belli gerendi pertinacia tradituri se | 5 |
| nostro imperatori essent. ea re senatus censuit ut | |
| pueri uinctum magistrum uirgis caedentes in patriam | |
| remitterentur. qua iustitia animi eorum sunt capti, | |
| quorum moenia expugnari non poterant: namque | |
| Falisci beneficio magis quam armis uicti portas Ro- | 10 |
| manis aperuerunt. | |
| Eadem ciuitas aliquotiens rebellando semper- | |
| que aduersis contusa proeliis tandem se Q. Lutatio | |
| consuli dedere coacta est. aduersum quam saeuire | |
| cupiens populus Romanus, postquam a Papirio, cuius | 15 |
| manu iubente consule uerba deditionis scripta erant, | |
| doctus est Faliscos non potestati, sed fidei se Roma- | |
| norum conmisisse, omnem iram placida mente depo- | |
| suit pariterque et uiribus odii, non sane facile uinci | |
| adsuetis, et uictoriae obsequio, quae promptissime li- | 20 |
| centiam subministrat, ne iustitiae suae deesset obstitit. | |
| Idem, cum P. Claudius Camerinos ductu atque | |
| auspiciis suis captos sub hasta uendidisset, etsi aera- | |
| rium pecunia, fines agris auctos animaduertebat, | |
| tamen, quod parum liquida fide id gestum ab impe- | 25 |
| ratore uidebatur, maxima cura conquisitos redemit | |
| iisque habitandi gratia locum in Auentino adsignauit | |
| et praedia restituit. pecuniam etiam † non ad curiam | |
| sed sacraria aedificanda sacrificiaque facienda tribuit | |
| iustitiaeque promptissimo tenore effecit ut exitio suo | 30 |
| laetari possent, quia sic renati erant. | |
| Moenibus nostris et finitimis regionibus quae ad- | |
| huc retuli * * * , quod sequitur per totum terrarum | |
| orbem manauit. Timochares Ambraciensis Fabricio | |
| consuli pollicitus est se Pyrrum ueneno per filium | 35 |
| suum, qui potionibus eius praeerat, necaturum. ea | |
| res cum ad senatum esset delata, missis legatis Pyr- | |
| rum monuit ut aduersus huius generis insidias cau- | |
| tius se gereret, memor urbem a filio Martis conditam | |
| armis bella, non uenenis gerere debere. Timocharis | 40 |
| autem nomen suppressit, utroque modo aequitatem | |
| amplexus, quia nec hostem malo exemplo tollere | |
| neque eum, qui bene mereri paratus fuerat, pro- | |
| dere uoluit. | |
| Summa iustitia in quattuor quoque tribunis pl. | 2.1 |
| eodem tempore conspecta est: nam cum L. Atratino, | |
| sub quo duce aciem nostram apud Verruginem a | |
| Volscis inclinatam cum ceteris equitibus correxerant, | |
| diem ad populum L. Hortensius collega eorum dixis- | 5 |
| set, pro rostris iurauerunt in squalore se esse, quoad | |
| imperator ipsorum reus esset, futuros: non sustinu- | |
| erunt enim egregii iuuenes, cuius armati periculum | |
| uulneribus et sanguine suo defenderant, eius togati | |
| ultimum discrimen potestatis insignia retinentes in- | 10 |
| tueri. qua iustitia mota contio actione Hortensium | |
| desistere coegit: nec * * * se eo facto, quod sequitur, | |
| exhibuit. | |
| Cum Ti. Gracchus et C. Claudius ob nimis se- | 3.1 |
| uere gestam censuram maiorem partem ciuitatis ex- | |
| asperassent, diem iis P. Popilius tribunus pl. per- | |
| duellionis ad populum dixit, praeter communem | |
| consternationem priuata etiam ira accensus, quia ne- | 5 |
| cessarium eius Rutilium ex publico loco parietem | |
| demoliri iusserant. quo in iudicio primae classis per- | |
| multae centuriae Claudium aperte damnabant, de | |
| Gracchi absolutione uniuersae consentire uidebantur. | |
| qui clara uoce iurauit, si de collega suo grauius esset | 10 |
| iudicatum, in factis se paribus eandem cum illo poe- | |
| nam exilii subiturum, eaque iustitia tota illa tempe- | |
| stas ab utriusque fortunis et capite depulsa est: | |
| Claudium enim populus absoluit, Graccho causae | |
| dictionem Popilius remisit. | 15 |
| Magnam laudem et illud collegium tribunorum | 4.1 |
| tulit, quod, cum unus ex eo L. Cotta fiducia sacro- | |
| sanctae potestatis creditoribus suis satis facere nollet, | |
| decreuit, si neque solueret pecuniam neque daret cum | |
| quo sponsio fieret, se appellantibus eum creditoribus | 5 |
| auxilio futurum, inicum ratum maiestatem publicam | |
| priuatae perfidiae obtentu esse. itaque Cottam in | |
| tribunatu quasi in aliquo sacrario latentem tribunicia | |
| inde iustitia extraxit. | |
| Cuius ut ad alium aeque inlustrem actum | 5.1 |
| transgrediar, Cn. Domitius tribunus pl. M. Scaurum | |
| principem ciuitatis in iudicium populi deuocauit, ut, | |
| si fortuna aspirasset, ruina, sin minus, certe ipsa | |
| obtrectatione amplissimi uiri incrementum claritatis | 5 |
| adprehenderet. cuius opprimendi cum summo studio | |
| flagraret, seruus Scauri noctu ad eum peruenit, in- | |
| structurum se eius accusationem multis et grauibus | |
| domini criminibus promittens. erat in eodem pectore | |
| <et> inimicus et Domitius [et dominus], diuersa aesti- | 10 |
| matione nefarium indicium perpendens. iustitia ui- | |
| cit odium: continuo enim et suis auribus obseratis | |
| et indicis ore clauso duci eum ad Scaurum iussit. | |
| accusatorem etiam reo suo, ne dicam diligendum, | |
| certe laudandum! quem populus cum propter alias | 15 |
| uirtutes tum hoc nomine libentius et consulem et | |
| censorem et pontificem maximum fecit. | |
| Nec aliter <se> L. Crassus in eodem iustitiae | 6.1 |
| experimento gessit. Cn. Carbonis nomen infesto | |
| animo utpote inimicissimi sibi detulerat, sed tamen | |
| scrinium eius a seruo adlatum ad se, conplura con- | |
| tinens, quibus facile opprimi posset, ut erat signatum | 5 |
| cum seruo catenato ad eum remisit. quo pacto igi- | |
| tur inter amicos uiguisse tunc iustitiam credimus, | |
| cum inter accusatores quoque et reos tantum uirium | |
| obtinuisse uideamus? | |
| Iam L. Sulla non se tam incolumem quam | 7.1 |
| Sulpicium Rufum perditum uoluit, tribunicio furore | |
| eius sine ullo fine uexatus. ceterum cum eum pro- | |
| scriptum et in uilla latentem a seruo proditum con- | |
| perisset, manu missum parricidam, ut fides edicti | 5 |
| sui constaret, praecipitari protinus saxo Tarpeio cum | |
| illo scelere parto pilleo iussit, uictor alioquin inso- | |
| lens, hoc imperio iustissimus. |