Fractis Brutianis Cassianisque partibus, 2.74.1.1
Antonius transmarinas obiturus prouincias substitit.
Caesar in Italiam se recepit eamque longe quam
sperauerat tumultuosiorem reperit.
Quippe L. An- 2.1
tonius consul, uitiorum fratris sui consors, sed uir-
tutum, quae interdum in illo erant, expers, modo
apud ueteranos criminatus Caesarem, modo eos qui
iussa diuisione praediorum nominatisque colonis 5
agros amiserant, ad arma conciens magnum exerci-
tum conflauerat.
Ex altera parte, uxor Antonii, 3.1
Fuluia, nihil muliebre praeter corpus gerens, omnia
armis tumultuque miscebat. Haec belli sedem Prae-
neste ceperat; Antonius pulsus undique uiribus
Caesaris Perusiam se contulerat; Plancus, Antonia- 5
narum adiutor partium, spem magis ostenderat
auxilii quam opem ferebat Antonio.
Vsus Caesar 4.1
uirtute et fortuna sua Perusiam expugnauit. Anto-
nium inuiolatum dimisit, in Perusinos magis ira
militum quam uoluntate saeuitum ducis: urbs in-
censa, cuius initium incendii princeps eius loci fecit 5
Macedonicus, qui, subiecto rebus ac penatibus suis
igni, transfixum se gladio flammae intulit.