Quae cur ita sint, haec sunt causae. litteras architectum 1.1.4.1
scire oportet, uti commentariis memoriam firmiorem effi-
cere possit. deinde graphidis scientiam habere, quo facilius
exemplaribus pictis quam velit operis speciem deformare
valeat. geometria autem plura praesidia praestat archi- 5
tecturae; et primum ex euthygrammis circini tradit usum
<regulaeque>, e quo maxime facilius aedificiorum in areis
expediuntur descriptiones normarumque et librationum
et linearum directiones. item per opticen in aedificiis ab
certis regionibus caeli lumina recte ducuntur. per arith- 10
meticen vero sumptus aedificiorum consummantur, men-
surarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum
quaestiones geometricis rationibus et methodis inveniuntur.
historias autem plures novisse oportet, quod multa orna- 5.1
menta saepe in operibus architecti designant, de quibus
argumenti rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere
debent. quemadmodum si quis statuas marmoreas muli-
ebres stolatas, quae caryatides dicuntur, pro columnis in 5
opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocaverit,
percontantibus ita reddet rationem. Carya, civitas Pelo-
ponnensis, cum Persis hostibus contra Graeciam consensit.
postea Graeci per victoriam gloriose bello liberati com-
muni consilio Caryatibus bellum indixerunt. itaque oppido 10
capto, viris interfectis, civitate deflagrata matronas eorum
in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque
ornatus matronales deponere, non uti una triumpho duce-
rentur, sed aeterna, servitutis exemplo gravi contumelia
pressae poenas pendere viderentur pro civitate. ideo qui 15
tunc architecti fuerunt aedificiis publicis designaverunt
earum imagines oneri ferendo conlocatas, ut etiam posteris
[nota] poena peccati Caryatium memoriae traderetur. non 6.1
minus Lacones, Pausania Agesilae filio duce, Plataico
proelio pauca manu infinitum numerum exercitus Per-
sarum cum superavissent, acto cum gloria triumpho spo-
liorum et praedae, porticum Persicam ex manubiis, laudis 5
et virtutis civium indicem, victoriae posteris pro tro-
paeo constituerunt. ibique captivorum simulacra bar-
barico vestis ornatu, superbia meritis contumeliis punita,
sustinentia tectum conlocaverunt, uti et hostes horrescerent
timore eorum fortitudinis effectus, et cives id exemplum 10
virtutis aspicientes gloria erecti ad defendendam liber-
tatem essent parati. itaque ex eo multi statuas Persicas
sustinentes epistylia et ornamenta eorum conlocaverunt,
et ita ex eo argumento varietates egregias auxerunt operi-
bus. item sunt aliae eiusdem generis historiae, quarum 15
notitiam architectos tenere oporteat. philosophia vero 7.1
perficit architectum animo magno et uti non sit adrogans,
sed potius facilis, aequus et fidelis, sine avaritia, quod est
maximum; nullum enim opus vere sine fide et castitate
fieri potest; ne sit cupidus neque in muneribus accipiendis 5
habeat animum occupatum, sed cum gravitate suam tuea-
tur dignitatem bonam famam habendo; et haec enim
philosophia praescribit. praeterea de rerum natura, quae
graece φυσιολογια dicitur, philosophia explicat. quam ne-
cesse est studiosius novisse, quod habet multas et varias 10
naturales quaestiones. ut etiam in aquarum ductionibus.
incursibus enim et circumitionibus et librata planitie ex-
pressionibus spiritus naturales aliter atque aliter fiunt,
quorum offensionibus mederi nemo poterit, nisi qui ex
philosophia principia rerum naturae noverit. item qui 15
Ctesibii aut Archimedis et ceterorum, qui eiusdem generis
praecepta conscripserunt, leget, sentire non poterit, nisi
his rebus a philosophis erit institutus. musicen autem sciat 8.1
oportet, uti canonicam rationem et mathematicam notam
habeat, praeterea ballistarum, catapultarum, scorpionum
temperaturas possit recte facere. in capitulis enim dextra
ac sinistra sunt foramina hemitoniorum, per quae tendun- 5
tur suculis et vectibus e nervo torti funes, qui non prae-
cluduntur nec praeligantur, nisi sonitus ad artificis aures
certos et aequales fecerint. bracchia enim, quae in eas
tentiones includuntur, cum extenduntur, aequaliter et
pariter utraque plagam mittere debent; quodsi non homo- 10
tona fuerint, inpedient directam telorum missionem. item 9.1
theatris vasa aerea, quae in cellis sub gradibus mathe-
matica ratione conlocantur sonitûm ex discrimine, quae
Graeci ηχεια appellant, ad symphonias musicas sive con-
centus componuntur divisa in circinatione diatessaron 5
et diapente et <diapason ad> disdiapason, uti vox scaenici,
sonitu conveniens in dispositionibus tactu cum offenderit,
aucta cum incremento clarior et suavior ad spectatorum
perveniat aures. hydraulicas quoque machinas et cetera,
quae sunt similia his organis, sine musicis rationibus 10
efficere nemo poterit. disciplinam vero medicinae novisse 10.1
oportet propter inclinationem caeli, quae Graeci κλιματα
dicunt, et aeris et locorum, qui sunt salubres aut pesti-
lentes, aquarumque usus; sine his enim rationibus nulla
salubris habitatio fieri potest. iura quoque nota habeat 5
oportet, ea quae necessaria sunt aedificiis <locis> com-
munibus parietum ad ambitum, stillicidiorum et cloaca-
rum, luminum, item aquarum ductiones et cetera, quae
eiusmodi sunt. nota oportet sint architectis, uti ante
caveant quam instituant aedificia, ne controversiae factis 10
operibus patribus familiarum relinquantur, et ut legibus
scribendis prudentia cavere possit et locatori et conduc-
tori; namque si lex perite fuerit scripta, erit ut sine cap-
tione uterque ab utroque liberetur. ex astrologia autem
cognoscitur oriens, occidens, meridies, septentrio, etiam 15
caeli ratio, aequinoctium, solstitium, astrorum cursus;
quorum notitiam si quis non habuerit, horologiorum ratio-
nem omnino scire non poterit.