Ea autem sunt divina mente comparata habentque
|
9.1.1.1
|
admirationem magnam considerantibus, quod umbra gno-
|
|
monis aequinoctialis alia magnitudine est Athenis, alia
|
|
Alexandriae, alia Romae, non eadem Placentiae ceterisque
|
|
orbis terrarum locis. itaque longe aliter distant descri-
|
5
|
ptiones horologiorum locorum mutationibus. umbrarum
|
|
enim aequinoctialium magnitudinibus designantur analem-
|
|
matorum formae, e quibus perficiuntur ad rationem loco-
|
|
rum et umbrae gnomonum horarum descriptiones. ανα-
|
|
λημμα est ratio conquisita solis cursu et umbrae crescentis
|
10
|
ad brumam observatione inventa, e qua per rationes archi-
|
|
tectonicas circinique descriptiones est inventus effectus
|
|
in mundo. mundus autem est omnium naturae rerum
|
2.1
|
conceptio summa caelumque sideribus et stellarum cursi-
|
|
bus conformatum. id volvitur continenter circum terram
|
|
atque mare per axis cardines extremos. namque in his
|
|
locis naturalis potestas ita architectata est conlocavitque
|
5
|
cardines tamquam centra, unum a terra inmani <spatio>
|
|
in summo mundo ac post ipsas stellas septentrionum,
|
|
alterum trans contra sub terra in meridianis partibus, ibi-
|
|
que circum eos cardines orbiculos circum centra uti in
|
|
torno perfecit, qui graece πολοι nominantur, per quos
|
10
|
pervolitat sempiterno caelum. ita media terra cum mari
|
|
centri loco naturaliter est conlocata. his natura dispositis
|
3.1
|
ita, uti septentrionali parte a terra excelsius habeat alti-
|
|
tudinem centrum, in meridiana autem parte in inferiori-
|
|
bus locis subiectum a terra obscuretur, tunc etiam per
|
|
medium transversa et inclinata in meridiem [circuli de]
|
5
|
lata zona xii signis est conformata. eorum species stellis
|
|
dispositis xii partibus peraequatis exprimit depictam ab
|
|
natura figurationem. itaque lucentia cum mundo reliquis-
|
|
que sideribus ornatu circum terram mareque pervolantia
|
|
cursus perficiunt ad caeli rotunditatem. omnia autem
|
4.1
|
visitata et invisitata temporum necessitate sunt constituta.
|
|
ex quis sex signa numero supra terram cum caelo per-
|
|
vagantur, cetera sub terram subeuntia ab eius umbra ob-
|
|
scurantur. sex autem ex his semper supra terram nitun-
|
5
|
tur. quanta pars enim novissimi signi depressione coacta
|
|
versatione subiens sub terram occultatur, tantundem eius
|
|
contraria e conversationis necessitate suppressa rotatione
|
|
circumacta trans locis patentibus ex obscuris egreditur ad
|
|
lucem; namque vis una et necessitas utrimque simul orien-
|
10
|
tem et occidentem perficit. ea autem signa cum sint
|
5.1
|
numero xii partesque duodecumas singula possideant mundi
|
|
versenturque ab oriente ad occidentem continenter, tunc
|
|
per ea signa contrario cursu luna, stella Mercurii, Veneris,
|
|
ipse sol itemque Martis et Iovis et Saturni ut per graduum
|
5
|
ascensionem percurrentes alius alia circumitionis magni-
|
|
tudine ab occidente ad orientem in mundo pervagantur.
|
|
luna die octavo et vicesimo et amplius circiter hora caeli
|
|
circumitionem percurrens, ex quo signo coeperit ire, ad id
|
|
signum revertendo perficit lunarem mensem. sol autem
|
6.1
|
signi spatium, quod est duodecuma pars mundi, mense
|
|
vertente vadens transit; ita xii mensibus xii signorum
|
|
intervalla pervagando cum redit ad id signum, unde coe-
|
|
perit, perficit spatium vertentis anni. ex eo, quem circulum
|
5
|
luna terdecies in xii mensibus percurrit, eum sol eisdem
|
|
mensibus semel permetitur. Mercurii autem et Veneris
|
|
stellae circa solis radios uti per centrum eum itineribus
|
|
coronantes regressus retrorsus et retardationes faciunt,
|
|
etiam stationibus propter eam circinationem morantur in
|
10
|
spatiis signorum. id autem ita esse maxime cognoscitur
|
7.1
|
ex Veneris stella, quod ea, cum solem sequatur, post oc-
|
|
casum eius apparens in caelo clarissimeque lucens vespe-
|
|
rugo vocitatur, aliis autem temporibus eum antecurrens
|
|
et oriens ante lucem lucifer appellatur. ex eoque nonnum-
|
5
|
quam plures dies in <uno> signo commorantur, alias ce-
|
|
lerius ingrediuntur in alterum signum. itaque quod non
|
|
aeque peragunt numerum dierum in singulis signis, quan-
|
|
tum sunt moratae prius, transiliendo celerioribus itineri-
|
|
bus perficiunt iustum cursum. ita efficitur, uti, quod de-
|
10
|
morentur in nonnullis signis, nihilominus, cum eripiant
|
|
se ab necessitate morae, celeriter consequantur iustam
|
|
circumitionem. iter autem in mundo Mercurii stella ita
|
8.1
|
pervolitat, uti trecentesimo et sexagensimo die per signo-
|
|
rum spatia currens perveniat ad id signum, ex quo priore
|
|
circumlatione coepit facere cursum, et ita peraequatur
|
|
eius iter, ut circiter tricenos dies in singulis signis habeat
|
5
|
numeri rationem. Veneris autem, cum est liberata ab in-
|
9.1
|
peditione radiorum solis, xxx diebus percurrit signi spatium.
|
|
quod minus quadragenos dies in singulis signis patitur,
|
|
cum stationem fecerit, restituit eam summam numeri in
|
|
uno signo morata. ergo totam circinationem in caelo
|
5
|
quadringentesimo et octogensimo et quinto die permensa
|
|
iterum init signum, ex quo signo prius iter facere coepit.
|
|
Martis vero circiter sexcentesimo octogensimo tertio si-
|
10.1
|
derum spatia pervagando pervenit eo, ex quo initium fa-
|
|
ciendo cursum fecerat ante, et in quibus signis celerius
|
|
percurrit, cum stationem fecit, explet dierum numeri ra-
|
|
tionem. Iovis autem placidioribus gradibus scandens contra
|
5
|
mundi versationem, circiter ccclx diebus singula signa
|
|
permetitur, et consistit post annum xi et dies cccxiii et
|
|
redit in id signum, in quo ante xii annos fuerat. Saturni
|
|
vero, mensibus undetriginta et amplius paucis diebus per-
|
|
vadens per signi spatium, anno nono et vicensimo et cir-
|
10
|
citer diebus clx, in quo ante tricensimo fuerat anno, in
|
|
id restituitur, ex eoque, quo minus ab extremo distat mundo,
|
|
tanto maiorem circinationem rotae percurrendo tardior
|
|
videtur esse. ei autem, qui supra solis iter circinationes
|
11.1
|
peragunt, maxime cum in trigono fuerint, quod is inierit,
|
|
tum non progrediuntur, sed regressus facientes morantur,
|
|
doneque [cum idem] sol de eo trigono in aliud signum
|
|
transitionem fecerit. id autem nonnullis sic fieri placet,
|
5
|
quod aiunt solem, cum longius absit abstantia quadam, non
|
|
lucidis itineribus errantia per ea sidera obscuritatis mora-
|
|
tionibus inpedire. nobis vero id non videtur. solis enim
|
|
splendor perspicibilis et patens sine ullis obscurationibus
|
|
est per omnem mundum, ut etiam nobis appareant, cum
|
10
|
faciant eae stellae regressus et morationes. ergo si tantis
|
|
intervallis nostra species potest id animadvertere, quid
|
|
ita divinitatibus splendoribusque astrorum iudicamus ob-
|
|
scuritates obici posse? ergo potius ea ratio nobis con-
|
12.1
|
stabit, quod, fervor quemadmodum omnes res evocat et
|
|
ad se ducit, ut etiam fructus e terra surgentes in altitu-
|
|
dinem per calorem videmus, non minus aquae vapores a
|
|
fontibus ad nubes per arcus excitari, eadem ratione solis
|
5
|
impetus vehemens radiis trigoni forma porrectis inse-
|
|
quentes stellas ad se perducit et ante currentes veluti
|
|
refrenando retinendoque non patitur progredi, sed ad se
|
|
regredi in alterius trigoni signum [esse].
|
|