Uti autem Aristarchus Samius mathematicus vigore 9.2.3.1
magno rationes varietatis disciplinis de eadem <re> reliquit,
exponam. non enim latet lunam <non> suum propriumque
habere lumen, sed esse uti speculum et ab solis impetu
recipere splendorem. namque luna de septem astris cir- 5
culum proximum terrae in cursibus minimum pervagatur.
ita quot mensibus sub rotam solis radiosque uno die, ante-
quam praeterit, latens obscuratur. cum est cum sole, nova
vocatur. postero autem die, quo numeratur secunda, prae-
teriens ab sole visitationem facit tenuem extremae rotun- 10
dationis. cum triduum recessit ab sole, crescit et plus
inluminatur. cotidie vero discedens cum pervenit ad diem
septimum, distans a sole occidente circiter medias caeli
regiones, dimidia lucet, et eius quae ad solem pars spectat,
ea est inluminata. quarto autem decumo die, cum in dia- 4.1
metro spatio totius mundi absit ab sole, perficitur plena
et oritur, cum sol sit ad occidentem, ideo quod totum
spatium mundi distans consistit contra et impetu solis
totius orbis in se recipit splendorem. septumo decumo 5
die cum sol oriatur, ea pressa est ad occidentem. vicen-
simo et altero die cum sol est exortus, luna tenet circiter
caeli medias regiones, et id quod spectat ad solem, id
habet lucidum reliquis obscura. item cotidie cursum fa-
ciendo circiter octavo et vicensimo die subit sub radios 10
solis, et ita menstruas perficit rationes.
  Nunc, ut in singulis mensibus sol signa pervadens auget
et minuit dierum et horarum spatia, dicam. namque cum 3.1.1
arietis signum iniit et partem octavam pervagatur, per-
ficit aequinoctium vernum. cum progreditur ad caudam
tauri sidusque vergiliarum, e quibus eminet dimidia pars
prior tauri, in maius spatium mundi quam dimidium pro- 5
currit procedens ad septentrionalem partem. e tauro cum
ingreditur in geminos exorientibus vergiliis, magis crescit
supra terram et auget spatia dierum. deinde <e> geminis
cum iniit ad cancrum, qui brevissimum tenet caeli spa-
tium, cum pervenit in partem octavam, perficit solstitiale 10
tempus, et peragens pervenit ad caput et pectus leonis,
quod eae partes cancro sunt attributae. e pectore autem 2.1
leonis et finibus cancri solis exitus percurrens reliquas
partes leonis inminuit diei magnitudinem et circinationis
reditque in geminorum aequalem cursum. tunc vero a leone
transiens in virginem progrediensque ad sinum vestis eius 5
contrahit circinationem et aequat ad eam, quam taurus
habet, cursus rationem. e virgine autem progrediens per
sinum, qui sinus librae partes habet primas, in librae
parte viii perficit aequinoctium autumnale; qui cursus
aequat eam circinationem, quae fuerat in arietis signo. 10
scorpionem autem cum sol ingressus fuerit occidentibus 3.1
vergiliis, minuit progrediens meridianas partes longi-
tudines dierum. e scorpione cum percurrendo init in
sagittarium ad femina eius, contractiorem diurnum per-
volat cursum. cum autem incipit a feminibus sagittarii, 5
quae pars est attributa capricorno, ad partem octavam,
brevissimum caeli percurrit spatium. ex eo a brevitate
diurna bruma ac dies brumales appellantur. e capricorno
autem transiens in aquarium adauget et aequat sagittarii
longitudine diei spatium. ab aquario cum ingressus est 10
in pisces favonio flante, scorpionis comparat aequalem
cursum. ita sol ea signa circum pervagando certis tem-
poribus auget aut minuit dierum et horarum spatia.