Fiunt etiam alio genere horologia hiberna, quae ana- 9.8.8.1
phorica dicuntur perficiunturque rationibus his. horae dis-
ponuntur ex virgulis aeneis ex analemmatos descriptione
ab centro dispositae in fronte; in ea circuli sunt circum-
dati menstrua spatia finientes. post has virgulas tympa- 5
num, in quo descriptus et depictus est mundus signiferque
circulus [descriptioque ex xii caelestium signorum fit
figurata], cuius ex centro deformatio * * * unum maius,
alterum minus. posteriori autem parte tympano medio
axis versatilis est inclusus inque eo axi aenea mollis catena 10
est involuta, ex qua pendet ex una parte phellos (sive
tympanum), qui ab aqua sublevatur, altera aequo pondere
phelli sacoma saburrale. ita quantum ab aqua phellos 9.1
sublevatur, tantum saburrae pondus infra deducens versat
axem, axis autem tympanum. cuius tympani versatio
alias efficit, uti maior pars circuli signiferi, alias minor in
versationibus suis temporibus designet horarum proprie- 5
tates. namque in singulis signis sui cuiusque mensis dierum
numeri cava sunt perfecta, cuius bulla, quae solis ima-
ginem horologiis tenere videtur, significat horarum spatia.
ea translata ex terebratione in terebrationem mensis ver-
tentis perficit cursum suum. itaque quemadmodum sol per 10.1
siderum spatia vadens dilatat contrahitque dies et horas,
sic bulla in horologiis ingrediens per puncta contra centri
tympani versationem, cotidie cum transfertur aliis tem-
poribus per latiora, aliis per angustiora spatia, menstruis 5
finitionibus imagines efficit horarum et dierum.
  De administratione autem aquae, quemadmodum se
temperet ad rationem, sic erit faciendum. post frontem 11.1
horologii intra conlocetur castellum in idque per fistulam
saliat aqua et in imo habeat cavum. ad id autem ad-
fixum sit ex aere tympanum habens foramen, per quod
ex castello in id aqua influat. in eo autem minus tym- 5
panum includatur cardinibus ex torno masculo et femina
inter se coartatis, ita uti minus tympanum quemadmodum
epitonium in maiore circumagendo arte leniterque versetur.
maioris autem tympani labrum aequis intervallis ccclxv 12.1
puncta habeat signata, minor vero orbiculus in extrema
circinatione fixam habeat lingulam, cuius cacumen dirigat
ad punctorum regiones, inque eo orbiculo temperatum sit
foramen, quia in tympanum aqua influit per id et servat 5
administrationem. cum autem in maioris tympani labro
fuerint signorum caelestium deformationes, id autem sit
inmotum et in summo habeat deformatum cancri signum,
ad perpendiculum eius in imo capricorni, ad dextram
spectantis librae, ad sinistram arietis signum, ceteraque 10
inter eorum spatia designata sint, uti in caelo videntur:
igitur cum sol fuerit in capricorni, orbiculi lingula in 13.1
maioris tympani parte ex capricorni cotidie singula puncta
tangens, ad perpendiculum habens aquae currentis vehe-
mens pondus, celeriter per orbiculi foramen id extrudit
ad vasum excipiens eam. cum brevi spatio impletur, corri- 5
pit et contrahit dierum spatia et horarum. cum autem
cotidiana versatione minoris tympani lingula ingrediatur
in aquarii puncta, discedens foramen a perpendiculo et
aquae vehementi cursu cogitur tardius emittere salientem.
ita quo minus celeri cursu vas excipit aquam, dilatat 10
horarum spatia. aquarii vero pisciumque punctis uti gra- 14.1
dibus scandens orbiculi foramen in ariete tangendo octavam
partem aqua temperate salienti praestat aequinoctiales
horas. ab ariete per tauri et geminorum spatia ad summa
cancri puncta partis octavae foramen se tympani versatio- 5
nibus peragens et in altitudinem eo rediens viribus ex-
tenuatur, et ita tardius fluendo dilatat morando spatia
et efficit horas in cancri signo solstitiales. a cancro cum
proclinat et peragit per leonem et virginem ad librae
partis octavae puncta revertendo et gradatim corripiendo 10
spatia contrahit horas, et ita perveniens ad puncta librae
aequinoctiales rursus reddit horas. per scorpionis vero 15.1
spatia et sagittarii proclivius deprimens se foramen re-
diensque circumactione ad capricorni partem viii, restituit
celeritate salientis brumales horarum brevitates.