Item propter tenuitatem caeli meridianae nationes ex 6.1.9.1
acuta fervore mente expeditius celeriusque moventur ad
consiliorum cogitationes; septentrionales autem gentes
infusae crassitudine caeli, propter obstantiam aeris umore
refrigeratae stupentes habent mentes. hoc autem ita esse 5
a serpentibus licet aspicere, quae, per calorem cum ex-
haustam habent umoris refrigerationem, tunc acerrime
moventur, per brumalia autem et hiberna tempora ab
mutatione caeli refrigeratae, inmotae sunt stupore. ita
non est mirandum, si acutiores efficit calidus aer hominum 10
mentes, refrigeratus autem contra tardiores. cum sint 10.1
autem meridiane nationes animis acutissimis infinitaque
sollertia consiliorum, simul ut ad fortitudinem ingrediun-
tur, ibi succumbunt, quod habent exsuctas ab sole ani-
morum virtutes; qui vero refrigeratis nascuntur regio- 5
nibus, ad armorum vehementiam paratiores sunt magnis
virtutibus sine timore, sed tarditate animi sine conside-
rantia inruentes sine sollertia suis consiliis refragantur.
cum ergo haec ita sint ab natura rerum in mundo con-
locata et omnes nationes inmoderatis mixtionibus dispa- 10
ratae, veros inter spatium totius orbis terrarum regiones-
que medio mundi populus Romanus possidet fines. namque 11.1
temperatissimae ad utramque partem et corporum mem-
bris animorumque vigoribus pro fortitudine sunt in Italia
gentes. quemadmodum enim Iovis stella inter Martis fer-
ventissimam et Saturni frigidissimam media currens tem- 5
peratur, eadem ratione Italia inter septentrionalem meri-
dianamque ab utraque parte mixtionibus temperatas et
invictas habet laudes. itaque consiliis refringit barbarorum
virtutes, forti manu meridianorum cogitationes. ita divina
mens civitatem populi Romani egregia temperataque re- 10
gione conlocavit, uti orbis terrarum imperii potiretur.
quodsi ita est, uti dissimiles regiones ab inclinationibus 12.1
caeli variis generibus sint comparatae, ut etiam naturae
gentium disparibus animis et corporum figuris qualita-
tibusque nascerentur, non dubitemus aedificiorum quoque
rationes ad nationum gentiumque proprietates apte dis- 5
tribuere, cum habeamus ab ipsa rerum natura sollertem
et expeditam monstrationem.