DE PROLE AUGENDA
Gel. N.A. 1.6.2
si sine uxore possemus, Quirites, omnes ea molestia 6.1
careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis
satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti
perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est.
Gel. N.A. 1.6.8
di immortales plurimum possunt; sed non plus velle 7.1
nobis debent quam parentes. at parentes, si pergunt
liberi errare, bonis exheredant. quid ergo nos divinitus
expectemus, nisi malis rationibus finem facimus? is de-
mum deos propitios esse aecum est, qui sibi adversarii 5
non sunt. dii immortales virtutem adprobare, non adhi-
bere debent.