| DECLAMATIONVM EXCERPTA | |
| Uxor tyrannicida | |
| Quinque cum tyranno proximi familiae puniantur. Quae habebat | 1.1 |
| duos filios et tyrannum virum, tyrannicidium fecit. praemio | |
| impunitatem liberis postulavit; meruit, ex his alter occupavit | |
| arcem. et eum mater occidit. petit alteri impunitatem; contra- | |
| dicitur. | 5 |
| "Occidam" inquit. quanta nobis ante patienda sunt, dum | |
| occidere tyrannum femina possit et mater velit! "non possum | |
| mortem filii mei videre." hoc est ergo, quare illum velimus | |
| occidere. | |
| Pars altera | |
| Petit praemium, non quod accipiat, sed quod accepit. | 10 |