Leno
Iuvenes frequenter ad lupanar veniebant. cum his leno fre- 5.1
quenter denuntiasset, ne accederent, foveam fecit et complevit
ignibus. adulescentes cum venissent, exusti sunt. accusatur a
parentibus eorum leno laesae rei publicae.
"Denuntiavi" inquit: dii boni, quantum ausus est, cui ne post 5
denuntiationem quidem creditum est! Fuit in illis summa
pietas: placuere patribus; summa frugalitas: displicuere lenoni.
Tu te iure audes defendere? nihil ei licet, in quem nihil non
licet. "Denuntiavi" inquit: novimus lenonum minas venales.
"Iniuriam" inquit "faciebant mancipiis meis." quid enim aliud 10
in his quam iniuriam vendis?
Pars altera
Vbi quid futurum est denuntiatum, culpa patientis est.