| LXVIII | |
| Rusticus indocte si quid dixisse videbor, | 68.1 |
| da veniam: libros non lego, poma lego. | |
| sed rudis hic dominum totiens audire legentem | |
| cogor Homereas edidicique notas. | |
| ille vocat, quod nos psolen, ψολόεντα κεραυνόν, | 5 |
| et quod nos culum, κουλεόν ille vocat. | |
| μερδαλέον certe si res non munda vocatur, | |
| et pediconum mentula merdalea est. | |
| quod nisi Taenario placuisset Troica cunno | |
| mentula, quod caneret, non habuisset opus. | 10 |
| mentula Tantalidae bene si non nota fuisset, | |
| nil, senior Chryses quod quereretur, erat. | |
| haec eadem socium tenera spoliavit amica, | |
| quaeque erat Aeacidae, maluit esse suam. | |
| ille Pelethroniam cecinit miserabile carmen | 15 |
| ad citharam, cithara tensior ipse sua. | |
| nobilis hinc nata nempe incipit Ilias ira | |
| principiumque sacri carminis illa fuit. | |
| altera materia est error fallentis Vlixei: | |
| si verum quaeras, hanc quoque movit amor. | 20 |
| hic legitur radix, de qua flos aureus exit, | |
| quam cum μῶλυ vocat, mentula μῶλυ fuit. | |
| hic legimus Circen Atlantiademque Calypson | |
| grandia Dulichii vasa petisse viri. | |
| huius et Alcinoi mirata est filia membrum | 25 |
| frondenti ramo vix potuisse tegi. | |
| ad vetulam tamen ille suam properabat, et omnis | |
| mens erat in cunno, Penelopea, tuo: | |
| quae sic casta manes, ut iam convivia visas | |
| utque fututorum sit tua plena domus. | 30 |
| e quibus ut scires quicunque valentior esset, | |
| haec es ad arrectos verba locuta procos: | |
| 'nemo meo melius nervom tendebat Vlixe, | |
| sive illi laterum sive erat artis opus. | |
| qui quoniam periit, vos nunc intendite, qualem | 35 |
| esse virum sciero, vir sit ut ille meus.' | |
| hac ego, Penelope, potui tibi lege placere, | |
| illo sed nondum tempore factus eram. |