LXVIII
Rusticus indocte si quid dixisse videbor, 68.1
  da veniam: libros non lego, poma lego.
sed rudis hic dominum totiens audire legentem
  cogor Homereas edidicique notas.
ille vocat, quod nos psolen, ψολόεντα κεραυνόν, 5
  et quod nos culum, κουλεόν ille vocat.
μερδαλέον certe si res non munda vocatur,
  et pediconum mentula merdalea est.
quod nisi Taenario placuisset Troica cunno
  mentula, quod caneret, non habuisset opus. 10
mentula Tantalidae bene si non nota fuisset,
  nil, senior Chryses quod quereretur, erat.
haec eadem socium tenera spoliavit amica,
  quaeque erat Aeacidae, maluit esse suam.
ille Pelethroniam cecinit miserabile carmen 15
  ad citharam, cithara tensior ipse sua.
nobilis hinc nata nempe incipit Ilias ira
  principiumque sacri carminis illa fuit.
altera materia est error fallentis Vlixei:
  si verum quaeras, hanc quoque movit amor. 20
hic legitur radix, de qua flos aureus exit,
  quam cum μῶλυ vocat, mentula μῶλυ fuit.
hic legimus Circen Atlantiademque Calypson
  grandia Dulichii vasa petisse viri.
huius et Alcinoi mirata est filia membrum 25
  frondenti ramo vix potuisse tegi.
ad vetulam tamen ille suam properabat, et omnis
  mens erat in cunno, Penelopea, tuo:
quae sic casta manes, ut iam convivia visas
  utque fututorum sit tua plena domus. 30
e quibus ut scires quicunque valentior esset,
  haec es ad arrectos verba locuta procos:
'nemo meo melius nervom tendebat Vlixe,
  sive illi laterum sive erat artis opus.
qui quoniam periit, vos nunc intendite, qualem 35
  esse virum sciero, vir sit ut ille meus.'
hac ego, Penelope, potui tibi lege placere,
  illo sed nondum tempore factus eram.