ANTIOPA
Prob. Verg. Ecl. 2.23
Iouis éx Antiopa Nýctei natí <duo> 1a
Loca hórrida initas.
Cic. Div. 2.133
Amphio Quadrupés tardigrada agréstis humilis áspera, 2
Breui cápite, ceruice ánguina, aspectú truci,
Euíscerata inánima cum animalí sono.
Astici Ita saéptuosa díctione abs té datur 5
Quod cóniectura sápiens aegre cóntuit:
Non íntellegimus, nísi si aperte díxeris.
Amphio Testúdo
. . . perdita ínluuie atque insómnia
Frendére noctes, mísera quas perpéssa sum 10
. frúges frendo sólidas saxi róbore.
. . . . . . . . sól si perpetuó siet,
Flámmeo uapóre torrens térrae fetum exússerit:
Nócti ni interuéniat, fructus pér pruinam obríguerint.
Mínitabiliterque íncrepare díctis saeuis íncipit. 15
Nonne hínc uos propere <e> stábulis amolímini?
Sed cúm animo attendi ád quaerendum, quíd siet
. . . . . céruicum
Florós dispendite crínes.
Saluéte, gemini, méa propages sánguinis! 20
Sch. Pers. 1.77
    inluuie córporis 20a
Ét coma prolíxa impexa cónglomerata atque hórrida
Setum
ARMORVM IVDICIVM
Char. GL 1.195K
. . . . séque ad ludos iam índe abhinc exérceant. 21
Quí uiget, uescátur armis, íd percipiat praémium.
. . . qui sése adfines ésse ad causandúm uolunt,
Dé uirtute is égo cernundi dó potestatem ómnibus.
Án quis est qui té esse dignum, quícum certetúr, putet? 25
. . si non ést ingratum re ápse quod fecí bene.
    túque te
Désidere <in túto residem,> nós hic esse in <múnere
Máluisti.>
Díc <mihi> quid fáciam: quod me móneris, effectúm dabo. 30
Próloqui non paénitebunt líberi ingrato éx loco.
. . et aecum et réctum est, <tu> quod póstulas:
Iuráti cernant.
. . . . . nilne ad te dé iudicio armum áccidit?
Quod égo inaudiui accípite, et quid sit fácto opus decérnite. 35
Cúm recordor eíus ferocem et tóruam confidéntiam
feróci ingenio, tóruus, praegrandí gradu
Nám canis, quando ést percussa lápide, non tam illum ádpetit,
Quí sese icit, quam íllum eumpse lápidem, qui ipsa icta ést, petit.
. . . . mén seruasse, ut éssent qui me pérderent! 40
. . . pro império agendum est.—Quís uetat,
Quí ne attollat?
ATALANTA
Non. 495M
Paréntum incertum inuéstigandum grátia
Non. 490M
Dólet pigetque mágis magisque mé conatum hoc néquiquam itiner. 44-45
Non. 378M
<Tamen> étsi metuo pícta de pallá plagam 46
Gradere átque atrocem coérce confidéntiam!
. . . . éxtremum intra cámterem ipsum praégradat
Párthenopaeum.
Non. 226M
Viám quam insistam dúbito aut quod primórdium 50-51
Capíssam ad stirpem exquírendum . . . . . 52
Quás famulitas uís egestas fáma formidó pudor
Hís sollicita, stúdio obstupida, súspenso animo cíuitas
Mórtem ostentant, régno expellunt, cónsanguineam esse ábdicant. 55
Non. 481M
Tégiae nunc nemorális regnum pótitur transmissú patris. 56-57
Non. 182M
Quid istúc est? uultum cáligat quae trístitas? 58-59
Non. 322M
Quae aégritudo ínsolens méntem attemptát tuam? 60
Hábeo ego istam quí distinguam intér uos geminitúdinem.
. . . . ís uestrorum utér sit, cui signúm datum est,
Cétte.
Suspénsum in laeuo brácchio ostendo úngulum.
Nam quód conabar, cum ínteruentum est, dícere, 65
Nunc éxpedibo.
Mi gnáte, ut uerear éloqui, porcét pudor.
Triplicém uirili séxu partum prócreat.
Vbi égo me grauidam séntio adgrauéscere
Propínquitate párti 70
Cum incúltos peruestígans rimarém sinus
Sempér sat agere ut né in amore animum óccupes.
Cóncentare ac díssentire párti ac da rursum aéquiter.
Omnés, qui tam quam nós <seuero> séruiunt
Sub régno, callent dóminum imperia métuere. 75
Brev. Expos. Verg. G. 1.18
    Tegeaéa Arcadiae cíuitas 75a
CHRYSES
Non. 488M
    intereá loci 76
Flúcti flacciscúnt, silescunt uénti, mollitúr mare.
Própemodum animus cóniectura de érrore eius aúgurat.
Átque, ut promeruít, pater mihi pátriam populauít meam.
Ciués, antiqui amíci maiorúm meum, 80
Consílium socii, augúrium atque extum intérpretes,
Post quám prodigium horríferum, portentúm pauos
. . . nam isti quí linguam auium intéllegunt
Plusque éx alieno iécore sapiunt quam éx suo,
Magis aúdiendum quam aúscultandum cénseo. 85
Hóc uide, circúm supraque quód complexu cóntinet
Térram
Sólisque exortú capessit cándorem, occasú nigret,
Íd quod nostri caélum memorant, Grái perhibent aéthera:
Quídquid est hoc, ómnia animat fórmat alit augét creat 90
Sépelit recipitque ín sese omnia, ómniumque idem ést pater,
Índidemque eadem aéque oriuntur de íntegro atque eodem óccidunt.
Máter terrast: párit haec corpus, ánimam <autem> aeter ádiugat.
Ídae promuntúrium, quoius língua in altum próicit
. . . . . incipio sáxum temptans scándere 95
Vórticem, e summísque in omnis pártes prospectum aúcupo.
    aésti forte ex árido
    adiutámini et deféndite!
Ést ibi sub eo sáxo penitus stráta harena ingéns specus.
Si quá potestur ínuestigarí uia 100
Inuéni, opino, Oréstes uter essét tamen.
Prisc. GL 2.254K
Óssuum inhumatum aéstuosam aulam 102-103
Festus 273M
    pró merenda grátia 104
Simúl cum uideam Gráios nil medíocriter 105
Redámptruare opibúsque summis pérsequi
. . atque eccos únde certiscént . .
. . . . . fúgimus, qui arte hac uéscimur.
Pérque nostram egrégiam unanimitátem, quam memória <nulla>
Déiugat 110
Set césso inimicitiam íntegrare?
Di mónerint meliora átque amentiam áuerruncassínt tuam!
DVLORESTES
Non. 505M
    hymenaeúm fremunt
Aequáles, aula résonit crepitu músico.
Gnatám despondit, núptiis hanc dát diem. 115
Respónsa explanat: mándat ne matrí fuat
Cognóscendi umquam aut cóntuendi cópia.
Aut híc est aut hic ádfore actutum aútumo.
Non. 352M
Hícine is est, quem fáma Graia ante ómnis nobilitát uiros? 119-120
Non. 490M
Délphos uenum pécus egi, inde ad stábula haec itiner cóntuli. 121
. . . primum hóc abs te oro, mínus inexorábilem
Fáxis.—Ni turpássis uanitúdine aetatém tuam,
Óro: minime fléctas fandi mé prolixitúdine.
Non. 13M
Nón decet animum aégritudine ín re crepera cónfici. 128
Nónne officium fúngar uulgi, atque aégre male factúm feram?
Sí quis hac me orátione incílet, quid respóndeam? 130
Nunc ne íllum expectes, quándo amico amíciter
Fecísti
. . quidnam autem hoc sóniti est, quod stridúnt foris?
. . ubi illic ést? me miseram! quónam clam se elíminat?
Vel cúm illum uideas sóllicitum orbitúdine 135
Prisc. GL 2.182K
Páter Achiuos ín Caperei sáxis pleros pérdidit.
    [ni] me cáluitur suspício,
Hóc est illud quód fore occulte Oéax praedixít . .
Útinam nunc matréscam ingenio, ut meúm patrem ulciscí queam!
    éxtemplo Aegisthí fidem 140
Núncupantes cónciebunt pópulum . . . . .
Néc grandiri frúgum fetum pósse nec mitíscere
    quid? quod iam ét mihi
Pigét paternum nómen, maternúm pudet
Profári. 145
Macte ésto uirtute, óperaque omen ádproba!
Ámplus, rubicundó colore et spéctu proteruó ferox
Ís quis est?—Qui té, nisi illum tu óccupas, letó dabit.
Heu, nón tyrannum nóui temeritúdinem?
Set méd incertat díctio: quare éxpedi! 150
Nil cóniectura quíui interpretárier,
Quorsúm †flexiuice conténderet.
<Proínde> ut ista súnt promerita uéstra, aequiperare út queam
Véreor, nisi numquám fatiscar fácere quod quibó boni.
Únde exoritur? quó praesidio frétus, auxiliís quibus? 155
Quó consilio cónsternatur, quá ui, cuius cópiis?
Íllum quaero, qui ádiutatur.
Nam te ín tenebrica saépe lacerabó fame
Clausam ét fatigans ártus torto dístraham.
animum quae * * * moenis 160
HERMIONA
Non. 116M
. . . . . . quo tandem ipsa órbitas
Grandaéuitasque Pélei penúriam
Stirpís subauxit.
Tristítia atque animi intóleranda anxitúdine
. . . . . át non cernam, nísi tagam. 165
Cum néque me aspicere aequáles dignarént meae
Príus data est quam tíbi dari dicta, aút quam reditum est Pérgamo.
Quód ego in acie célebra obiectans uítam bellando áptus sum
Quíd benefacta meí patris, cuius ópera te esse ultum aútumant?
. . . . . régni alieni cúpiditas 170
Pelléxit.
<Tuo> súb iudicio quae ómnes tetinerím grados
Nam sólus Danais híc domum itioném dedit.
Par fórtitudo, gémina confidéntia
Laméntas fletus fácere conpendí licet. 175
Obnóxium esse aut brútum aut elinguém putes.
Ó flexanima atque ómnium regína rerum orátio!
Quántamque ex discórditate cládem inportem fámiliae
Habet hóc senectus ín sese, ipsa cum pigrast,
Spisse út uideantur ómnia ei confíeri. 180
Paucís absoluit, né moraret diútius.
A té Tyndareo fíeri contuméliam,
Cuius <mé> ueretur máxume.
Non tú te e conspectu hínc amolire? . . .
Sérmonem hic nostrum éx occulto clépsit, quantum intéllego. 185
Cúrrum liquit: clámide contorta ástu clupeat bráccium.
Íbo atque edicám, frequentes út eant gratatum hóspiti.
Concórditatem hospítio adiunctam pérpetem
Probitáte conseruétis.
    quas gloria et * * * uarietas humanum * * * 190
ILIONA
Festus 281M
    ab eó . .
Depúlsum mamma paédagogandum áccipit
Repótialis Líber.
Set hí cluentur hóspitum infidíssimi.
. . . . . blándam hortatricem ádiugat 195
Voluptátem
Matér, te appello, tú, quae curam sómno suspensám leuas
Neque té mei miseret, súrge et sepeli nátum <tuum> . . .
    . . . prius quám ferae
Volucrésque
* 199a
Neu réliquias quaesó mias sireis dénudatis óssibus 200
Per térram sanie délibutas foéde diuexárier.
Age ádsta: mane audi: iterádum eadem istaéc mi!
Ea, út stagnorum umórem rimarém, loca
Quos égo ita ut uolui offéndo incolumis . . .
Profécto aut inibi est aút iam potiuntúr Phrugum. 205
Di me étsi perdunt, támen esse adiutam éxpetunt,
Quom príus quam intereo spátium ulciscendí danunt.
Fac, út coepisti, hanc óperam mihi des pérpetem:
Oculís extraxerim
Cur ínlaqueetur híc?—Mecum altercás? tace. 210
Ne pórro te error, quí nunc lactat, máceret
Quis deós infernos, quíbus caelestis dígnet decorare hóstiis
Óccidisti, ut múlta paucis uérba unose obnúntiem.
Ibo ád eam ut sciscam quíd uelit.—Valuaé sonunt.
Repúgnanti ego porro húnc ui detraxi úngulum. 215
Paélici supérstitiosae cúm uecordi cóniuge
Úsi honore crédo Achiui hunc scéptrum patientúr poti.
MEDVS
Festus 356M
Áccessi Aeaeam, ét tosillam pégi lecto in lítore.
. . . . té, Sol, inuoco, út mihi potestatém duis
Ínquirendi meí parentis. 220
. . ques sunt ís?—Ignoti, néscio ques ignóbiles.
Quae rés te ab stabulis ábiugat?—Certum ést loqui.
Clamóre et sonitu cólles resonantés bount.
Diuórsi circumspícimus, horror pércipit.
Quíd tandem? ubi ea est? quód receptast?—Éxul incertá uagat 225
Cedo quórsum itiner tetinísse aiunt?
Si résto, porgit út eam: si ire cónor, prohibet baétere.
Cústodite istúnc uos, ne uim qui áttolat neue áttigat.
Linguaé bisulcis áctu crispo fúlgere
    múlier egregiíssima 230
Forma
Caélitum camílla, expectata áduenis: salue, hóspita!
Vitám propagans éxanimis altáribus
Populóque ut faustum sémpiterne sóspitent
Repúdio hospitium: régrediundum est ílico. 235
Possum égo istam capite cládem auerruncássere.
Quá super red ínterfectum <tú> esse dixisti Híppotem?
Atque éccum in ipso témpore ostentúm senem!
Quís tu es, mulier, quaé me insueto núncupasti nómine?
Séntio, patér, te uocis cálui similitúdine. 240
Set quíd conspicio? núm me lactans cáluitur
Aetás?
neque * * * <profundum>
Cic. N.D. 3.48
Aegialeus 243a
NIPTRA
Gel. N.A. 2.26.13
Cédo tuum pedém <mi>, lymphis fláuis fuluum ut púluerem 244
Mánibus isdem, quíbus Vlixi saépe permulsi, ábluam 245
Lássitudinémque minuam mánuum mollitúdine.
Anticlea Lénitudo orátionis, móllitudo córporis
Páriter te esse erga íllum uideo, ut íllum ted ergá scio.
Spartám reportare ínstat, id si pérpetrat.
Nec úlla subscus cóhibet compagem áluei, 250
Sed súta lino et spárteis serílibus
Inde Aétnam montem aduénio in scruposám specum.
    aetate íntegra,
Feróci ingenio, fácie procerá uirum
Vos hínc defensum pátriam in pugnam baétite. 255
Vlixes Pedetémptim ac sedató nisu,
Ne súccussu arripiát maior
Dolor
* 258a
Chorvs Tu quóque Vlixes, quamquám grauiter 259
Cernímus ictum, nimis paéne animo es 260
Mollí, qui consuetús in armis
Aeuom ágere
* 262a
Vlixes Retinéte, tenete! opprímit ulcus: 263
Nudáte! heu mé miserum, éxcrucior!
Operíte: abscedite iám iam. 265
Mittíte: nam attrectatu ét quassu
Saeuum ámplificatis dolórem.
Vlixes Cónqueri fortúnam aduersam, nón lamentarí decet:
Íd uiri est offícium, fletus múliebri ingenio ádditus.
Barbáricam pestem súbinis nostris óptulit, 270
Nouá figura fáctam, commissam ínfabre.
PERIBOEA
Non. 353M
. árdua per loca agréstia pes
Trepidánte gradu nitítur . .
. . corpusque meúm tali
Maeróre errore macóre senet. 275
Lapít cor cura, aerúmna corpus cónficit.
Parum ést, quod te aetas mále habet, ni etiam hunc ád malam
Aetátem adiungas crúciatum reticéntia?
Non. 430M
Pátior facile iniúriam, si est uácua a contumélia. 279-280
Non. 477M
Mane, éxpedibo: fác tu contra míhi quod rogo respóndeas. 281-282
Non. 15M
Gnate, órdinem omnem, ut déderit, enodá patri. 283
Constérnare, anime, ex péctore aude ecuóluere
Consílium subito, méns, quod enatúmst modo, 285
Qui pácto inimicis mórtem et huic uitam ófferas.
Nam mé perbitere, íllis opitulárier
Quouís exitio cúpio, dum prosím . .
. . . . régnum potior, cóniugem macto ínferis.
Nón potest, Melaníppe, hic sine tua ópera exanclarí labos. 290
Postquam ést oneratus frúgum et floris Líberi
Ecfáre, quae cor tuúm timiditas térritet.
<Et> támen offirmato ánimo mitescít metus.
Séd nescio quid núnc est: animi horrésco et gliscit gaúdium.
Regum ímperator, aéternum humanúm sator 295
. . . . . . precor ueniám petens,
Vtí quae <ego> egi ago áxim uerruncént bene.
Tu, múlier, tege te et túta templo Líberi.
    nám si te regerét pudor,
Siue ádeo cor sapiéntia inbutúm foret 300
Métus egestas, maéror senium, exíliumque et senectús . .
Tríplici pertimefáctus maerore ánimi incerte erráns uagat.
Béluarum <haec> ác ferarum aduéntus ne taetrét loca.
Prisc. GL 2.512K
Quámquam aetas senét, satis habeam uírium ut te ara árceam. 304-305
Non. 336M
Neque tuúm te ingenium móderat, neque fratérnum ira exiliúm leuat. 306
Ó multimodis uárium, et dubium et prósperum copém diem!
Fléxa, non falsa aútumare díctio Delfís solet.
. . scrupea saxéa Bacchi
Templá prope adgreditur 310
. . . tiasantém fremitu
Concíte melum!
TEVCER
Non. 152M
Quae désiderio alúmnum, paenitúdine,
Squalé scabreque, incúlta uastitúdine
Post quám defessus <ést> perrogitando áduenas 315
<Omnís> de gnatis, néque quemquam inuenít scium
Neque pérpetrare précibus imperió quiit
Nihílne a Troia adpórtat fando? . . .
Quam té post multis túeor tempestátibus!
Periére Danai, pléra pars pessúm datast. 320
Profúsus gemitu, múrmure 'occisti' ántruat.
Nos íllum interea próliciendo própitiaturós facul
Remúr.
Nam Teúcrum regi sápsa res restíbiliet.
Haúd sinam quidquám profari príus quam accepso quód peto. 325
Facéssite omnes hínc: parumper tú mane!
Telamo Ségregare abs te aúsu's aut sine íllo Salaminem íngredi,
Néque paternum aspéctum es ueritus, quom aétate exacta índigem
Líberum lacerásti orbasti extínxti, neque fratrís necis
Néque eius gnati párui, qui tibi ín tutelam est tráditus—? 330
    mihi classem ímperat
Théssalum nostrámque in altum ut próperiter dedúcerem.
Rápide retro citróque percito aéstu praecipitém ratem
Réciprocare, undaéque e gremiis súbiectare adflígere
. . . . ármamentum strídor, flictus náuium, 335
Strépitus fremitus, clámor tonitruum ét rudentum síbilus
Non. 506M
Úbi poetae pró sua parte fálsa confictánt, canunt, 337-338
Quí causam humilem díctis amplent 339
Quamquam ánnisque et aétate hoc córpus putrét 340
Aut me óccide, illinc si úsquam probitám gradum.
Non. 306M
Té repudio néc recipio: náturam abdicó: facesse! 342-343
Festus 356M
. . . . ut égo, si quisquam mé tagit 344
    nisi coérceo 345
Protéruitatem atque hóstio feróciam
EX INCERTIS FABVLIS
Var. L. 6.6
Pastor Exórto iubare, nóctis decurso ítinere
Ódi ego homines ígnaua opera et phílosopha senténtia.
Tu córnifrontes páscere armentás soles.
Agite íte, euoluite rápite, coma 350
Tractáte per aspera sáxa et humum,
Scindíte uestem ocius!
    ah!
Cepísti me istoc uérbo, miseretúr tui.
Miserét me, lacrimis língua debilitér stupet. 355
Qua te ádplicasti támen aerumnis óbruta?
    quin etiám ferae,
Quíbus abest ad praécauendum intéllegendi astútia,
Mórtis iniectó terrore horréscunt . . . . .
Pandíte ualuas, <remouéte seras, 360
Vt> cómplectar!
Nunc prímum opacat flóra lanugó genas.
. . . . térra exhalat aúram ad auroram úmidam.
Graiúgena: de istoc áperit ipsa orátio.
Solátur auxiliátur hortatúrque me. 365
Cic. Fin. 5.63
Pylades Égo sum Orestes. Orestes Ímmo enim uero ego sum, inquam, Orestes . . . 365a
*
Vterqve . . . . ámbo ergo igitur símul una enicárier
Cómprecamur.
[Cic.] Rhet. Her. 2.36
Fórtunam insanam ésse et caecam et brútam perhibent phílosophi, 366
Sáxoque instare ín globoso praédicant uolúbilei:
Íd quo saxum inpúlerit fors, eo cádere Fortunam aútumant.
Ínsanam autem esse áiunt, quia atrox íncerta instabilísque sit:
Caécam ob eam rem esse íterant, quia nil cérnat quo sese ádplicet: 370
Brútam, quia dignum átque indignum néqueat internóscere.
Súnt autem alii phílosophi, qui cóntra Fortuná negant
Úllam miseriam ésse, temeritátem esse omnia aútumant.
Íd magis ueri símile esse usus re ápse experiundo édocet:
Vélut Orestes módo fuit rex, fáctust mendicús modo. 375
. mendicus, mánticulator: íta fati oppressít iugum.
Ád manticulandum ástu aggreditur.—scíte nimquid prompserit?
Deínde adgrédiar ástu regem: <nám> manticulandum ést mihi.
    máchinam ordirís nouam:
Mánticulata astu ánne sancta iúra iuranda ádicis? 380
Cum deúm triportenta
Vóce suppressá, striato frónte, uoltu túrgido
Quid ést? nam me exanimásti prologió tuo.
In túrba Oresti cógnita, agnota ést soror.
. . quid cessátis, socii, eícere spiras spárteas? 385
. . . . . . reprime íncicorem iracúndiam.
    consiliúm cicur
    núlla res
Néc cicurare néque mederi pótis est neque refígere.
Séd cum contendí nequitum uí, clam tendenda ést plaga. 390
Priamús si adesset, ípse eius commiserésceret.
Quóniam ille interít, imperium Céfalo transmissum ést . .
Alcýonis ritu lítus peruolgáns feror.
Ómnes latebras, súbluta mole <ómnes> abstrusós sinus
Quid méd obtutu térres, mulces laúdibus? 395
Póst quam calamitás complures ánnos aruas cáluitur
Angués ingentes álites iunctí iugo
Isid. Different. 47
. . . uolucri cúrrit axe quádriuga. 398-399
Festus 281M
Pausíllum repeda, gnáte, a uestibuló gradum. 400
Quae meúm uenenis fléxit socium péctora.
    eundem fílios
Sibi prócreasse pér Calipsonem aútumant.
Calidónia altrix térra exuperantúm uirum
    lábitur 405
. . . . . . . trabica in álueos.
Nám si quae euentúra sunt prouídeant, aequiperént Ioui.
Quint. Inst. 1.5.67
Nérei repándirostrum incúruiceruicúm pecus
. profectióne laeti píscium lascíuiam
Íntuentur, néc tuendi sátietas capiér potest. 410
Ínterea prope iam óccidente sóle inhorrescít mare,
Ténebrae conduplicántur, noctisque ét nimbum obcaecát nigror,
Flámma inter nubés coruscat, caélum tonitru cóntremit,
Grándo mixta imbrí largifico súbita praecipitáns cadit,
Úndique omnes uénti erumpunt, saéui existunt túrbines, 415
Féruit aestu pélagus.
    murmúr maris
    hínc saeuitiam Sálaciae
Fúgimus.
. . . . . líqui in Aegaeó fretu 420
. . . . . quí stirpem occidít meum
Flexánima tamquam lýmphata aut Bacchí sacris
Commóta, in tumulis Teúcrum commemoráns suum
Tópper tecum, síst potestas, fáxsit: sin mecúm uelit
Óbstinati exórtus 425
Calcam
torrus
iteris
insomnia
pută. ită 430
hic Iouis
ante templo
propter homine
praeter condemnatis
applar 435
desertitudines