MOSTELLARIA
|
|
I.i
|
|
Grvmio Exi e culina sis foras, mastigia,
|
1
|
qui mi inter patinas exhibes argutias.
|
|
egredere, erilis permities, ex aedibus.
|
|
ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe.
|
|
exi, inquam, nidor, e culina. quid lates?
|
5
|
Tranio quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?
|
|
an ruri censes te esse? abscede ab aedibus.
|
|
abi rús, abi díerecte, abscede ab ianua.
|
|
em, hocíne volebas? Gr. Perii. cur me verberas?
|
9-10
|
Tr. Quia vivis. Gr. Patiar. sine modo adveniat senex.
|
11
|
sine modo venire salvom, quem absentem comes.
|
|
Tr. Nec veri simile loquere nec verum, frutex,
|
|
comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
|
|
Gr. Tu urbanus vero scurra, deliciae popli,
|
15
|
rus mihi tu obiectas? sane hoc, credo, Tranio,
|
|
quod te in pistrinum scis actutum tradier.
|
|
cis hercle paucas tempestates, Tranio,
|
|
augebis ruri numerum, genus ferratile.
|
|
nunc, dum tibi lúbet licetque, pota, perde rem,
|
20
|
corrumpe erilem ádulescentem óptumum;
|
|
dies noctesque bibite, pergraecamini,
|
|
amicas emite liberate, pascite
|
|
parasitos, obsonate pollucibiliter.
|
|
haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex?
|
25
|
hocine modo hic rem curatam offendet suam?
|
|
hocine boni esse officium servi existumas,
|
|
ut eri sui corrumpat et rem et filium?
|
|
nam ego illúm corruptum duco, quom his factis studet;
|
|
quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica
|
30
|
antehac est habitus parcus nec magis continens,
|
|
is nunc in aliam partem palmam possidet.
|
|
virtute id factum tua et magisterio tuo.
|
|
Tr. Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost?
|
|
an ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis?
|
35
|
lubet potare, amare, scorta ducere.
|
|
mei tergi facio haec, non tui fiducia.
|
|
Gr. Quam confidenter loquitur. Tr. At te Iuppiter
|
|
dique omnes perdant, fu, oboluisti alium.
|
|
germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis,
|
40
|
caeno κοπρὼν commixte. Gr. Quid vis fieri?
|
|
non omnes possunt olere unguenta exotica,
|
|
si tú oles, neque superiores accumbere
|
|
neque tam facetis quam tu vivis victibus.
|
44-45
|
tu tíbi istos habeas turtures piscis avis,
|
46
|
sine me aliato fungi fortunas meas.
|
|
tu fortunatu's, ego miser: patiunda sunt.
|
|
meum bonum me, te tuom maneat malum.
|
49-50
|
Tr. Quasi invidere mi hoc videre, Grumio,
|
51
|
quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:
|
|
decet me amare et te bubulcitarier,
|
|
me victitare pulchre, te miseris modis.
|
|
Gr. O carnuficium cribrum, quod credo fore,
|
55
|
ita te forabunt patibulatum per vias
|
|
stimulis <carnufices>, si huc reveniat senex.
|
|
Tr. Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi?
|
|
Gr. Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.
|
|
Tr. Orationis operam compendi face,
|
60
|
nisi te mala re magna mactari cupis.
|
|
Gr. Ervom daturin estis, bubus quod feram?
|
|
date, si non estis. agite, porro pergite
|
|
quoniam occepistis: bibite, pergraecamini,
|
|
este, ecfercite vos, saginam caedite.
|
65
|
Tr. Tace atque abi rús. ego ire in Piraeum volo,
|
|
in vesperum parare piscatum mihi.
|
|
ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat.
|
|
quid est? quíd tu me nunc optuere, furcifer?
|
|
Gr. Pol tibi istuc credo nomen actutum fore.
|
70
|
Tr. Dum interea sic sit, istuc actutum sino.
|
|
Gr. Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius
|
|
veniet quod noles quam illud, quod cupide petas.
|
|
Tr. Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove.
|
|
ne tu [erres] hercle praeterhac mihi non facies moram.—
|
75
|
Gr. Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?
|
|
pro di immortales, obsecro vostram fidem,
|
|
facite, huc ut redeat noster quam primum senex,
|
|
triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia
|
|
periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit,
|
80
|
paucorum mensum sunt relictae reliquiae.
|
|
nunc rus abibo. nam eccum erilem filium
|
|
video, corruptum ex adulescente optumo.—
|
|