III.ii
|
|
Simo Mélius anno hóc mihi nón fuit domi,
|
690
|
néc quod una ésca me iúverit magis.
|
|
prándium uxór mihi pérbonum dedit,
|
|
núnc dormitúm iubet me íre: minime.
|
|
nón mihi fórte visum ílico fuit,
|
|
mélius quom prándium quám solet dedit:
|
695
|
vóluit in cúbiculum abdúcere me anus.
|
|
nón bonust sómnus de prándio. apage.
|
|
clánculum ex aédibus me édidi foras.
|
|
tóta turgét mihi uxór, scio, domi.
|
|
Tr. Rés parata ést mala in vésperum huic seni.
|
700
|
nam ét cenandum ét cubandúmst ei male.
|
|
Si. Quóm magis cógito cúm meo animo:
|
|
sí quis dotátam uxorem átque anum habet,
|
|
néminem sóllicitat sópor: ibi omnibus
|
|
íre dormítum odio est véluti nunc mihi
|
705
|
éxsequi cérta res ést, ut abeam
|
|
pótius hinc ád forum quám domi cubem.
|
|
átque pol néscio, ut móribus sient
|
|
vóstrae: haec sát scio quám me habeat male.
|
|
* * *
|
709a
|
péius posthác fore quám fuit mihi.
|
710
|
Tr. Ábitus tuos tíbi, senex, fécerit male:
|
|
níhil erit, quód deorum úllum accusites;
|
|
te ípse iure óptimo mérito incusés licet.
|
|
témpus nunc ést senem hunc ádloqui mihi.
|
|
hóc habet. répperi quí senem dúcerem,
|
715
|
quó dolo a mé dolorém procul péllerem.
|
|
áccedam. dí te ament plúrimum, Simo.
|
|
Si. Sálvos sis, Tránio. Tr. Út vales? Si. Nón male.
|
|
quíd agis? Tr. Hominem óptumum téneo. Si. Amicé facis,
|
|
quóm me laudás. Tr. Decet. Si. Cérte. quin m<utuomst>:
|
720
|
hércle ted haú bonum téneo servóm <manu>.
|
|
[Theopr. Heía, mastígia, ad mé redi. Tr. Iam ísti ero.]
|
721a
|
Si.] quíd nunc? quam móx? Tr. Quid est? Si. Quód solet fíeri hic
|
722
|
íntus. Tr. Quid id est? Si. Scis iam quíd loquar. síc decet.
|
|
* * morem geras.
|
|
víta quam sít brevis, * simul cógita.
|
725
|
Tr. * quid * ehem,
|
|
víx tandem percépi super his rébus nostris té loqui.
|
|
Si. músice hercle ágitis aetátem, ita ut vós decet,
|
|
vino et victu probo, piscatu electili
|
729-730
|
vitam colitis. † Tr. Immo vita antehac erat:
|
731
|
nunc nobis omnia haec exciderunt <simul>.
|
|
Si. Quidum? Tr. Ita óppido occidimus omnes, Simo.
|
|
Si. Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc
|
|
processerunt. Tr. Ita ut dicis facta hau nego.
|
735
|
nos profecto probe ut voluimus viximus.
|
|
séd, Simo, ita nunc ventus navem <nostram> deseruit. Si. Quid est?
|
|
quó modo? Tr. Péssimo. Si. Quaéne subdúcta erat
|
|
túto in terra? Tr. Eí. Si. Quid est? Tr. Mé miserum, occidi.
|
|
Si. Quí? Tr. Quia venit navis, nostrae navi quae frangat † ratem.
|
740
|
Si. Vellem út tu velles, Tranio. sed quid est negoti? Tr. Eloquar.
|
|
erus péregre venit. Si. Tunc <tibi> * portenditur,
|
|
inde férriterium, postea <crux. Tr. Per tua te g>enua obsecro,
|
|
ne indícium ero facias meo. Si. É me, ne quid metuas, nil sciet.
|
744-745
|
Tr. Patrone, salve. Si. Nil moror mi istius modi clientis.
|
746
|
Tr. Nunc hoc quod ad te noster me misit senex—
|
|
Si. Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo:
|
|
iam de istis rebus voster quid sensit senex?
|
|
Tr. Nil quicquam. Si. Numquid increpavit filium?
|
750
|
Tr. Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet *
|
|
nunc te hoc orare iussit opere maximo,
|
|
ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.
|
|
Si. Non sunt venales. Tr. Scio equidem istuc. sed senex
|
|
gynaeceum aedificare volt hic in suis
|
755
|
et balineas et ambulacrum et porticum.
|
|
Si. Quid ergo somniavit? Tr. Ego dicam tibi.
|
|
dare volt uxorem filio quantum potest,
|
|
ad eam rem facere volt novom gynaeceum.
|
|
nam sibi laudavisse hasce ait architectonem
|
760
|
nescio quem exaedificatas insanum bene;
|
|
nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.
|
|
nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,
|
|
quia isti úmbram aestate tíbi esse audivit perbonam
|
|
sub sicco lumine usque perpetuom diem.
|
765
|
Si. Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen
|
|
sol semper hic est usque a mani ad vesperum:
|
|
quasi flagitator astat usque ad ostium,
|
|
nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.
|
|
Tr. Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes?
|
770
|
Si. Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico.
|
|
Tr. At tamen inspicere volt. Si. Inspiciat, si lubet;
|
|
si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo
|
|
ipse aedificato. Tr. Eon, voco huc hominem? Si. I, voca.
|
|
Tr. Alexándrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas
|
775
|
duo rés gessisse: quid mihi fiet tertio,
|
|
qui solus facio facinora immortalia?
|
|
vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex.
|
|
novicium mihi quaestum institui non malum:
|
|
nam muliones mulos clitellarios
|
780
|
habent, at égo habeo homines clitellarios.
|
|
magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt.
|
|
nunc húnc hau scio án conloquár. congrediar.
|
|
heus Théopropides. Th. Hém quis hic nóminat me?
|
|
Tr. Eró servos múltis modís fidus. Th. Únde is?
|
785
|
Tr. Quod me miseras, adfero omne impetratum.
|
|
Th. Quid illíc, opsecro, tam diu destitisti?
|
|
Tr. Seni non erat otium, id sum opperitus.
|
|
Th. Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis.
|
|
Tr. Heus tu, si voles verbum hóc cogitare,
|
790
|
simul flare sorbereque haud factu facilest.
|
|
ego híc esse et íllic simitu hau pótui.
|
|
Th. Quid nunc? Tr. Vise, specta tuo usque arbitratu.
|
|
Th. Age <i>, duce me. Tr. Num moror? Th. Supsequor te.
|
|
Tr. Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur.
|
795
|
sed ut maestus est se hasce <aedis> vendidisse.
|
|
Th. Quid tandem? Tr. Orat ut suadeam Philolacheti,
|
|
ut istas remittat sibi. Th. Haud opinor.
|
|
sibi quisque ruri metit. si male emptae
|
|
forent, nobis istas redhibere haud liceret.
|
800
|
lucri quidquid est, id domum trahere oportet.
|
|
misericordias * hominem oportet.
|
|
Tr. Morare hercle * facis. subsequere. Th. Fiat.
|
|
dó tibi ego operám. Tr. Senex illíc est. em, tibi ádduxi hominem.
|
|
Si. Sálvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides.
|
805
|
Th. Dei te ament. Si. Inspicere te aedis has velle aiebat mihi.
|
|
Th. Nisi tibi est incommodum. Si. Immo commodum. i intro atque inspice.
|
|
Th. At enim mulieres—Si. Cave tu ullam flocci faxis mulierem.
|
|
qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas.
|
|
Th. Tamquam? Tr. Ah, cave tu ílli obiectes nunc in aegritudine,
|
810
|
te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex?
|
|
Th. Video. Tr. Ergo inridere ne videare et gestire admodum;
|
|
noli facere mentionem te <has> emisse. Th. Intellego,
|
|
et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.
|
|
quid nunc? Si. Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet.
|
815
|
Th. Bene benigneque arbitror te facere. Si. Factum edepol volo.
|
|
[vin qui perductet? Th. Apage istum perductorem, non placet.
|
816a
|
quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.]
|
|
Tr. Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi?
|
817
|
Th. Luculentum edepol profecto. Tr. Age specta postes cuius modi,
|
|
quanta firmitate facti et quanta crassitudine.
|
|
Th. Non videor vidisse postis pulchriores. Si. Pol mihi
|
820
|
eo pretio empti fuerant olim. Tr. Audin 'fuerant' dicere?
|
|
vix videtur continere lacrimas. Th. Quanti hosce emeras?
|
|
Si. Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi.
|
|
Th. Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi.
|
|
Tr. Quapropter? Th. Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat.
|
825
|
Tr. Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet.
|
|
atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;
|
|
non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.
|
|
viden coagménta in foribus? Th. Video. Tr. Specta, quam arte dormiunt.
|
|
Th. Dormiunt? Tr. Illud quidem, ut conivent, volui dicere.
|
830
|
satin habes? Th. Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet.
|
|
Tr. Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos?
|
|
Th. Non edepol video. Tr. At ego video. nam inter volturios duos
|
|
cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.
|
|
quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies.
|
835
|
iam vides? Th. Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.
|
|
Tr. At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis
|
|
conspicari, si volturios forte possis contui.
|
|
Th. Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem.
|
|
Tr. Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier.
|
840
|
Th. Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent.
|
|
Si. Latius démum est operae pretium ivisse. Th. Recte edepol mones.
|
|
Si. Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia.
|
|
nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.
|
|
Th. Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier.
|
845
|
quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.
|
|
Si. Aedis dico. Th. Ergo intro eo igitur sine perductore. Si. Ilicet.
|
|
Th. Ibo intro igitur. Tr. Mane sis videam, ne canis—Th. Agedum vide.
|
|
Tr. Est! abi, canis. est! abin diérecta? abin hinc in malam crucem?
|
849-850
|
at etiam restas? est! ábi istinc. Si. Nil pericli est, age <modo>.
|
851
|
tam placidast, quam feta. quam vis ire intro audacter licet.
|
|
eo ego hinc ad forum.—Th. Fecisti commode, bene ambula.
|
|
Tranio, age, canem istam a foribus <aliquis> abducat face,
|
|
etsi non metuenda est. Tr. Quin tu illam aspice ut placide accubat;
|
855
|
nisi molestum vis videri te atque ignavom. Th. Iam ut lubet.
|
|
sequere hac me igitur.—Tr. Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis.—
|
|