| PERSA | |
| I.i | |
| Toxilvs Qui amáns egens ingressus est princeps in Amoris vias, | 1 |
| superávit aerumnis suis aerumnas Herculi. | |
| nam cúm leone, cum éxcetra, cum cérvo, cum apro Aetólico, | |
| cum avibús Stymphalicís, cum Antaeo déluctari mávelim, | |
| quam cúm Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo, | 5 |
| nec quicquam nisi 'non est' sciunt mihi respondere quos rogo. | |
| Sagaristio Qui eró suo servíre volt bene sérvos servitútem, | |
| ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet, | |
| quae eró placere cénseat praesénti atque apsentí suo. | |
| ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia, | 10 |
| sed quasi lippo oculo me érus meus manum apstinere hau quit tamen, | |
| quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat. | |
| Tox. Quís illic est qui cóntra me astat? Sag. Quís hic est qui sic cóntra me astat? | |
| Tox. Similis est Sagaristionis. Sag. Toxilus híc quidem meus amicust. | |
| Tox. Ís est profecto. Sag. Eum esse opinor. Tox. Congrediar. Sag. Contra adgredibor. | 15 |
| Tox. O Sagaristio, di ament te. Sag. O Toxilé, dabunt di quae exoptes. | |
| út vales? Tox. Út queo. Sag. Quíd agitur? Tox. Vívitur. | |
| Sag. Sátin ergo ex sententia? Tox. Si eveniunt quae exopto, satis. | |
| Sag. Nimis stúlte amicis utere. Tox. Quid iam? Sag. Imperare oportet. | |
| Tox. Mihi quidem tu iám eras mortuos, quia non te visitabam. | 20 |
| S. Negotium edepol—T. Ferreum fortasse? S. Plusculum annum | |
| fui praéferratus apud molas tribunus vapularis. | |
| Tox. Vetus iam ístaec militiast tua. Sag. Satin tu úsque valuisti? Tox. Hau probe. | |
| Sag. Ergo edepol palles. Tox. Saucius factus sum in Veneris proelio: | |
| sagittá Cupido cor meum transfixit. Sag. Iam servi hic amant? | 25 |
| Tox. Quíd ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem | |
| quibus sat esse non queam? | |
| Sag. Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus. | |
| Tox. Básilice ágito eleútheria. | |
| Sag. Quíd iam? Tox. Quia erus peregri est. Sag. Ain tu, | 29a |
| péregri est? Tox. Si tu tibi bene esse | 30 |
| póte pati, veni: víves mecum, | 30a |
| básilico accipiere victu. | 31 |
| Sag. Váh, iam scapulae pruriunt, quia te ístaec audivi loqui. | |
| Tox. Sed hoc me únum excruciat. Sag. Quidnam id est? | |
| Tox. Haéc dies summa hódie est, mea amíca sitne líbera, | |
| an sémpiternam sérvitutem sérviat. Sag. Quid núnc vis ergo? | 34a |
| Tox. <Fácere ami>cum tibi me potis es sempiternum. Sag. Quem ad modum? | 35 |
| Tox. Út mihi des nummos sescentos, quós pro capite illius pendam, | |
| quós continuo tibi reponam in hoc tríduo, aut quadriduo. | |
| age fí benignus, subveni. | |
| Sag. Qua cónfidentia rogare tu á med argentum tantum audes, | |
| ímpudens? quin si egomet totus véneam, vix recipi potis est | 40 |
| quód tu me rogas; nam tú aquam a púmice nunc póstulas, | |
| qui ípsus sitiat. Tox. Sicine hoc te mihi fácere? Sag. Quid faciam? Tox. Rogas? | |
| alicúnde exora mutuom. Sag. Tu fác idem quod rogas me. | |
| Tox. Quaesivi, nusquam repperi. Sag. Quaeram equidem, si quis credat. | |
| Tox. Nempe habeo in mundo. Sag. Si id domi esset mihi, iam pollicerer: | 45 |
| hoc meumst ut faciam sedulo. Tox. Quidquid erit, recipe te ad me. | |
| quaeré tamen, ego item sedulo. Sag. Si quid erit, <te fac>iam ut scias. | |
| Tox. * obsecro te resecro<que>, operam da hánc mihi | |
| fidélem. Sag. Ah, odio me énicas. | 48a |
| Tox. Amóris vitio, non meo, nunc tibi morologus fio. | 49 |
| Sag. At pol ego aps te concessero.—Tox. Iamne ábis? bene ambulato. | 50 |
| sed recipe quam primum potes, cave fúas mi in quaestione. | |
| usque ero domi, dum excoxero lenoni malam <rem magnam>.— |